IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(t) De ultimo contractu, scilicet de mutui datione, etc. Conclusio hujus, quae est quarta in ordine hujus articuli, est : Ad juste contrahendum mutuum servandam esse aequalitatem simpliciter in pondere et mensura, etc. Unde, mutuum est contractus, in quo numisma pro numismate commutatur, servato numero et pondere aequalis in qua definitione veniunt etiam illae mutationes, quae fiunt in rebus usu consumptibilibus, servatis iisdem conditionibus, sed quia frequentior materia est numisma, ideo definitur respective ad ipsum ; pondus enim in pecunia ordinarie non servatur, sed numerus. Unde, si quis massan, non cusam mutet pro pecunia numerata, non est proprie mutuum, sed venditio. Sicut ergo in aliis rebus usu consumptibilis pondus et mensura servatur, ita veniunt hac definitione, ut si mutetur granum, oleum et similia, transferendo dominium et usum cum pacto recipiendi eadem in specie, servata eadem mensura.
In hoc contractu servantur regulae generales requisitae ad translationem, et contractum justum. Ad quas etiam reducuntur speciales regulae hujus contractus, quia aequalitas servanda reducitur ad medium rei, ut servatur aequalitas in numero, pondere et mensura. Rationem rejicit, quae est D. Thomae et Richardi ex iis, quae dicuntur in cap. exiit, de verborum significatione, quantum ad distinctionem usus et dominii in rebus usu consumptibilibus; negat ergo consequentiam, quia dominium et usus possunt separari in pecunia, utpote in eo, qui utitur pecunia ex voluntate domini, non ex propria dispositione.
Probat ipse aliter conclusionem, quia mutuans transfert dominium pecuniae, hoc enim sonat vocabulum mutuo do tibi meum ; mutuum enim dicitur quasi de meo facio tuum, ff. Si cert. pet. lib. 2. Unde stat periculo tuo, postquam accepisti, etiamsi pereat casu fortuito C. Si certum pet. lib. Incendium. Instit, quibus mod. re cont. oblig. ergo qui concedit mutuo, non manet dominus pecuniae mutuatae, et consequenter, si recipiat aliquid ultra sortem, pro non suo recipit et vendit non suum.
Secundo, quia pecunia manens mutuanti non est nata fructificare, sicut aliae res, ut ager, et hujusmodi, quia ex natura sua non habet fructum distinctum ab usu et industria utentis, ex quibus nihil debetur mutuanti a mutuatario utente pecunia ultra sortem ; in aliis autem rebus fructiferis computatur fructus in sortem, quia est aliud a substantia rei, et per se utile.
Ex his duabus rationibus colligitur in quo consistat usura, nempe in recipiendo aliquid ultra sortem intuitu solius mutui ex pacto justitiae et obligationis, quod est ex natura rei peccatum contra justitiam, et praeceptum naturale ejus, non solum positivum divinum, ut male Abulensis in cap. 25. Matthaei, quaest. 171. et 172. Est prohibita etiam jure divino, Psalm. 14. Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, etc. Ezechielis 18. Luc. 6. est prohibita. Jure canonico, Clemens de usuris, etc. in Decretalibus toto titulo de Usuris, in Decreto 4. quaest. 3. et 4.
