CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Ponit varias potentiae acceptiones, de quo supra dist. 7. et supposito quod in Deo sit potentia activa, ex d. 2. q. 2. quae necessario est aequalis in omnibus personis quoad omnia possibilia, difficultas solum est de actionibus notionalibus earumque terminis, quia a qualibet persona non sunt producibiles, et ideo Aegidius dicit Patrem respectu generationis esse omnipotentem, quia ei non repugnat, Filium non, quia ei repugnat. Quod probat tripliciter. Hoc refutat Scotus unica ratione, quia si generare, ut est termini geniti, est aliquid ad quod .nala est esse potentia ; ergo carens tali potentia ut Filius, non babet omnipotentiam absolute, et solvit rationes Aegidii.
Respondeo (a) omittendo potentiam Logicam, quae dicit modum compositionis ab intellectu factae, et potentiam metaphorice dictam, qualis est in Geometricis, secundum quod ipsi Geometrae imaginantur punctum esse in potentia ad lineam, et lineam ad superficiem ; hic potentia sumitur proprie. Uno modo sicut dictum est dist. 7. prout est differentia entis opposita actui. Alio modo secundum quod significat idem quod principium, sicut loquitur de ea Philosophus o. Metaph. c. 9. Et potentia isto secundo modo sumpta, dividitur in potentiam activam et passivam, etsi utrolibet modo sumatur, potest intelligi, aut pro ipsa relatione principii quam significat, aut pro fundamento proximo istius relationis.
Ad propositum planum est quod in Deo oportet ponere potentiam activam cum sit principium efficiens, ex dist. 2. et aequalem, sicut de ista loquitur Magister dist. ista. Et hujusmodi aequalitas potest intelligi dupliciter, aut secundum extensionem objectorum possibilium ad quae se extendit potentia, aut secundum intensionem illius potentiae in se. Exemplum, potentia calefactiva dicitur aequalis extensive, si ad aequalia calefactibilia se extendat, sic omnis charitas est aequalis, quia extendit se ad omnia diligibilia ex charitate secundum intensionem, si aeque perfecta sit potentia et aeque perfectum actum possit elicere, licet non tot possibilia sibi subessent, sicut subessent alii potentiae, ut patet posito isto casu, qui ponitur dist. 7. quod calor productione sibi adaequata produceret alium calorem ; et istae duae aequalitates frequenter concomitantur se, potest tamen intelligi utralibet sine altera. Loquendo autem de aequalitate extensionis, non est difficultas, nisi de actibus notionalibus et de terminis istarum actionum, quia illi duo termini non sunt producibiles ab omnibus personis, sed Filius a solo Patre, Spiritus sanctus autem a Patre et Filio.
Unde quoad hoc dicitur sic, quod potentia generandi pertinet ad omnipotentiam in Patre, non in Filio. Quod declaratur dupliciter. Primo, quia omnipotentia est ad omne quod non includit contradictionem, sed Patrem generare non includit contradictionem, Filium autem generare includit contradictionem ; ergo, etc.
Praeterea secundo, aliter est de actionibus transeuntibus ad extra, et aliter actionibus immanenlibus intra. Possibilitas actionis transeuntis judicatur ex ratione actionis in se et termini ejus ; possibilitas autem actionis immanentis non judicatur ex his praecise, sed cum hoc in comparatione ad agens in quo manet talis actio. Cum igitur generatio sit actio immanens, possibilitas ejus judicanda est, non tantum ex se ipsa in se, et cum hoc ex termino ejus, sed quia est possibilis illi supposito agenti in quo debet manere, est autem compossibilis generatio Patri et non Filio ; igitur idem quod prius.
Tertia declaratio additur, quia omnipotens dicitur quod potest in omne illud ad quod habet formam per quam potest, et non dicitur impotens, sinon potest in aliquam actionem ad quam se non extendit sua forma ; sicut ignis non dicitur impotens,quia non potest frigefacere, quia non habet potentiam ad frigefaciendum. Pater autem habet formam convenientem generationi, et Filius non ; igitur Pater non est omnipotens si non potest generare ; non autem Filius est impotens si non potest generare, et ita posse generare pertinet ad omnipotentiam Patris, et non ad omnipotentiam Filii.
Contra (b) istud, (non comparando generare ad aliquod suppositum,) quaero, aut illud, ut est geniti tanquam termini, est aliquid ad quod nata est esse aliqua potentia activa, aut non ? Si sic, ergo in quocumque non est potentia ad illud, non est in eo omnipotentia, hoc est, non est potentia ad omne illud ad quod nata est esse potentia. Si non, ergo in nullo est potentia ad illud, et ita non pertinet ad omnipotentiam Patris.
Confirmationes etiam non valent. Prima non, quia omnipotens potest in omne illud quod est terminus potentiae simpliciter, et hoc producendo illud in eo in quo natum est produci, si natum est produci in aliquo, vel producendo ipsum in se subsistens, si non est natum produci in aliquo. Non autem oportet quod posset producere omne tale formaliter in se, sicut potest producere cursum animalis in animali, ut in homine vel asino, in quo natus est esse cursus ; sed hoc non potest producere in se, nec potest formaliter currere, quia tunc per illud verbum neutrum significaretur quod talis forma esset in ipso formaliter.
Licet igitur Filius non possit formaliter generare, ut generatio sit in ipso, nec possit principiare generationem in seipso, tamen si istud sit terminus omnipotentiae, oportet dicere quod Filius possit principiare generationem in eo in quo nata est esse. Nullo autem modo Filius potest principiare generationem in se, nec in isto, in quo non est nata esse,
. tamen omnipotens est, et potest actionem illam causare in eo quod potest eam recipere, sicut non esset omnipotens si non posset causare intellectionem in intellectu potente recipere eam. Generare autem non potest aliquo modo esse a Filio, nec ut in Filio nec in alio ; igitur si generare est terminus omnipotentiae simpliciter, Filius non erit omnipotens.
Secunda etiam non valet, quia quod habet formam limitatam ad agendum, non est omnipotens ad agendum. Licet enim ignis sit potens ignire et calefacere, si non possit frigefacere, non esset simpliciter omnipotens, quia forma ejus limitata ad unum actum, concludit ipsum non esse simpliciter potentem ; ergo Filium non habere formam convenientem omni actioni, quam actionem nata sit potentia simpliciter respicere, concluderet Filium non esse simpliciter omnipotentem.
Item, ista via non salvat, quomodo Pater et Filius sint aeque potentes, quia Pater potest in actum generationis, qui, per te, est terminus potentiae simpliciter, in quem actum non potest Filius, et ita non erunt aeque potentes quantum ad extensionem.