IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) Consimilis conclusio omnino est, etc. Hic agit de secundo genere contractus, ut res permutatur pro numismate per venditionem et emptionem, in qua commutatione assignat regulas generales, quas supra ad permutationem rerum justum praescripsit, tam quoad personas, ut sint habiles, quam quoad contractum, ut non sit contra legem. Deinde, ut absit fraus et dolus, tam realis quam praesumptus Jure. Realem voco, quando est intentus, et causam dedit contractui. Praesumptus est, quando Jure praesumitur, et in re ipsa contingit deceptio, licet ex bona fide seu ignorantia ; et prior est ex mala fide et intentione decipiendi ex altera parte: et sic opponitur dolus realis, id est, intentus, praesumpto, ut cadunt sub voluntate, quamvis termini aliter sumi possunt ex stylo Juris.
Addit praeterea duas regulas, quarum una est affirmativa, altera negativa. Prima, ut quis sive emens, sive vendens, suum damnum aestimare possit supra naturam rei, et ratione damni carius vendere, et similiter minori pretio emere, considerando praecise medium justitiae, secundum quam res appretiatur, non solum ex natura sua, sed etiam ut vestitur, quae est pretio aestimabilis, quia transferendo rem in alium, secundum dominium et usum, non solum transfero rem ipsam, sed commodum meum, ex re, hic et nunc, quod ex illa secundum circumstantias redundabat praesentes, et necessitatem,
qua me privo, transferendo rem, vel e contra, et emendo illam non necessariam mihi per illud, quod magis est necessarium. Unde, ex justitia damnum illud, ut dicit Doctor, est aestimabile, ita ut in translatione rei possem me ipsum indemnem servare, quia secundum consuetudinem et prudentiam, et aliquando ipsam legem, pretia rerum, et valor numismatis ex circumstantiis mutantur, ut secludatur damnum, et aequalitas servetur respective ad currentem necessitatem.
Secunda regula est, ut nemo vendat mercem ex commodo alterius ex illa, quia illud commodum neque rem ipsam in se facit pretiosiorem, neque vendenti. Contra,emptor non debet emere rem juxta necessitatem vendentis, quia tam commodum, quam necessitas alterius non sunt circumstantiae afficientes rem absolute, sed solum personam, cujus necessitas aut commodum nihil juris tribuit alteri, neque afficiunt rem, ut permutatur, et cadit sub contractu secundum justitiam, ex commoditate enim alterius, aut necessitate nemo debet lucrari, sed praecise ex proprio.
Ex his regulis generalibus deducuntur reliquae in particulari, quibus hi contractus legem habent, et regulariter ; quidquid enim ex suo remittit vendens aut emens, per se, et non per accidens, supra naturam rei aestimari potest, servata debita mensura, in lucrum ejus, ut necessitatem illius rei, affectum, expensas in ea advehenda, servanda per se, et non fortuitas, aut ex culpa sua distractas, affectum, copiam aut raritatem mercium, vel pecuniae lucrum cessans, damnum emergens, laborem, gratiam, ut si vendat vel emat in commodum et gratiam partis, alias non empturus, vel venditurus, ac denique ex donatione, quoad superfluum excedens pretium vulgare, et bona fide interveniente. Deinde, si magnam copiam simul quis emat mercium, quia hoc valde commodum est vendenti, hic tamen casus spectat magis ad donationem. In his ergo casibus licet non servare pretium rei ex natura sua, sed excedere aut deficere. Accedit et aliud genus contractus ex natura fori particularis, ut contingit in venditione sub hasta, vel in auctione, quia in primo contractu minus aestimatur res, quam si quando in vulgari contractu venditur. In secundo contractus est fortuitus, et quandoque minus ex raritate emptorum ; aliquando magis ex ipsorum concursu et fervore emitur. Ex hoc usu probatum est, ex contralicitatione emptorum.
Hae regulae sunt communiter receptae et servandae sunt in contractibus accommodationis, conductionis et locationis, in quibus usus rei transfertur. Et perinde dicendum est de aliis speciebus, quae sub his continentur, de quibus plura in specie apud Doctores sub propriis titulis legi possunt) et ad has regulas generales reduci debent, quibus servetur aequalis, et contrahentium nemo patiatur, quicumque enim casus ad has regulas reduci nequit, non est regulatus secundum justitiam, et licet quandoque in foro externo non detur actio, ut contingit, quando quis non gravatur ultra dimidium justi pretii, nihilominus in conscientia manet obligatio restitutionis ; leges enim fori non solum respiciunt justitiam, sed pacem ad elidendas lites, et ideo non concedunt actionem, quia alias non esset finis litium.