(u) Excipiuntur in ista mutilatione duo, etc. Hic excipit Doctor quosdam casus, in quibus mutuans juste ultra sortem aliquid exigere possit. Primus est ex paena conventionali, nisi ante certum diem solvat, ut adjiciat ex obligatione tantum ultra sortem, et hoc eo casu quo mutuans incurreret damnum ex dilatione solutionis ultra illum diem, et absit fraus usuraria. Hic casus licitus est, quia quis potest se indemnem servare, quod intelligendum est, quando subsistit damnum ex dilatione solutionis, et praevidetur. Est doctrina communis. Ut autem sciatur quando condicionalis poena adjicitur sine fraude, vel quando contrarium, assignat regulam a posteriori unde colligatur ex dispositione mutuantis, qui si praefert solutionem in diem statutum poenae currenti, ex ejus dilatione recte colligitur conventionem de paena non dedisse speciem contractui ex parte ejus, aut intentioni ; si tamen mavult paenam decurrere, quam solutionem anticipari, signum est intuitu lucri ex paena eum fuisse motum, et consequenter animo usurario ; dispositio enim voluntatis, et intentio recipit speciem a motivo principali, quod dat speciem contractui, ac proinde fit in fraudem, ut subest contractus intentioni ex tali motivo, neque licet recipere paenam. Si autem talis voluntas est solum concomitans, et non dat speciem contractui, non tenetur restituere paenam, de qua conventum est juste ex voluntate, qua se indemnem servare potest, modo damnum ipsum, seu conditio, ex qua justificatur conventio ex parte mutuantis, subsistat, et non sit praetextus, aut fictio intuitu lucri.Adde praeterea, eum potuisse habere duplicem intentionem mutui, ex utroque illo fine, quamvis intentionem ex motivo lucri non expressit in pacto ; tunc autem eum quidem peccare, sed non teneri ad restitutionem, quia conventio justa salvatur ex damno emergente, quam non vitiat altera concomitans, quae non est expressa in contractu. Haec duplex intentio explicatur, verbi gratia, si ita erat animo paratus, ut etiam mutuo concederet, etiamsi damnum non interveniret, aut subsisteret cum oneri lucri, intuitu lucri, nam sicut lucrum ex utroque motivo petendi posset esse justo et injusto, ita etiam conventio intendi ex utroque tanquam medium, et ex alter: intentione desinente, adhuc altera subsi steret, sicut et conventio per eam tanquam causam sufficientem ; quod si partialis esset, jam tota conventio esset usuraria.
Navarrus in Manuali c. 17. n. 215. Conradus et alii limitant casum ad eum, qui potest, et praevidetur posse solvere tempore praestituto, alioquin conventio esset usuraria, et cum obligatione restitutionis. In una sententia putat esse Doctorem Navarrus, sed male, quia id non dicit Doctor, ut patet ex textu. Limitatio autem non subsistit, ut patet ex ratione Doctoris, quia in eo etiam casu non tenetur commodum alterius praeferre mutuans suo damno, nisi in casu quo charitas et necessitas alterius, et impotentia ad solvendum obligaret mutuandum esse. Quod si tamen opponatur poena conventionalis, non erit contra justitiam, sed contra charitatem ; poena enim illa opponitur partim ad summovendum damnum, partim etiam ad sollicitationem solutionis suo tempore: debet autem haec poena esse tolerabilis, et non excessiva. Quod si mutuatarius non fuit in culpa, quin solutio fieret ex aequo, debet mutuans saltem mitigare poenam, quod si partem dedit pecuniae mutuatae, similiter pro rata debet temperari, nisi id casu quo damnum mutuantis redundaret ex carentia summae integrae, verbi gratia, si ipse alteri creditori sub poena conventionali civili aut judiciali tenetur reddere creditum praestituto die, quod nequit, nisi recuperet mutuum, tunc potest se indemnem servare ex regula sequenti. Idem dicendum erit, quando mutuatarius tenetur ex lege aut sententia judicis sub poena solvere mutuum die praestituto, prior poena dicitur legalis et civilis, quia ipsa lege statuta ; secunda vero dicitur judicialis, aut ex sententia judicis.
Secunda regula est: ratione lucri cessantis et damni emergentis potest recipere mutuatarius ultra sortem. Haec est communis, et patet, quia justitia non permittit, ut mutuatarius recipiat commodum ex mutuo cum damno mutuantis; debitor enim in conscientia tenetur, inquit , Doctor, ad interesse creditoris, licet sine pacto aut conventione de lucro, non detur actio in foro externo. Soto lib. 6. de Justitia et Jure. quaest. 1. art. 3. oppositum docet, et Molina disp. 314. et alii dicentes, si damnum emergens non trahatur in pactum, ad illud non teneri mutuatarium, quando non est in mora solutionis. Contrarium hujus docet Major in 4. in hac dist. quaest. 30. Faventious hic disp. 47. quaest. 6. Hanc sententiam sequitur in casu. quo mutuans viderit periculum damni ante diem statutum, et potest advertere et convenire mutuatarium de solutione ; et hic tenetur solvere, si potest, ante tempus praestitutum, alias tenetur ad damnum.
