In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Praeter regulas positas pro commutationibus de praesenti, ponit alias duas observandas, quando differtur receptio illius, pro quo alter commutat. Prima, quod non vendatur tempus. Secunda, quod alter non ponat se in tuto de lucro altero posito in periculo damni. Juxta hos varios casus facile est solvere. Quod ait commutantem pro pretio majore indeterminate currente usque ad tempus B, esse usurarium, intelligit, si erat aliquo die intra illud tempus rem expositurus commutationi quia, si in omnem eventum erat eo usque servaturus, non est usurarius, quia forte post illum terminum venderet aeque care vel carius.
Sed (z) quando commutans non statim recipit illud, pro quo commutat, sed differtur hujusmodi receptio,quaeritur quid juris. Respondeo, praeter regulas praedictas pertinentes ad justum vel injustum in singulis contractibus pro praesenti, addo hic istas duas: Prima est, quod commutans non commutet, vel vendat tempus, quia tempus non est suum. Secunda, quod non ponat se in tuto de lucrando, et illum cum quo commutat de damno: intelligo in tuto semper, vel ut in pluribus.
Ex istis regulis patent multi casus in speciali, verbi gratia, dicatur festum Nativitatis Domini A, et festum sancti Joannis Baptistae B, iste commutans tradit alii rem suam in A; aut ergo tunc eam erat venditurus: aut non,sed inae.Si sic,vel determinat nunc pretium secundum quod currit tempus pro A, et tunc facit misericordiam, quia supplet indigentiam proximi antequam teneatur illam supplere, quando scilicet expectat solutionem hujus usque in B. Aut determinat pretium majus, quam sit justum pro A, et tunc est usurarius, quia vendit tempus contra primam regulam, quod probatur Extra de Usur. Consuluit.
Si autem non esset modo venditurus, sed alias, quando videretur quod secundum cursum temporis plus posset lucrari, aut ergo nunc ponit certum pretium,aut non, sed dimittit certificationem pretii pendentem ex aliquo futuro. Si primo modo, scilicet si ponit pretium secundum quod res nunc valet, non est dubium, quin faciat misericordiam magnam. Si vero majus quam nunc valet, tamen non ita immoderatum pretium, quin tempore solutionis verisimiliter quandoque plus, quandoque minus valeat res vendita, ratione dubii excusatur, quia contra nullam regulam supra dictam facit, quod probatur per illud capitulum Naviganti, sig. Ratione.
Et si objicitur contra hoc per illud ibidem : In tua, respondeo, ibi continetur monitio utilis, non praeceptum necessarium.
Si autem determinationem pretii ex valore futuro illius rei pendere relinquat, aut ergo pro tempore determinato illius solutionis, vel alio in quo non consuevit regulariter res plus valere, quam quando dat rem suam, et tunc misericordiam facit; utpote concedo tibi istud pro tanto pretio, pro quanto valebit in B, vel aliquo tempore citra B, cum tamen illa res consuevit communiter carior esse in B, quam in aliquo tempore praecedente.
Si autem (a) velit pretium determinari pro tempore indeterminato hoc modo, ut ponat se in tuto lucri, ut in pluribus, et alium in damno, utpote volo quod tantum solvas mihi pro isto,quantum valebit in quocumque tempore usque ad B, quando carius vendetur, usura est, quia ponit se, vel partem suam quoad lucrum, ut in pluribus in tuto, et illum cum quo contrahit, ad damnum; et tunc habet pro se illud quod evenit, ut in pluribus, et contra se illud quod evenit, ut in paucioribus.
Est etiam ibi alia injustitia, quia aliquo die determinato oporteret eum exponere rem suam venditioni, et non in tempore particulari vago, et in illo contingeret, quod minus care venderetur, quam in die carissimo inter A et B, et per consequens in tali pacto facit se certum de lucro ultra quam humana industria pertingere posset.
Hae ergo (b) regulae dictae sunt de justo et injusto in venditione et commutatione quacumque pro nunc, vel futuro, et hic loquendo de commutatione oeconomica, quae est, quando commutans intendit rem accipere, pro qua commutat, ut non mercetur ea, sed ut ea utatur.