IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Dividit contractum dominii translativum in tres species, permutationem, mutationem et emptionem ; quorum duobus,quoad usum, correspondent permutata accommodatio et conductio. Ait etiam ad permutationem requiri tres conditiones dictas donationis. Item absentiam fraudis, quoad substantiam, quantitatem et qualitatem rei permutandae, et aequalitatem commutandorum secundum rectam rationem ; ait etiam pretium praescribi lege vel consuetudine.
Alia translatio, (p) vel accommodatio non est mere liberalis, sed ubi transferens expectat aliquid aequivalens ei quod transfert, dicitur proprie contractus, quia ibi simul trahuntur voluntates partium: trahitur enim iste ad transferendum in illum, a commodo, quod expectat transferendum in se. Hujusmodi contractus, in quibus dominia transferuntur, quidam sunt rei utilis pro re utili immediate, sicut vini pro blado, et hujusmodi, et dicitur rerum permutatio do ut des, vel do si des. Quidam rei utilis pro numismate, vel e converso, quia enim difficile erat res usuales immediate commutare, ideo inventum est medium, per quod talis commutatio faciliter fleret, quod vocatur numisma ; et dicitur commutatio numismatis pro re usuali emptio, e converso vero venditio. Quidam tertio, numismatis pro numismate, et dicitur mutui datio, et mutui acceptio.
Sunt ergo tres contractus, in quibus transfertur dominium, quibus correspondent alii contractus in quibus transfertur usus, vel jus utendi, retento dominio. Nam rerum permutationi correspondet mutua vel permutata accommodatio, emptioni correspondet conductio, et venditioni locatio. Mutationi non correspondet aliquid proprie in translatione usus rei.
De prima (q) translatione, scililicet rerum permutatione, sit haec conclusio, quae est tertia hujus articuli: Quod dominirerum juste eas permutant, si sine fraude servent aequalitatem valoris in commutatis secundum rectam rationem, intelligendo hic conditiones prius expositas ad donationem justam requisitas. Explicantur etiam aliae, quae sunt propriae ad justam permutationem. Quod primo additur sine fraude, excludit fraudem in substantia, quantitate et qualitate: in substantia, ut non commutetur aurichalcum pro auro, nec aqua pro vino. In quantitate, ut sive quantitas mensuretur per pondus, sive per aliam mensuram, scilicet virgam, vel hujusmodi, quantum ad longitudinem, vel mensuram aliam corporalem, ut scilicet modium, sextaiium, vel hujusmodi, sive in liquidis, sive in aridis, justum pondus, et universaliter justa mensura servetur. Consimiliter de qualitate, quod non commutetur vinum corruptum, quod accipit ab alio commutante tanquam vinum purum.
Et haec omnia probantur, Extra de Injuriis et damno dato, c. Si culpam : Qui occasionem damni dat, damnum vi detur dedisse. Sed defraudans illum in substantia, qui putat permutando accipere aliam substantiam, vel in quantitate, qui putat accipere aliud quantum, dat occasionem damni, quia ille non permutaret, nisi crederet aliam substantiam, vel quantitatem et qualitatem recipere; ergo videtur non tantum fallacia de libro Elenchorum, sed praesumptione Juris, et secundum veritatem damnum dedisse. Sequitur in illa regula, quod aequalitas valoris est servanda. Hoc probatur per Augustinum 13. Trin. cap. 3. Vili velle emere, et care velle vendere, revera viti um est. Et hoc intelligendo de re vili et cara, quantum ad usum, quia frequenter res, quae in se est nobilior in esse naturali, minus est utilis usui hominum, et per hoc minus pretiosa, sicut secundum Augustinum de Civit. lib. 2. cap. 16. Melior est in domo panis quam mus, cum tamen omne vivum nobilius sit simpliciter non vivo in esse naturae. Et propter hoc additur, secundumreetam rationem, attendentem scilicet naturam rei in comparatione ad usum humanum, propter quem fit commutatio ista.
Ista autem (r) aequalitas secundum rectam rationem non consistit in indivisibili, sicut dicit quidam Doctor, motus ex hoc, quia justitia habet tantum medium rei, sed caeterae virtutes medium rationis. Hoc enim falsum est, ut declaratur lib. 3. dist. 3. quaest. 1. imo in isto medio, quod justitia commutativa respicit, est magna latitudo, et intra illam latitudinem non attingendo indivisibilem punctum aequivalentiae rei et rei, quia quoad hoc, quasi impossibile esset commutantem attingere, et in quocumque gradu circa extrema fiat, juste fit.
Quae autem sit ista latitudo, et ad quantum se extendat, quandoque ex lege positiva, quandoque ex consuetudine innotescit ; lex enim rescindit contractum, ubi contrahens decipitur ultra medietatem justi pretii, tamen infra illud, si ex alio apparet injustitia, debet restitutio fieri correspondens. Quando que autem relinquitur ipsis commutantibus, ut pensata mutua necessitate reputant sibi mutuo dare aequivalens hinc inde, et accipere: durum est enim inter homines esse contractus, in quibus contrahentes non intendant aliquid de illa indivisibili justitia remittere sibi mutuo, ut pro tanto omnem contractum concomitetur aliqua donatio. Et si iste est modus commutantium, quasi fundatus super illud legis naturae : Hoc facias alii, quod tibi vis fieri, satis probabile est, quod quando sunt mutuo contenti, mutuo volunt sibi remittere, si secundum aliquid deficiunt ab illa justitia requisita.