CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Resolvit correlativum potentiae activae esse possibile, ut opponitur necessario, atque adeo cum omne quod est in Deo sit necessarium, nihil ibi est correlativum potentiae activae, cumque prius procedant personae divinae quam ulla creatura habeat esse, ex 2. d. 1. q. 1. sequitur quod potentia sit aequalis intensive et extensive in tribus personis. Loquitur Scotus de possibili objeclive, non de possibili subjective, quia hoc, cum sit materia vel subjectum, est correlativum potentiae activae imperfectae seu transmutantis, quae tantum convenit creaturae, quia nihil facit ex nihilo. Explicat quomodo potentia generativa sit potentia, licet non respiciat possibile proprie dictum, et negat esse potentiam proprie dictam. In solutione argumentorum ponit singulares doctrinas.
Quautum ergo (c) ad istum articulum, dico aliter quod potentiae activae primum correlativum est possibile, non communiter sumptum, ut opponitur impossibili, quia hoc modo possibile est Deum esse et tamen illud possibile non est terminus alicujus potentiae activae ; ergo oportet quod possibile, ut est potentiae activae correlativum, sumatur determinatius. Hoc autem non videtur nisi secundum quod Avicenna accipit possibile 6. Metaph. et alibi frequenter, prout opponitur ei, quod est necessarium ex se. Et tunc cum quodlibet intrinsecum Deo, sit in se formaliter necessarium, vel per identitatem cum essentia, quae est formaliter ex se necessaria, nihil intrinsecum Deo erit terminus potentiae proprie dictae ; et si hoc est, cum ad omnia alia ab essentia divina eamdem rationem principii habeant tres personae, quia prius intelligitur principium illud producendi creaturas communicatum tribus quam possit habere actum producendi ista alia, sequitur quod aequalis erit potentia trium personarum quantum ad numerum possibilium. Assumptum autem declaratur in quaestione illa de ordine productionum extrinsecarum ad intrinsecas 2. lib. q. 1. et breviter patet ex hoc quod si sit principium necessarium respectu unius productionis, et contingens respectu alterius productionis, prius est principium producendi necessarium quam contingens. Quidquid autem est principium producendi personas, necessario se habet ad productionem illarum ; contingenter autem se habet principium producendi creaturas ad ipsas creaturas ; prius igitur communicatur tribus personis quam possit habere actum respectu possibilium extra.
Ex hoc apparet quod potentia est aequalis in personis divinis, non tantum quantum ad extensionem, sed etiam quantum ad intensionem; sive enim potentia accipiatur pro absoluto, quod est fundamentum relationis principii, patet quod illud secundum eamdem magnitudinem est in tribus, non tantum secundum eamdem magnitudinem secundum quid, sed simpliciter, sicut dictum est in quaestione praecedente de aequalitate magnitudinis ; sive accipiatur pro relatione fundata super illud absolutum, eadem relatio est trium, et si quam habet magnitudinem, eadem est magnitudo illius relationis in tribus, et ita omni modo est aequalitas potentiae, et secundum extensionem et secundum intensionem.
Quod autem dictum est de primo correlativo potentiae activae, quod sit possibile, intelligendum est de possibili objective, scilicet quod est terminus potentiae, non de possibili subjective, quia illud non est correlativum convertibile respectu potentiae activae. Non enim omnis potentia activa habet aliquod sic possibile sibi correspondens, sed solum illi potentia activa, quae est transmutativa; aequatur igitur possibile objective, ut correlativum potentiae activae, non autem possibile subjective, et tale est illud possibile, de quo adductus est Avicenna, quod opponitur ex se necessario formaliter. Quod autem istud differat a necessario ex se formaliter sive a producente, posset confirmari per Philosophum 5. Metaphys. ubi vult quod principium et causa convertuntur realiter ; omme autem causatum est aliud a causa, ergo et possibile, hoc est, principiatum est aliud secundum eum a principio.
Confirmatur etiam per rationem potentiae activae positam in 5. Metaph. quod ipsa est principium transmutandi aliud inquantum aliud ; ergo multo magis est principium producendi aliud, quia non potest causatum ita esse idem causae, sicut activum potest esse idem passivo in creaturis.
Sed tunc restat dubitatio (d), quomodo potentia generandi dicatur potentia, cum non sit respectu alicujus possibilis secundum praedicta.
Respondeo, possibile potest sumi adhuc magis extendendo nomen, quam ut opponitur necessario ex se, dicendo illud esse possibile, quod opponitur necessario esse a se, et hoc modo esse originatum esset possibile. Sed nec sic (e) videntur Sancti communiter loqui, nec etiam Philosophi, et hoc modo posset concedi Filium esse possibilem, quia originatum, et ita potentiam correspondentem activam huic termino esse potentiam.
