IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(p) Alia translatio, vel accommodatio non est mere liberalis, etc. Hic Doctor aggreditur explicare translationem, quae non est liberalis, sed quando transferens exspectat aequivalens, et cum obligatione. Et dicitur proprie contractus, quia ibi simul trahuntur voluntates partium, inquit, quia scilicet a commodo reciproce trahuntur ad se invicem, ut se alter alteri obligat, et jura commutant. Ideoque lib. 19. Labeo. ff. de verborum significatione definitur : ultro, citroque obligatio: ubi autem non est talis mutua obligatio, non est proprie contractus, ut donatio, promissio, commodatio, precarium, quae tamen lato modo dicuntur contractus, ut patet lib. Contractus. C. de fide instrumentorum, lib. Aristot. ff. de donat. caus. mort. et sic sumitur pro duarum voluntatum in idem convenientium ex mutuo consensu, licet obligatio non sit reciproca.
In genere dividitur contractus multipliciter a Doctoribus, ut videre licet apud Sylvestrum verbo Contractus, et verbo Pactum. 1. Dividitur in explicitum et implicitum. Explicitus dicitur, quando conveniunt cum expressione mutuae obligationis aut alterius ; et hoc proprie dicitur contractus late sumptus. Virtualis, quando conveniunt sine expressione obligationis, ita secundum Theologos: Juristae vero vocant, quasi contractum. Et hic contractus, aut quasi contractus contingit, quando officium aliquod sumitur, cui secundum se et consuetudinem, annexa est obligatio, verbi gratia, tutela, curator mandatum, et hujusmodi: de quibus habetur in Institut. de obligat. per totum, et in lil. Cod. Dicitur tacitus contractus, quia sicut omnes consentiunt in legem et consuetudinem, ita etiam in effectum ejus, quoniam, ut supra dictum est cum Doctore, lex habet consensum communitatis annexum, vel in se, vel in sua causa.
Secundo dividitur contractus in nominatum et innominatum. Ille est qui habet nomen proprium, quod aliis non competit, ut emptio, venditio, mutuum, depositum, societas, locatio, commodatum, pignus et hypotlieca, depositum, etc. Innominatus est, qui habet nomen genericum tantum, quod convenit speciebus; et talis explicatur per hoc, ut do ut des, de quo Doctor in littera, quod sub se comprehendit etiam alia, quae addunt Juristae, ut do ut facias, facio ut facias, facio ut des. Sequuntur hi contractus naturam contractuum nominatorum, quibus assimilantur, lib. Naturalis, sig. Sed si facio, ff. de praescriptis verbis.
Advertendum, quod nomine contractus absolute veniant tam nominati -quam innominati, glossa super verbo In suo nomine, lib. Juris. ff. de pactis, et omne pactum, ex quo nascitur obligatio, Ut. Si ab eo. ff. de leg. 2. Si tamen in statuto fiat mentio contractus, intelligitur de proprie dicto tantum, nisi amplietur per aliquid adjunctum, ut supponat generaliter, ut si dicatur omnis contractus, vel simile, quia verba statutorum stricte sunt sumenda in propria significatione, lib. 1. ff. de exere. act. nam contractus, ut in lege vocatus, debet sumi pro illo, quod habet firmamentum ex lege civili et in foro externo. Contractus autem innominatus, licet pariat obligationem naturalem, non tamen civilem, hoc est quae tribuat actionem in foro externo, nisi ex altera parte sit impletus, vel nisi vestiatur forma stipulationis, juramento, aut alia ratione, de qua dicemus in sequenti.
Tertio, dividitur in nudum et vestitum. Nudus dicitur, qui haeret in ipsa naturali conventione, sine alia solemnitate, aut firmamento per legem requisito, quo tribuat actionem in foro externo, et secundum jura; et talis est omnis contractus innominatus, antequam ex altera saltem parte sit impletus, et sic contractus, qui re perficitur ante rei traditionem, ut mutuum, donatio, commodalio, etc. de quibus superius, nisi accedat stipulatio, aut juramentum. Excipe causam privilegii, ut supra dictum est de donatione in causa pia vel publica.