Haec sententia est satis consona aequitati, et videtur hoc pactum implicari tacite in ipso contractu, quia si non statueret diem solutioni, posset in tali casu damni emergentis interpellare mutuatarium etiam coram judice, et hic posset juste eum compellere ad solutionem sub poena damni emergentis mutuanti solvenda, quia ex re gratuita concessa et sine onere, non potest trahi damnum mutuantis, neque alter habet ejus eam retinendi cum damno concedentis. Unde sicut se habet commodatarius et precarius respectu domini, quantum ad usura rei concessae, sic etiam mutuatarius quantum ad dominium rei mutuatae ; sed in prioribus non transit usus in commodatarium aut precarium in casu emergentis damni commodantis aut concedentis, quin rem ipsam possint revocare ; ergo etiam mutuans gratuite non censetur transferre dominium rei mutuatae sine conditione, et pacto implicito se servandi indemnem, neque mutuatarius aliter rem accipit, nisi cum onere eodem, quando alias de hoc non est facta conventio, ut mutuans etiam cum suo damno rem transferat.
Praeterea, quando statuitur terminus solutioni, si mutuatarius est in mora, tenetur ad damnum emergens mutuanti, quod ex dilata solutione venit, quamvis de damno tali non praecesserit pactum, aut conventio explicita, ut colligitur lib. 2.sig. Non utique,et sig. Nunc de officio, et lib. 4. ff. de eo quod certo loco dari oportet, etc. et hoc ideo, quia contractus ipse implicat talem conditionem implicite, quamvis non interveniat conventio, et ex culpa alterius eveniat damnum ; sed sive ex culpa, sive ex commodo proprio det causam damno mutuatarius, perinde est ejus causa, quia tenetur ad solutionem, et quamvis alias ante diem praestitutum non sit acceleranda, tamen in hac circumstantia non habet jus sui commodi cum damno alterius involuntario ipsi ; ergo, etc. Confirmatur, quia concessio gratuita non implicat conditionem, quae si praevideretur, aut exprimeretur, non fieret ipsa concessio, ac proinde ad eam non extenditur, ut patet ex materia de Privilegiis. Sed mutuatio est concessio gratuita, cum sit translatio rei sine ullo fructu aut commodo concedentis in gratiam petentis ; ergo etiam implicat illam conditionem damni, etiam non praevisam, cum qua mutuans non mutuaret, si ei esset cognita, aut praevisa sine pacto saltem explicito de damno ; ergo neque mutuatarius fit dominus mutui libere, et sine tali conditione, si in re evenerit, nisi ex voluntate mutuantis.
Tertio, debet esse aequa conditio utriusque, tam mutuantis quam mutuatarii, sed mutuatarius obligans se ex pacto ad solvendum damnum aut lucrum, in casu quo sine culpa sua redditur impotens, ut si omnia sua perierint incendio, aut redactus sit in captivitatem, non tenetur solvere pactum lucri aut damni, quia pactum ordinarium explicitum aut implicitum non videtur ad hos casus se extendere, neque habuisse voluntatem se sic obligandi; ergo similiter dicendum est de mutuante, non habuisse voluntatem mutuandi cum damno fortuito, et non praeviso. Si ergo ex casu incendii, aut simili, in quo excusatur mutuatarius a solvendo lucro aut damno ultra sortem eximitur a pacto, explicito etiam, eodem modo mutuans debet liberari a mutui pacto, superveniente tali damno, et habet jus repetendi mutuum ante tempus praestitutum, ut seipsum servet indemnem. Patet consequentia, quia minus gravari debet, quam mutuatarius, secundum leges justitiae, cum gratuite et sine obligatione ulla mutuet in commodum alterius, quamvis enim contractus sit onerosus ea parte, qua mutuatarius obligatur ad solutionem, tamen est gratuitus ratione mutui sine ullo commodo mutuantis aut obligatione mutuandi, ac proinde nulla aequitas suadet, ut ex beneficio damnum reportet. Confirmatur, si mutuans per vim aut metum cogatur mutuare, mutuatarius tenetur ad damnum, ut plures concedunt, etiamsi non transeant in pactum, quia mutatio est causa darum ; sed eo modo si ex mutatione sequatur per se damnum non praevisum, cui posset occurrere mutuans, si habeat, et haberet pecuniam mutuatam ad manum, ut si interpellatur a suo creditore hic et nunc, cui non po.
