IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ad mutuum requiri aequalitatem in pondere et numero, probat, rejecta ratione Richardi, quia mutuum transfert dominium, et sic si mutuans ultra sortem accipiat, ex alieno recipit. Excipit primo, si ponatur pactum aliquid solvendi ultra sortem, nisi certo die solvatur ; quod tenet D. Thom. 2. 2. q. 62. art. 4. ad 2. Secundo, si ponatur pactum de reddendo interesse, si damnetur mutuans ratione non solutionis. Tertio ex pacto, ratione periculi sortis, licet aliquid accipere ultra sortem. Addit Doct. solum animum accipiendi ultra sortem non obligare ad restitutionem sic accepti ; quod intellige verum, si gratis detur. De quo Govar. in reg. Peccatum. part. 2. princ. n. 5. Navar c. 17. n. 19. Si vero detur timore incommodi a mutuante inferendi, secus est, ex cap. Consuluit, de usur. Addit secundo, pecuniam ad ornatum, vel similem finem posse locari; est contra Navar. c. 17. n. 2. negantem torquem aureum esse locabilem; sed tenent Molina d. 719. Azor. tom. 3. lib. 4. c. 4. q. 3. et communis.
De (t) ultimo contractu, scilicet de mutui datione, sit haec conclusio quarta istius articuli: Ad juste contrahendum mutuum, oportet servare aequalitatem simpliciter in numero et pondere, exceptis quibusdam casibus, de quibus dicetur in fine. Ratio hujus a quodam assignatur talis, quia usus pecuniae est ejus consumptio; ergo concedens eam mutuo per consequens consumit eam.
Contra hoc objicitur per illud Extra de significationibus verborum: Exiit qui seminat, et est hodie in 6. lib. quod quarumdam rerum usus perpetuo separatur a dominio. Potest ergo talis ratio assignari, quia in mutui datione transfertur dominium ; hoc enim sonat vocabulum, mutuo do tibi meum ; ergo qui concedit mutuo, non manet dominus pecuniae mutuatae, et per consequens, si pro illa pecunia recipiat aliquid ultra sortem, pro non suo recipit, sive vendit non suum.
Alia ratio est, esto quod pecunia maneret sua, tamen illa pecunia non habet ex natura sua aliquem fructum, sicut habent aliqua alia ex se germinantia, sed tantum provenit aliquis fructus ex industria alterius, scilicet utentis ; industria autem hujus non est ejus cui concedit pecuniam: ergo ille volens recipere fructum de pecunia, vult habere fructum de industria aliena, quam tamen non dedit ille alius sibi, ex hoc quod accepit mutuum ab alio. Et haec est ratio quare per oppositum fructus lignorum germinantium computatur in sortem.
Excipiuntur (u) in ista mutatione duo casus in genere: Quandoque enim licet accipere ultra capitale ex pacto; quandoque autem non ex pacto. Primum tripliciter, vel ratione poenae conventionalis, dum tamen non fiat in fraudem, usurarum ; verbi gratia, ego indigeo pecunia mea ad mercandum, concedo tamen tibi ad certum diem adjiciens poenam conditionalem, quod nisi tali die solvas, quia multum damnificabor, solves postea tantum ultra. Haec poena adjecta licita est, quia licet me servare indemnem, sic praemonendo illum cum quo contraho. Signum autem, quando non est in fraudem usurarum, manifestum est illud, quando mercator magis vellet pecuniam sibi solvi die praefixo, quam in crastino cum poena adjecta sibi. Et per oppositum est in fraudem, quando vult diem transiri potius, quam pecuniam ipso die solvi.
Secundum est ratione interesse, debitor enim, ex cujus non solutione creditor, notabiliter damnificatur, tenetur de justitia satisfacere creditori de interesse. Et licet ille creditor non posset habere contra eum actionem in foro exteriori, utpote quia non sunt pacta, vel juramenta, tamen in foro conscientiae debitor tenetur ultra sortem ad interesse. Tertia conditio est quando utrumque, scilicet capitale et illud superfluum, ponitur sub incerto, quod probatur Extra de Usuris, c. Nauiganti sig. Ratione, ar guendo per locum a simili, quia sicut hic incertitudo excusat, ita ibi.
Sine pacto etiam licet (x); solus enim animus sine omni pacto verbali, vel alio signo aequivalenti ostendente debitori, quod mutuans non mutuaret sine spe lucri, non facit illum recipientem ultra sortem sine pacto, habere alienum, et ideo non teneri ad restitutionem.
Intelligendum etiam, quod pecunia (y) habet aliquem usum utilem ex propria natura, utpote ad videndum, ornandum, vel ostendendum possibilitatem tanquam divitem, et ad illum finem potest locari, sicut equus, vel aliud locabile, et pro usu isto, retento dominio pecunia recipi ; et tunc, ex toto est contractus locationis vel conductionis, non autem mutuatio, seu mutui datio, et deberet idem pondus restitui, nisi forte sufficiat locati aequale in pondere et valore.
Hae regulae praedictae ostendunt quid justum, et quid injustum in commutationibus statim factis, id est, quando uterque commutans satim dat vel recipit illud pro quo commutat.