Vestitus est ille contractus, cui adest solemnitas, aut firmamentum Jure requisitum, ut det actionem in foro externo, quod sex modis contingit. Primo, reipsa, ut si ex altera, vel utraque parte sit impletus. Secundo, verbis, ut si accedat stipulatio. Haec fit per certam formam verborum, quae constat interrogatione praevia, et subsequente responsione, ut spondes dare tantum ? spondeo. Dabis centum pro equo meo ? dabo. Facies ? faciam. Fide jubes ? fide jubeo, et similia ; de quibus plura Gomez tom. 2. cap. 9. Debet actus interrogantis aut stipulantis, et compromittentis esse continuus, et non interruptus, lib. Continuus. ff. de Verbor. obligat. Tertio per litteras, ut si fatearis tibi esse satisfactum, sive id verum sit, sive non ; et haec vocatur acceptilatio. Quarto, specifico nomine contractus, et sic omnes contractus nominati sunt vestiti, si in suo genere sint completi, ut emptio, venditio, locatio. Quinto, per cohaerentiam ad pactum vestitum, ut si vendam domum 100. cum pacto, ut ipse eam inhabitem per mensem, et tibi pro inhabitatione dem hanc vestem. Pactum de inhabitatione est nudum, sed ut inhaeret alteri de venditione, subit naturam ejus, sicut accessorium sequitur naturam principalis. Sexto, quando contractus firmatur juramento.
Pactum nudum seu contractus obligat Jure Gentium et in conscientia, atque etiam Jure canonico, nisi alias Jure sit irritus. Patet cap. i. de pactis, et cap. Juramenti 22. quaest. 5. Panormitan. in caput Prudentiam, etc. de donat. et in cap. Si cautio, etc. de fide instrumentorum, etc. quod limitatur ab eo, si interveniat causa vera aut praesumpta, ut si quis promittat 100. praesumitur liberalitas ut causa, aut si promittat in causa pia, praesumitur pietas et favor ejus. Hoc intelligitur, quando personae contrahentes sunt habiles, ut supra dictum est, et consequenter quando contractus ipso Jure non fit nullus, ut impuberis, alienatio fundi dotalis, etc. In foro civili dictum est pactum nudum non dare actionem, nisi habeat privilegium illius fori, ut promissio acceptata. Vide glossam in f constituto, institut. de actionibus. Quosdam praeterea effectus pariunt lib. Juris Gentium 7. de pactis.
Quarta divisio est in contractum bonae fidei, et in contractura stricti Juris. Dicitur bonae fidei non ea ratione, qua excluditur dolus et error, sed quia eveniunt usurae ex mora, et judex ex aequo, et bono aestimat resarciendum damnum, aut recompensandum. Contractus stricti Juris stricte interpretantur, et in iis proceditur secundum medium legis, ut proprie sonat, lib. Quidquid adstringendae, ff. de verbor. obligat. unde verba dubia in favorem legis interpretanda sunt contra proferentem, lib. Veteribus ff. de pactis ; debuit enim apertius legem dicere.
Quinta divisio est contractus in lucrativum et onerosum. Lucrativus est quando aliquid transfertur sine onere, et cedit in lucrum recipientis, ut donatio liberalis, et hujusmodi. Onerosus, quando datur cum onere retributionis, aut exspectatione aequivalentis. Plures aliae divisiones assignantur, sed haec quam tradit Doctor magis est ex usu Theologorum, nempe contractus proprii et improprii. Divisio vero proprii secundum naturam rerum fit in quibus contingit translatio rerum, recte eum dividit in tria genera. Primum est contractus permutationis rei utilis pro alia utili, ut do ut des, vel do si des, et sub hac comprehenditur contractus innominatus quem sub illis quatuor modis intelligunt Juristae, do ut des, do ut facias, facio ut des, facio ut facias; est enim translatio permutando res ipsas et jura, et voluntates seu consensum, in quibus tantum est differentia secundum naturam rerum, et quae a Philosopho morali et Theologo materialis dicitur, a Juristis autem qua respiciunt varias leges, et solemnitates, quae ad excludendum dolum et errorem, et servandam aequalitatem inductae sunt, distinguntur in varias species. Secundum genus est permutatio rei utilis pro pecunia ; et dicitur propria nomine venditio et emptio. Commutans pecuniam est emptor, rem vero commutans est venditor.
Tertium genus est, quando commutatur numisma pro numismate, et dicitur mutatio, nempe per translationem dominii.