Hi contractus reducuntur ad emptionem et venditionem, vel eis similes sunt appellationibus propriis gaudentes, pactis etiam et legibus. Locatio est contractus, quo persona, aut res aliqua ad usum vel fructum pretio conceditur, retento ( dominio et proprietate ejus. Transferens sicut dicitur locator, ita emens usum dicitur conductor, qui rem, vel personam in usum aut fructum comparat. Conductor praedii rusticani dicitur colonus ; urbani inquilinus ; rei mobilis conductor. Conductio rei immobilis, ut praedii dicitur emphyteusis, feudum, livellus. Emphyteusis est concessio rei immobilis cum translatione dominii utilis sub onere solvendae certae pensionis, vel in perpetuum, vel ad certum tempus ; quod nequit esse minus decennio. Feudum est translatio similis rei immobilis sub onere fidelitatis et obsequii personalis. In quo differt a priori, in quo est onus pensionis ; in feudo non ita, licet quandoque solvitur aliqua pensio in recognitionem dominii recti.
Livellus generaliter idem est cum duobus prioribus ; proprie vero est subemphyteusis et subfeudatio, quando emphyteuta et feudatarius similem contractum init cum tertio.
In his requiruntur regulae illae generales contractuum, et speciales venditionis et emptionis, ex quarum aequitate praescriptae sunt leges particulares in favorem utriusque partis, ne succumbant, et in poenam non observantis contractum.
Emphyteusis conditiones sunt, ut ineatur contractus in re immobili et fructifera quia si non fructifera gravatur emphyteuta, neque cadit in contractum quoad fructus, quos nequit facere res locata. Hinc sequitur, si res sine culpa emphyteutae omnino pereat, ut si terra occupetur a mari, aut hoste, eum non teneri ad pensionem (nisi alias se subjecerit casibus fortituis), quia sic perit proprietario lib. i. C. de jure emphyteus. Intellige si pereat absque spe recuperandi, et nisi aliqua pars rei supersit, quia sic tenetur ad integram pensionem, quae non solum est ex fructibus et utilitate pensanda, sed etiam ex recognitione dominii, quod est proprietarii, sed ex aequitate pensio si magna esset aut aequalis fructibus, esset minuenda, pro rata dispendii, imo etiam si solvenda esset ad mensuram fructuum. Idem dicendum, si sterilitas superveniens infructuosam reddit, minuenda est pensio ex aequitate, licet non de jure. Item, sequitur rem illam posse emphyteutam. aliis locare, vendere in emphyteusim, et etiam donare et legare. Quod pensio non sit major ordinarie, quam sit fructus detractis expensis et industria.
In favorem proprietarii est, quod nequeat emphyteuta praescribere, ut supra dictum. Secundo, tributum quod rei utili imponitur, recidere in emphyteutam, non in proprietarium. Tertio, quod nisi pensionem quotannis solvat, amittat rem emphyteuta cum omnibus melioramentis, Emponematibus seu operibus, quae in ea fecit, et dominium utile consolidetur cum decreto, redeunte re ad proprietarium ex integro. Requiritur ut emphyteuta per triennium non solvat, si est communis ; si autem teneat rem emphyteuticam ab Ecclesia, biennium tantum datur, et locus purgationi morae cum celeri satisfactione, non requiritur ut sit interpellatus pro solutione, quia ipsa dies interpellat, seu tempus solutioni constitutum, et ipso Jure cadit commissum ante sententiam judicis, non tenetur se spoliare, nisi proprietarius declaret suam voluntatem, qua declarata tenetur cedere ex vi conventionis seu contractus. Item, si rem notabiliter evertat, aut deteriorem reddat, posse etiam ab eo auferri; in venditione rei et meIioramentorum proprietarius praefertur aliis, si ea comparare velit, quem tenetur primum ante rei traditionem admonere, alias cadit commissum. Donare, potest, non consulto proprietario, sed non investire donatarium nisi alter consentiat. Emptor autem tenetur domino proprietario pro investitura ad laudemium, hoc est, partem pretii quinquagesimam Jure communi, trigesimam ex consuetudine.
Haec omnia particularia reducuntur ad regulas illas generales praemissas secundum aequitatem, quam praescribunt, ut partes serventur idemnes ; nam quae favent proprietario, seu domino directo, fundantur tam in dominio rei, quae apud ipsum est, ac proinde sine voluntate ejus non permittitur dispositio libera rei emphyteuticae conductori ; et conveniunt etiam ratione Juris in pensionem solvendam ex fructibus, et in poenam adduntur contra partem, quae non stat contractui aut excedit jus, quod habet in rem tantum ratione fructuum, et non substantiae, ut patet in casibus, in quibus cadit commissum. Ea vero, quae competunt emphyteutae in favorem ejus statuuntur ratione juris, quod habet in fructus, quorum est dominus directus, salva substantia rei et jure, quod habet proprietarius.
Fetidorum autem Jura feudalia, excepta pensione, similia sunt, in quo proprietas rei manet in domino. Jus utile in feudatorio cum debito fidelitatis et obsequii quando interpellatur, quod si interpellatus non praestiterit, cadit feudo. Item, si sine voluntate domini illud alienaverit investituram a domino recipit, cui tum juramentum fidelitatis praestat, non potest donare, oppignorare, vel feudare alteri feudum sine praedicta voluntate domini, ut communiter Doctores, quia hi actus a voluntate proprietarii dependent.