test nisi soluta sorte mutuata satisfacere, damnetur ad carcerem, aut alias poenas judiciales, vel bona ipsius supponantur hastae vendenda minori pretio juxta naturam hujus fori particularis, mutuatio dedit causam tali damno ; ergo mutuatarius ab ipso interpellatus tenetur ei solvere, vel certe reparare damnum in conscientia, quamvis in foro externo non habeat actionem ante tempus praestitutum: haec autem intelligenda sunt cum duabus conditionibus:
Prima est, ut ipse interpellet mutuatarium, alias praesumitur volens damnum, et non repetens solutionem. Secunda est, ut mutuatarius possit solvere.
Ultimo tandem haec sententia probatur, ex titulo gratitudinis eum teneri solvere, et charitatis ; vel enim nunquam charitas obligat, vel in hoc casu obligat. Hi tituli accedunt ad titulum justitiae, ex quibus patet ad fundamenta Molinae et Soti.
Primo objiciunt, quod si mutuatarius. fuisset admonitus, forte non reciperet aut peteret mutuum,
Respondetur, ipsa justitia admoneri ex ratione hujus contractus, et ex damno alterius involuntario ipsi, quod causatur ex mutuo non subeat commodum cum tali damno mutuantis. Deinde, ipse mutuans, si praevidisset tale damnum, etiamsi forte non mutuaret, non plus juris accedit mutuatario ex voluntate praesumpta, quam mutuanti.
Objicit Molina, quia sibi imputare debet, quod non duxerit in pactum, quodcumque damnum emergens, neque mutuatarius eo ipso paciscitur cum eo de tempore, tenetur solutionem anticipare, alias autem non tenetur de mora.
Respondetur ex dictis verum esse in foro externo per legem non obligari, sed ex lege naturali ipsius contractus, qui initur cum hac conditione implicita, maxime quando est damnum notabile non praevisum, sequens ex mutuo, praesumitur non voluntarium, neque dominium transferre rei, nisi cum conditione implicita, qua possit repetere solutionem in causa talis damni ante tempus, neque aliud praesumi potest consuetudine aut usu communi inter homines.
Unde, sicut in aliis contractibus initis bona fide, quando pars notabiliter gravatur in qualitate aut quantitate rei, debet ipsi resarciri in conscientia, aut restitui pretium, quia conditio ignota non includitur in pacto, neque ad eum extenditur quaecumque superveniens confirmatio, ut stipulationis, aut juramenti, ut patet ex supradictis; ita etiam haec conditio damni notabilis non praevisa nequit transferri in pactum mutui, aut in ipsum pactum. Sicut ergo res non transit in dominium alterius, nisi ex pacto mutui, quod nullo modo comprehendit talem conditionem, ut etiam cum damno tali transferatur in detrimentum tam notabile mutuantis res mutuata, ita ex vi ipsius contractus venit talis conditio exclusa a mutuante, et intentionis, quam habet mutuando. Si damnum autem non sit notabile, praesumi potest contemni a mutuante, neque de minimis curare. Unde sicut ipsum lucrum intuitu mutui praecise, et non alicujus rei ultra sortem pretio aestimabile, est in fraudem, quia gravatur mutuatarius ultra debitum, contra naturam contractus, et regulas contractus, quibus innititur, ita etiam damnum mutuantis eodem modo, quando ipse est invitus, perinde est contra eamdem justitiam, quia pecunia illa, ut habet annexum damnum ex mutuo incursum, pluris aestimanda est mutuanti, quam ipsa in se valeat, aut etiam mutuatario, quando eam solvit, et mutuanti, si differatur solutio usque ad tempus praestitutum, quando damnum incursum nequit resarciri, ideo mutuans non consentit in contractum mutui cum tali suo onere et incommodo, neque praesumi potest consensisse.
Alia difficultas est de lucro cessante. Aliqui negant lucrum cessans deduci posse in pactum. D. Thom. 2. 2. quaest. 78. art. 2. ad 1. Innocentius cap. Naviganti, finali, de Usuris. Sotus lib. 6. de Justitia et Jure quaest. 1. art. 3. conclus. 4.