His correpondent tres alii contractus, in quibus transfertur usus, et non dominium ; nam rerum permutationi correspondet mutua accomraodatio, emptioni conductio, venditioni locatio ; mutationi nihil proprie correspondet in translatione usus rei. In his non est controversia realis inter Doctores, quamvis differant in modo loquendi et explicandi.
(q) De prima translatione, scilicet rerum, etc. Conclusio Doctoris, quae est tertia hujus articuli, est quod domini rerum juste eas permutant, etc. Ad justam permutationem exigit tres conditiones supra allatas et declaratas in praeced. conclus. et I Praeterea ad hanc permutationem, etc. adjicit duas alias, nempe ut absit fraus et dolus, et servetur medium seu aequalitas secundum rectam rationem, aut prudentem aestimationem. In tribus consistit fraus et error seu deceptio: in substantia, quantitate et qualitate. In substantia, ut si pro vino permutetur aqua. In quantitate, quando non servatur justum pondus et mensura. In qualitate, ut permutetur res vitiosa, ut vinum corruptum, aut dilutum pro vino mero, et non currupto. Haec doctrina est communis et recepta ab omnibus, quam optime probat Doctor per Extra de injuriis et damno dato, cap. Si culpam: Qui occasionem damni dat, damnum videtur dedisse, etc. et ex Augustino, ubi recte adjicit aequalitatem rei ad rem spectandam esse non ex natura rerum, sed prout accommodantur Usui humano, et ideo additur ab eo quod haec aequalitas pensanda est secundum rectam rationem.
Advertendum errorem et dolum in substantia secunJum omnes reddere contractum irritum. Si error sit in quantitate et qualitate, non est irritus, sed debet suppleri, si deceptio aut error in re sit notabilis, v. g. ultra dimidium justi pretii ; Gloss. in cap. Cum dilecti 3. de empt et vendit. Quod patet etiam ex textu, si contractui non intervenerit dolus, qui causam dedit contractui. Si autem dolus dedit causam, non est irritus lege naturae, si irritare potest, si est solubilis. Quantum ad Jus positivum distinguunt Doctores contractum bonae fidei et stricti Juris. Si dolus dedit causam priori, est irritus, posteriori vero dans causam, non facit irritum, sed posse elidi exceptione doli ; Covarruvias ad reg. Possessor. Sed quidam distinguunt de contractu stricti Juris, intelligendo Jus civile primarium, quod distinguitur a praetorio; et sic intelligendo non dari actionem Jure civili, sed dari per Jus praetorium. Vide Covarruviam citatum.
Dixi supra irritari posse contractum, cui dolus dedit causam, si est solubilis, aliquando enim non est solubilis, Ut contractus matrimonii, qui non solvitur, si contingat dolus, qui non est in substantia. Item, si contractus juramento firmatur, quando juramentum est validum, ut quando contractus non est de re prohibita, quae sit peccatum, quia tenetur non adimplere juramentum, neque stare promisso ante executionem: si tamen exequatur promissum, probabile est teneri ad id quod promisit, quia in hoc non est peccatum, sed in opere, ut qui promisit mulieri 100. ut sui copiam faceret, non tenetur adimplere, sed magis resilire: si tamen sequatur peccatum, tunc tenetur ad solutionem non ratione contractus, quia erat nullus, sed fidei et juramenti: hoc tamen juramentum non obligat ad incognita, quia juramentum non excedit intentionem, neque haec cognitionem jurantis.Unde si dolo extortum sit, ita ut dolus dederit causam contractui, cui opponitur, vel accedit juramentum per modum firmamenti (quod competit tantum juramento promissorio de stando contractui, et non assertorio, quod respicit praesens, et non futurum) nihil confirmat, nisi bona fide cognitum, et non refertur ad illa quae si cognoscerentur, non fieret contractus, cum sequatur naturam actus, cui apponitur. Unde sicut contractus habet vim ex intentione contrahentis, quae implicat, seu involvit semper illam conditionem, maxime si sit onerosus, et non mere liberalis, ut non consentiat in proprium damnum, sic non extenditur juramentum, nec confirmat contractum, nisi quoad ea quae subsunt cognitioni jurantis, etiamsi error proveniat non solum ex dolo, sed etiam ex ignorantia invincibili, quia secundum praesumptionem Juris et facti semper censetur excepta, tam dolus aut fraus ignota, quam damnum, et injuria notabilis.
