CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum)
De trium personarum aequalitate quantum ad potestatem. Nunc ostendere restat quomodo aliqua harum personarum aliam non excellat potentia, ut, sicut una et indifferens est magnitudo trium, ita una et indifferens monstretur potentia trium. Sciendum est igitur, quia non est potentior Pater Filio, nec Filius vel Pater Spiritu sancto, nec majorem potentiam habent duo vel tres simul quam singulus eorum ; quia nec plus potest Pater simul et Filius quam solus Spiritus sanctus, nec hi tres simul plus possunt quam singulus eorum, quia omnipotentiam, quam habet Pater, et Filius accepit nascendo et Spiritus sanctus procedendo. Quod Augustinus rationibus et auctoritatibus probabiliter adstruit in lib. 3. contra Maximinum, qui dicebat Patrem potentiorem ac meliorem Filio.
Quod non minus potest Filius quam Pater.
" Nihil, inquit, Patre minus habet ille qui dicit : Omnia quae habet Pater, mea sunt. Nam si minus habet in potestate aliquid quam Pater, non sunt ejus omnia, quae habet Pater sed ejus sunt omnia quae habet Pater ; tantam igitur habet potestatem Filius, quantam Pater ; aequalis ergo est Patri. Non enim potest qui accepit inaequalis esse ei qui dedit. " " Tu autem hoc de potentia sapis, quod potens sit Filius, sed potentior Pater, ut secundum doctrinam vestram potens potentem potuerit gignere, et non omnipotens omnipotentem. Habet ergo Pater omnipotentiam, quam non habet Filius ; at si hoc est, falsum est quod ait Filius : Omnia quae habet Pater, mea sunt. "
Hoc verbum fatebatur haereticus, ex quo progrediebatur ad falsa.
" Sed, inquis, Pater a nemine potentiam accepit, Filius autem a Patre. Fatemur et nos, Filium accepisse potentiam ab illo, de quo natus est potens ; Patri vero potentiam nullus dedit, quia nullus eum genuit. Gignendo enim dedit potentiam Pater Filio, sicut omnia quae habet in substantia sua, gignendo dedit ei quem genuit de substantia sua. "
Quaestio Augustini, qua arctat haereticum.
" Sed quaeritur, utrum tantam quanta ipsi est potentiam Pater Filio dederit, an minorem ? Si tantam, non solum potentem, sed etiam omnipotentem genuisse omnipotens intelligitur: si vero minorem, quomodo omnia quae habet Pater, Filii sunt ? Si Patris omnipotentia Filii non est, non omnia procul dubio, quae habet Pater, Filii sunt. " At omnia quae habet Pater, Filii sunt ; omnipotentia ergo Patris etiam Filii est ; non est ergo Pater potentior Filio.
Aliter probat Filium aequalem Patri.
Item, alio modo probat Filium aequalem Patri contra Maximinum ita dicens : " Tu dicis, quod Pater genuit Filium minorem seipso, in quo et Patri derogas, qui si Filium unicum minorem genuit, aut non potuit, aut non voluit gignere aequalem. Si dicis, quia non voluit, eum invidum esse dixisti ; si autem non potuit, ubi est omnipotentia Dei Patris ? Prorsus ad hunc articulum res colligitur, ut Deus Pater aequalem sibi gignere Filium, aut non potuerit, aut noluerit. Si non potuit, infirmus ; si noluit, invidus invenitur. Sed utrumque hoc falsum est : Patri igitur Filius verus aequalis est. Genuit ergo Pater sibi aequalem Filium, et ab utroque procedit utrique aequalis Spiritus sanctus. " " Si enim formam suam, ut ait Augustinus contra eumdem, Pater in unico Filio plenam gignere potuit, nec tamen plenam genuit, sed minorem, cogimini Patrem invidum dicere. " Plenum ergo Deum, et aequalem sibi genuit Filium.
Per simile ostendit, quod non minorem. Pater Filium genuit.
Hoc autem per similitudinem humanam ita esse demonstrat inquiens: " Homo pater, si potuisset, aequalem filium genuisset. Quis ergo audeat dicere, quod hoc omnipotens non potuit ? Addo etiam, quia, si posset homo majorem melioremque seipso gigneret filium. Sed majus vel melius Deo quidquam esse non potest Deus ergo cur non aequalem, ut ais, Filium genuit, cui nec anni necessarii fuerunt, per quos adimpleretur aequalitas, nec omnipotentia defuit ? An forte noluit ; ergo, quod absit, invidit ; sed non invidit : aequalem igitur genuit Filium. Credamus ergo, Filium ei esse aequalem. "
Opinionem haeretici ponit ut destruat.
" Sed forte dices : eo ipso major est Pater Filio, quia de nullo genitus genuit tamen aequalem. Ad quod cito respondebo : Imo ideo non est Pater majore Filio, quia aequalem ge. nuit. Originis enim quaestio ista est, quis de quo sit ; aequalitatis autem, qualis aut quantus sit, " quod est dicere : Ad originem pertinet quaestio, qua quaeritur, quis de quo sit ; ad aequalitatem vero illa qua quaeritur, qualis aut quantus quis sit. " Nec cum dicitur Filius a Patre genitus, ostenditur inaequalitas substantiae,sed ordo naturae, non quo alter prior esset altero, sed quo alter est ex altero." Non ergo secundum hoc, quod Pater genuit, et Filius genitus est, vel Spiritus sanctus ab utroque procedit, aequalitas vel inaequalitas ibi existit, quia non secundum hoc alia persona alii aequalis vel inaequalis dicitur. Ecce aequalitas Trinitatis et una eademque substantia, quantum breviter potuimus, demonstrata est in superioribus, qualiter scilicet aliqua trium personarum quamlibet aliam nec aeternitate nec magnitudine nec potentia excellat.
(Finis textus Magistri.)