Contrarium tenet Doctor in hac regula sub nomine interesse comprehendens non solum damnum, sed etiam lucrum cessans, quem sequitur communis modernorum. Covarruvias lib. 3. Variarum resolutionum cap. 4. Cajetanus in D. Thomam, Molina disp. 315. Azor. 3. p. lib. 5 . cap. b. Conradus de contractibus quaest. 30. et Major in hac dist. quaest. 3. Gabr. quaest. 2. Navarrus in Manuali cap. 17. Lessius de Justit. et Jure lib. cap. 20. dub. 11. Est etiam antiquorum, Hostiensis in cap. Salubriter, etc de usuris, ubi Abbas, Archidiaconus, cap. Usura est. 14. quaest. 3. Ratio hujus est, quia lucrum cessans ratione mutui est pretio aestimabile, et est quoddam damnum mutuantis, et reipsa commodum saltem in spe, quod aestimabile est, et facit sortem magis valere mutuanti ultra ejus pretium substantiale.
Ex qua ratione solvitur fundamentum oppositae sententiae, ut quod mutuum debeat gratis fieri, quod non possit vendi quod adhuc non habes, et impediri possit, quale est lucrum cessans, quod lucrum cessans non sit impediri .a lucro, atque preces non impediunt, maxime si te offeras.
Respondetur ad primum, ipsum mutuum gratis fieri, lucrum tamen cessans, et spes ejus ultra sortem aliquid valent mutuanti, quod aestimari potest, ac proinde deduci in pactum ultra sortem.
Ad secundum, patet per idem, quia lucrum in spe possidet, et ea certitudine qua negotiatores lucrum sperant, quando pecuniam exponendam subtrahit negotiationi, ut eam mutuet.
Ad tertium respondet Conradus et alii, requiri ut se mutuans non offerat ad mutuum; sed neque hoc necessarium est, quia potest aliquis res sua venales exponere, habita etiam ratione commodi particularis, ut expensarum, etc. quando saltem id emptori exponit, ideo se vendere pluris, quam alias res ipsa per se valeat. Unde licet non invitus faciat, vel ad preces alterius, non ideo tenetur commodo suo cedere: debet tamen lucro detrahere propriam industriam, labores et expensas, quae in lucrando impenduntur.
Tertia regula est, aliquid recipi posse ultra sortem, quando utrumque, scilicet capitale et superfluum ponitur sub incerto, id est, sub periculo. Haec communior est Doctorum, quam probat bene Doctor in textu, argumento cap. Nauiganti, etc. Extra de Usuris, casu tertio, qui est, quando quis vendit pannos et alias merces, ut amplius recipiat tempore constituto, quam valebant tempore venditionis, et id licitum esse ratione dubii, quod perinde in proposito concludit. Hanc conclusionem tenet Corduba quaest. 78. Angelus verbo Usura 1. Sylvester ibidem quaest. 35. Azorius 3. p. lib 5 . cap. 6. Lessius lib. 2. de Justit. et Jure. cap. 20. dub. 13. Ratio est, quia hoc pretio aestimabile est, ut si mutuatarius est dubiae fidei, aut decoctor, aut obstrictus rationibus reddendis, timentur expensae et molestiae in recuperando mutuo, et hujus modi. Deinde, potest fidejussorem exigere, quo ipsi caveatur, aut pignus deponi ; ergo similiter, si in se assumat periculum, aliquid proportionatum. recipere, et in pacta transferre. Ipse fidejussor potest etiam ratione periculi aliquid exigere, quamvis fidejussio sit gratuitus contractus. Idem patet in contractu accommodationis,quia si timeatur res accommodata perire, aut deteriorari ex negligentia commodatarii satis perspecta, potest ratione periculi commodans aliquid exigere.
Objicitur caput citatum in primo casu, ubi dicitur mutuans pecuniam ad nundinas, et suscipiens in se periculum, cujus ratione aliquid ultra sortem exigit, esse usurarium.
