CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(e) Quantum ad tertium, etc. Contentum est aliquid continentis, et non e contra, ut patet, quia genus continetur in specie, ut pars essentialis, et non e converso ; et pars integralis continetur in toto integrali, ut pars, et non e converso. Et breviter vult dicere quod in illis modis non est mutua continentia ejusdem rationis, sicut est in modo essendi in praesentiali, quia eo modo, quo Pater est perfecte praesens Filio, et Filius Patri. Caetera patent.
(f) Cum confirmatur ratio per illud Philosophi 6. Physic. de indivisibilibus, quod sicut indivisibile non distinguitur ab indivisibili, nisi sit extra illud, quia duo indivisibilia simul posita non faciunt majus, imo nec infinita ; cum ergo personae in divinis sint indivisibiles, si sunt simul non sunt distinctae. Haec ratio non concludit, tum quia non est simile de indivisibili in quantitate, et de indivisibili in substantia ; tum etiam quia non sequitur quod si essent duo indivisibilia simul, quod non essent distincta inter se, tantum enim sequitur quod non essent distincta situ, per se autem non habent situm, ut patet.
(g) Ad secundum dico. Responsio stat in hoc. Primo, quod si plura concurrunt in aliquo realiter, quod non est intelligibile ipsum non componi ex illis ; et sic essentia divina cum proprietate componeret ipsam personam, si proprietas illa esset formaliter in essentia divina et realiter distincta ab illa. Secundo, cum dicimus quod persona est in alia persona, non dicimus quod sit illa formaliter, nec pars illius et distincta realiter ; sed sic dicimus quod est unum suppositum realiter distinctum ab alio quod perfecte est. in alio, id est, quod perfectissime est praesens illi.
(h) Ad tertium, dico quod quando abstractum, etc. Et tunc ista propositio est neganda, filiatio est in Patre, et tunc prima consequentia non valet, arguendo sic : In Patre est Filius ; ergo in Patre est filiatio, quia in antecedente accipitur esse in per perfectam praesentialitatem, in consequente autem per informationem, et sic patet responsio. Et cum dicit circ a finem : Accipiendo esse in, pro inexistentia intima, non sequitur: ergo Pater est Filius, sed est fallacia aequivocationis, quia cum dico, paternitas intime inexistit Patri, id est, quod perfectissime et intime est praesens Patri. Et cum infertur, quod si paternitas perfectissime inexistit Patri, modo praeexposito ; ergo Pater est Filius, infertur de inexistentia formali, ac si paternitas formaliter inexisteret Patri, et sic patet.
(i) Ad quartum. Hic notantur plura. Primum, quod quando A habet habitudinem aliquam ad B, et B habet similem habitudinem ad C, et hoc est verum in relativis superpositionis et suppositionis, licet non in omnibus, et hoc tenet secundum rationem prioris et posterioris, ut patet infra. Ut sicut se habet abavus ad avum, ita avus ad patrem meum ; ergo sicut pater meus est prior me, ita avus est prior patre meo, et abavus avo meo, et sic semper procedendo, et per consequens prior me. Non valet autem convertendo, id est, quod sicut se habet avus meus ad patrem meum, ita pater meus ad avum ; ergo sicut avus erit prior patre meo, ergo et pater meus erit prior avo meo, quia tunc sequeretur quod idem esset prior seipso. Secundum est, quod propositio prius dicta, non est vera in relativis aequiparantiae, quia sequeretur quod idem esset sibi simile, et si debet esse vera, oportet addere istam specificationem, scilicet omni alii a se, sic dicendo: Quidquid est simile Socrati, est simile omni alii a Socrate simili Socrati, ut patet in textu. Tertio addit, quod medium ad quod comparantur extrema sit limitatum, ut patet in textu. Quarto addit, quod sic arguendo, tenet de priori et posteriori in essentialiter ordinatis, in ratione prioris et posterioris, non autem in aliis conditionibus consequentibus prius et posterius, ut mediate, vel immediate, quia non sequitur; pater meus est immediate prior me, et avus est immediate prior patre meo ; ergo avus meus est immediate prior me, et sic patet responsio ista. Et argumentum non est ad propositum, quia cum dico, Filius est in Patre, et Pater in Filio, tantum dico perfectam praesentialitatem ad invicem, et non dico aliquem ordinem essentialem inter Patrem et Filium in ratione praesentialitatis, ut supra dixi. Ad aliud concedo quod Deus est in Deo, etc. Negatur consequentia propter fallaciam consequentis, quia in prima ly Deus, qui sequitur praepositionem in, non confunditur, et ideo potest stare pro aliquo supposito indeterminato indeterminate. In consequente vero ly Deus, qui sequitur ad distingui, confunditur, propter negationem inclusam in distingui, et sic est fallacia consequentis, arguendo a termino non distributo ad eumdem distributum, ut patet, quia non sequitur: Animal est genus: ergo omne animal est genus.