Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(a) Respondeo omittendo potentiam Logicam, etc. Quia alias declaravi, quid sit potentia Logica, ideo non aliter extendo me in praesenti declarare. Et caetera clara sunt.
Incidit tamen in hac quaestione una difficultas: cum omnipotentia dicat vere potentiam activam, quaeritur an Pater respectu generationis Filii dicatur omnipotens, sive posse generare Filium in divinis pertineat ad omnipotentiam? Aegidius expresse dicit quod sic, et rationes suae patent, excepto quod quando dicit de actione immanente et transeunte. Vult dicere, quod actio transiens ad extra, quae non denominat agens, dicitur possibilis, vel ex sua ratione formali, vel quia terminatur ad terminum possibilem, puta generare ignem, ut transit in materiam extrinsecam dicitur esse possibile, et ex ratione sua formali ; et quia terminus ejus, scilicet ignis generatus, est possibilis, actio vero immanens, ex hoc quod est in agente, et ultra praedicta, requiritur quod non repugnet agenti. Et sic generare simpliciter in divinis. primo modo est simpliciter possibile, ut patet ; secundo modo est possibile tantum respectu Patris, quia tanlum denominat Patrem et non Filium, et hoc est quod dicit.
(b) Contra istud non comparando, etc. Doctor intendit improbare quod generare in divinis pertineat ad omnipotentiam, ut omnipotentia dicit potentiam mere activam. Et supponit unum ab omnibus concessum, scilicet tres psrsonae sint aequales in omnipotentia et in potentia, ut patet in Symbolo. Et ideo quaerit accipiendo generare in divinis, non comparando ad aliquod suppositum: an ipsum respectu termini producendi, puta Filii, dicat potentiam activam, an non? Si primo, Filius non erit aeque omnipotens cum Patre, quia non potest generare. Si non, ergo generare non pertinet ad omnipotentiam, quod est intentum.