Respondetur communiter illum ita mutuasse, ut alteri imposuerit necessitatem ineundi secum alium contractum, quo pretio dato ultra sortem lucraretur amplius ob periculum in se assumptum, quod non licet, quia illa necessitas imposita mutuatario est aliquid aeslimabile, cum periculum alias resarcire posset data cautione per pignus, aut fidejussorem, et hoc minore detrimento. Contrarium hujus tenet Sotus supra citatus ex eadem ratione, quae ibidem soluta est.
(x) Sine pacto etiam licet, etc. Haec quarta regula, in qua Doctor determinat, quamvis mutuans recipiat aliquid a mutuatario sine pacto aliquo externo verbis aut signo expresso, non teneri ad restitutionem, quia in eo casu animus usurarius non expressus, neque exterius manifestatus, non sufficit ad usuram. Hanc conclusionem tenent multi alii sequentes Doctorem. Est etiam Richardi in hac dist. art. 5. quaest. 5.
Advertendum, intentionem reciprocam, quae spectat ad usuram mentalem variis modis contingere posse. Primo, prout sit reciproca intentio mutuandi propter lucrum, et recipiendi et dandi aliquid supra sortem ex eodem motivo, et sic committitur usura mentalis ex parte mutuantis, tam mutuando quam recipiendo ultra sortem, quamvis non interveniat pactum externum, qui non solum dat et recipit intentione usuraria, sed etiam mutuatarius tanquam ex contractu implicito ei solvit lucrum, et non liberaliter aut gratis, alias non soluturus.
Secundo, potest compleri haec intentio in solo mutuatario, quia in eo potest esse error, ut putet alterum non gratis, sed cum tali onere solutionis ultra sortem ei mutuasse, quamvis haec praesumptio in re ipsa non subsistat, sed mutuans concesserit gratis et liberaliter.
Tertio, potest subsistere intentio et mala fides in solo mutuante, ut vere mentaliter intendat spem lucri, et recipiat ultra sortem datum a mutuatario, quamvis hic bona fide, et sine praesumptione intentionis pravae alteri concesserit ultra sortem mere liberaliter. In primo casu est usurarius intentione et receptione, et tenetur ad restitutionem. In secundo vero tenetur ad restitutionem in re ipsa, quando resciverit alium non dedisse ultra sortem, nisi ex praesumptione contractus impliciti, et voluntatis pravae alterius.
Tertius casus spectat ad regulam praesentem, et licet mutuans peccet dando et , recipiendo, in re ipsa tamen non tenetur ad restitutionem lucri,quia,ut bene Doctor, non recipit aliam rem alienam, sed donatam liberaliter, ab eo qui potuit in eum transferre illam, quamvis ex conscientia erronea teneatur ad ejus restitutionem,quia putat eam esse alienam, si deponat conscientiam, ubi resciverit liberaliter datam fuisse, non tenetur eam restituere. Hanc tenet Doctor, quia ratio subjecta ejus eam solum probat. Gabriel in hac dist. q. 2. Sylvester v. Usura 6. quaest. 3. Cajet. in opusculo de usura cap. 3. Medina quaest. 3. Azorius 3. p. Sum. lib. 5. cap. 16. Covarr. ad reg. p. prim. 2. n. 4. Cardinalis in Clement. unica de usuris.
quaest. 24. et plures alii Juris interpretes, quos etiam citat Lessius supra citatus dub. 6. conc. 2.
Probatur ratione Doctoris, quam sic formo : Animus usurarius non expressus ullo modo non dat speciem translationi gratuitae factae a mutuatario pecuniae, aut rei superfluae supra sortem, quia non est causa ejus ullo modo, neque ad eam concurrit secundum pactum, signum aut praesumptionem, cum sit omnino ignota mutuatario, et circumstantia ignota non det speciem actui ejus. Sed illa translatio solum, ut procedit a mutuatario facit rem esse mutuantis, et tollit omne debitum restitutionis, cum per meram donationem, ut potuit, rem fecit esse alterius ; ergo, etc. Confirmatur, quia si non interveniret mutuum, donatio rei valeret ex natura sua, neque eam amplius posset repetere donator, sed quod fiat titulo remunerationis gratuitae seu gratitudinis, non minuit vim ejus, aut effectum, quo res transeat jure in alterum secundum proprietatem, In proposito etiam casu sic donatur ratione mutui, non ex debito, sed animo regratiandi beneficium receptum.