Idem dicendum est, quando tam contractus quam juramentum sint ipsa lege prohibita: et quando juramentum fit in favorem tertii, sicut et contractus, dum ipse non acceptavit, quia haec conditio etiam implicatur tam in acta quam in juramento, sic hoc sequitur naturam et qualitatem actus sicut accessorium naturam principalis, neque confirmatio adjecta rei excedit naturam ejus, ut patet in. aliis conditionibus, quibus contractus vestitur, qui ab initio fuit nullus, quia lege prohibitus, non autem quia lege non fuit probatus, aut dabat actionem. Unde neque traditio rei, neque stipulatio, neque aliae conditiones supra explicatae vestiunt contractum ipsa lege prohibitum, hoc est irritum, nam aliud est contractum aut pactum non esse lege approbatum, quae concedat actionem fori, et aliud est esse contra legem irritantem. Unde quando juramentum obligat, quod apponitur contractui prohibito et irrito, si quando habet effectum obligationis ut in casu supra expresso, quidam dicunt habere illum effectum non ex vi contractus, ut apponitur ut confirmatio, sed ex natura absoluta juramenti, ut executio ejus caret peccato, jam adimpleta conditione peccaminosa, et respectu cujus subsistit juramentum.
Aliqui dicunt quod quando lex irritat pactum, quae nititur praesumptione, si illa non subest, obligat contractus in conscientia, et consequenter juramentum confirmans, quia juxta commune axioma lex innitens praesumptioni non obligat in foro conscientiae quando subsistit, quod lex praesumit. Sed distinguendum est, quia . si praesumptio non subsistat ut in plurimum, id verum est, quia desinente fine intrinseco legis, et ipsa lex desinit obligare, lex enim respicit bonum et periculum commune: quamvis enim quis non sentiat rebellionem carnis, non ideo lex jejunandi respectu ipsius desinit obligare. Quando vero desinit in singulari veritas praesumptionis, lex non deobligat, quia non respicit casus particulares, sed statum communem; quia enim aliquos contractus non contingit ut plurimum celebrari sine detrimento et peccato, ideo lex ut obviet periculis talibus, inhibet simpliciter tales contractus, et annullat, ideo repugnante lege nequeunt juramento confirmari.
Advertendum tamen est, si contractus complicet in se plura, in quibusdam autem non invalidetur, sed in aliis ; juramentum appositum confirmare contractum respectu illorum quae possunt trahi in contractum, sicut et ipse contractus in his subsistit, licet sit irritus quoad alia,
nisi lex ipsa annullans cumulative in odium fraudis et transgressionis prohibeat totum, quod accedit et concurrit.
(r) Ista autem aequalitas secundum rectam, etc. Hic definit aequalitatem rerum, quae permutantur, attendi secundum rectam rationem, neque consistere in indivisibili, ut bene probat contra Richardum et Henricum, quos impugnavit in 3. dist. 37. concludens magnam latitudinem esse in medio justitiae commutativae, et eam servari in quocumque gradu intra summum et infimum pretium, quae hic vocat extrema. Hoc dicit cognosci posse ex lege aut consuetudine ; lex autem quando taxat medium, quandoque illud est in indivisibili, quandoque in quadam latitudine ; et hoc vocatur a Doctoribus pretium legitimum, frequentius autem consistit in indivisibili.
Item, ex consuetudine imponitur pretium, et cognoscitur, lib. Pretia 63. ff. ad lib. Falcidiam. Hoc vocatur vulgare, et dividitur in illa tria summum, infimum, et medium. In summo et infimo est etiam latitudo in omni gradu, quo exceditur medium majus aut minus. Hoc etiam pretium dicitur naturale, quia secundum dictamen naturale prudentiae taxatur. Est doctrina communis.
Addit praeterea posse commutantes, spectata utriusque necessitate hic et nunc, taxare pretium rei, ut aequivalens commutatio aestimetur, licet non servetur pretium vulgare, ita ut quod deficit pretio, in donationem transeat. Haec regula intelligitur, quando non subest ignorantia justi pretii, neque intervenit dolus, sed bona fide fiat commutatio. Ratio limitationis est, quia aliter praesumitur involuntarium esse, et non liberum contractum absque commixtione fraudis aut coactionis. Idem tenet Conradus q. 5 7. et 58. de Contractibus, Medina quaest. 32.
Navar. cap. Novit, de judiciis, nolab. 6. Molina disp. 351. Lessius lib. 2. cap. 21. num. 31.