Dices, ut transferatur dominium rei per donationem, requiri ut res ipsa acceptetur ; mutuans autem non acceptat rem titulo gratitudinis, ideo non facit suam.
Contra, ad acceptationem rei sufficit ut rem tanquam suam recipiat, et ea utatur tanquam sua, quamvis iniquo animo, et eam amplius inter sua connumeret: et hoc in re ipsa, ita ut usum aut dispositionem ejus non permittat alteri. Quod verum est quantum ad realem acceptationem requisitam ad donationem, qua transfert dominium, modo non constet eam acceptare titulo debiti, et non donationis.
Imo haec ipsa acceptatio et usus rei tanquam suae implicita est acceptatio ejus omni titulo, quo in eum transfertur a primo domino, quia acceptatio rei complicat in se voluntatem transferentis, licet ex errore putetur talis aut talis,quia ad complendam actionem transferentis in genere contractus requiritur, ut ipse finis acceptationis, qui est facere rem suam, importet titulum, ex quo facta est sua. Praeterea, ipsa acceptatio rei, est tantum conditio requisita, ne translatio maneat suspensa, et imbibitur tacite, ut conditio in ipsa donatione, quae exigit consensum alterius, ut rem tanquam suam accipiat.
Secundo, qua do in re ipsa nulla est laesio justitiae et rei alienae usurpatio, non fundatur obligatio restitutionis. In hoc casu non laeditur, qui pecuniam transtulit in alium, eamque abdicavit in illum ; ergo nullum ei manet jus expetendi eamdem pecuniam, neque consequenter obligatio mutuanti eam restituendi, quia prima translatio neque in re ipsa manet suspensa, et si maneret, in potestate mutuantis est eam acceptare semper titulo congruo, ut donatio ex parte ejus recipiat complementum ; ex quo sequitur eum in re ipsa non teneri ad restitutionem.
Tertio, patet in aliis : Qui recipit rem alienam, si condonetur, non tenetur ad restitutionem, quantumvis alias citra donationem non haberet voluntatem eam restituendi. Sic creditor condonans debitori, liberat eum ad obligatione restituendi, sive alias habuerit animum restituendi, aut facultatem, sive non.
Quarto, qui ex errore rem propriam possideret, et teneret ut non suam, sed alienam, ille in re ipsa non tenetur ad restitutionem, quia error ejus nullum jus acquirit alteri. cui fieret restitutio, cum res illa nullo titulo Juris aut facti ad ipsum spectat, aut recipere posset titulum debiti, nisi ex ignorantia simili laboraret. Ergo similiter in proposito cessat obligatio in re ipsa restituendi praefatum lucrum, quando recipiens ex illa spe usuraria et errore concomitante illud receperit.
Ultimo tandem ex cap. finali, de Simonia, etc. Dantes aliquid secluso pacto in Monasterio, ut gradum aut locum obtinuerint, animo tamen simoniaco, secluso pacto, recipientes non. tenentur restituere obtentum, et bona fide ab aliis concessum, sed per paenitentiam purgare peccatum; ergo simili modo de usura dicendum est, ut bene notavit Covarruvias. Sic etiam in aliis contractibus contingit ex solo animo non fundari obligationem restitutionis, si medium justitiae in re ipsa non laedatur, ut si emptor ex errore putet se subtraxisse debitum pretium ultra medietatem justi, si in ipsa re non subtraxerit, re ipsa non est obnoxius restitutioni, quamvis iniquus animus ei ad peccatum sit. Sic qui ex proposito diffamat alterum, si ei nihil nocuit, quamvis animum habuerit nocendi, non tenetur restituere famam, verbi gratia, si ei non creditur, vel diffamatus jam antea famam apud audientes perdidit notoreitate facti, aut sententia judicis; ergo similiter,licet mutuans acceperit iniquo animo, et usurario lucrum, putans ex debito intuitu mutui concessum, cum in re ipsa id non subsistat, sed in erronea praesumptione animi, in reipsa etiam non tenebitur ad restitutionem. Et habetur expresse, lib. Inter omnes 46. ff. de furiis, etc. Contrectans, inquit, rem, credens invitum dominum, committit furtum, sed furto non est obligatus, si dominus erat volens, etc.
Contrarium sententiam tenet Soto lib. 6. de Juslit. et Jure, quaest. 1. art. 4. Molina disput. 306.
Objiciunt cap. Consuluit, etc. de usuris, ubi Pontifex dicit eum, qui ex proposito mutuam pecuniam credit, ut plus sorte recipiat tanquam debitam ex mutuo inducendum efficaciter ad restitutionem, quamvis sine omni conventione receperit ultra sortem.
Respondetur, in illo capite agi de lucro concesso ratione aut intuiti mutui, et non libere, quia non fuit fundamentum praesumendi aliter fuisse concessum.
Objiciunt secundo, illam acceptationem esse injustam : ergo fundat obligationem restituendi.
Respondetur ex dictis acceptationem in re non esse injustam, sed animum ; obligatio autem restitutionis oritur ex acceptatione injusta in re, non intentione.
Dices, saltem non acquirit dominium rei, quia non acceptat titulo justo.
Respondetur eodem modo acceptare in re ipsa justo titulo, quo acceptat eam inquantum tranfertur, tanquam rem propriam sibi, licet ex errore putet non donari. Unde acceptatio, ut respicit usum rei tanquam propriae, seu appropriationem ejus, includit titulum quo transfertur, qui est justus. In mutuante enim illa acceptatio est respective ad translationem rei in ipsum, quocumque titulo transfertur, licet ex errore particulari putet transferri titulo oneroso debiti, et non liberali.
Objiciunt tertio, ex hac sententia Doctoris sequi nunquam usurarium mentalem teneri ad restitutionem.
Respondetur negando sequelam, quia si mutuatarius non dederit ultra sortem, nisi ex titulo oneroso debiti, tunc enim in re ipsa non transfertur id quod ultra sortem datur, quia non subsistit ex alterutra parte titulus justus.
Objiciunt quarto, irrationabile esse dare regulam generalem, quasi semper, quando non exprimit usurarius intentionem suam aut mutuans, non committeretur usura, neque teneretur ad restitutionem ; ergo haec regula universaliter fallit.
Respondetur, regulam non dari universaliter in eo sensu ex sola taciturnitate pacti aut intentionis mutuantis, sed ea supposita ex intentione dantis ultra sortem liberaliter, et non ex debito. Et sic regula est universalis, ut probatum est ex fundamentis allatis, usura enim attenditur ex sola mente dantis, quando non exprimitur pactum: unde si mutuans habeat animum recipiendi, quia liberaliter putat dari sibi ultra sortem, et ex altera parte non eo titulo mutuatarius dederit, tenetur ad restitutionem, quia non acquirit justo titulo rem alienam, quae non transfertur in ipsum a domino, nisi ex titulo non subsistente, et injusto, ex quo acceptans nequit facere suam ex vi hujusmodi translationis praecise. Quando vero datur liberaliter contrarium contingit, quia talis est rei translatio,qualis est titulus, ex quo transfertur,si persona in quam transfertur, sit capax rei ex tali titulo et non impeditus lege ne tali titulo acquirat dominium.
(y) Intelligendum etiam quod pecunia, etc. Hic determinat, quod alias supra dictum est, nempe dari usum utilem pe cuniae,ut ad ostentationem, ornatum, et hujusmodi ; et sic Iocatur, non mutuatur, et pro usu ejus hoc modo recipi pretium, sicut pro usu equi. Aliqui hoc negant, sed ex natura rei patet, et usu et aestimatione hominum, quia pecunia sic locata facit ad commodum conducentis , quod commodum est aestimabile pretio; pecunia autem, ut est materia mutui, transfertur quoad dominium in mutuantem, non sic quando commodatur. Pecunia etiam consideratur dupliciter : Primo ut est mensura rerum venalium et solutionis debitorum, et hic usus est primarius ejus. Alio modo consideratur materialiter, ut habet alios usus ratione materiae, commoditatis, etc. et sic potest esse usus ejus pretio aestimabilis, et locari potest.
Hactenus Doctor assignavit regulas servandas in commutationibus, in quibus de praesenti transfertur res; in sequenti vero adjungit duas regulas respective ad dilationem solutionis seu lucri.