Ulterius tamen conceditur Filium esse principiatum et non possibilem, in Patre tamen conceditur potentia activa generandi, quia potentia activa in creaturis aliquam dicit perfectionem ; possibilitas autem sibi correspondens, quae repugnat necessitati, ex se dicit imperfectionem. Transfertur igitur ad divina nomen unius, quod significat perfectionem ; nomen autem alterius correlatiyi quod dicit imperfectionem,non transfertur in se, sed in aliquo communiore se, ut sic ex parte producentis dicatur esse potentia, et tamen ex parte producti non dicatur esse possibilitas, sed tantum ratio principiati.
Ex hoc apparet irrationabilitas illius dicti, quod sub omnipotentia de virtute sermonis, contineatur potentia generandi, non autem secundum usum Sanctorum. Quia etsi, aliquando Sancti vel Doctores dicant potentiam generandi esse potentiam, et generari esse terminum potentiae, tamen de virtute sermonis neutra est vera, simpliciter loquendo de potentia, prout respicit terminum possibilem, sed ampliando rationem potentiae ad rationem principii, prout in communi respicit principiabile.
Hoc modo loquendo ad quaestionem (f) de aequalitate potentiae in divinis personis, respondeo et dico quod etiam sic sunt aequales, quia secundum Magistrum dist. 7. hujus libri, eadem est potentia, qua Pater potest generare et Filius potest generari. Sed tunc ista aequalitas potentiae, non est ad idem, sicut si poneretur aequalitas potentiae in colore ad immutandum visum, et in sapore ad immutandum gustum ; essent quidem ista duo aequalis potentiae, non tamen haberent eamdem potentiam, nec ad idem. Ita in proposito, loquendo de potentia hoc modo extensive ad actum notionalem, aequales sunt Pater et Filius in potentia extensive et intensive, quia potentia quae est in Patre ad actum generandi, est aeque perfecta in Filio et ad aequalia objecta, non tamen est hoc modo omnino eadem potentia, sicut potentia est eadem, quae est respectu ejusdem possibilis. Et hoc modo concedendum est, quod in Filio non est omnis potentia, vel non est in eo potentia ad omne, accipiendo sic potentiam extensive, licet in ipso sit omnipotentia, quae dicit potentiam ad omnia possibilia.
Et si quaeras, si idem absolutum est in Patre et Filio, super quod fundatur potentia aequalis secundum extensionem et intensionem, etiam illa quae est ad intra, quare non est potentia omnis eadem in utroque ?
Respondeo, dico quod etsi idem absolutum, quod est potentia sit in
Patre et Filio, non tamen sub ratione potentiae quantum ad actum notionalem est in utroque, quia non est sub ratione prioris ad illum actum, et potentia sive principium requirit ordinem prioritatis ad terminum.
Ad argumenta principalia (g) Ad primum, dico negando illam consequentiam primam, quantum est ex forma consequentiae. Cum probatur per Augustinum contra Maximinum, respondeo, quod illud argumentum Augustini non tenet per locum intrinsecum, quasi per locum a toto in quantitate ad partem totius in quantitate, quasi posse generare sit aliquod posse, sed tenet per multas propositiones subintellectas, et habet illud argumentum reduci ad multos Syllogismos. Hoc modo concessit Maximinus Patrem Filium generare, sed non aequalem.
Contra Augustinus arguit sic : Si genuit et non potuit generare Filium aequalem sibi ; ergo fuit impotens. Probatio hujus consequentiae, ex quo dedit Filio Deitatem (etiam secundum Maximinum, quia aliter non esset generatio) sed Deitatem minorem secundum eum Deitate Patris ; ergo Deitas non est infinita ex se, quia infinito non potest esse aliquid majus, nec infinitum potest minui. Et si Deitas non est infinita; ergo habens eam non est omnipotens, nihil enim est omnipotens, (cum omnipotentia requirat potentiam infinitam) nisi habeat infinitam essentiam. Non igitur tenet consequentia hic, quasi sub ista universali contineatur istud singulare, sed quia istud universale, quod est omnipotens, concomitatur infinitas essentiae, et ita communicabilitas in aequalitate. Et similiter sequitur, si Pater non potest intelligere, Pater non est omnipotens, sed non sequi-
tur per locum intrinsecum, quasi intelligere Patris sit terminus omnipotentiae. Sed per istas propositiones subintellectas, quod non potest intelligere, non habet omnem perfectionem simpliciter, et tunc non est infinitae essentiae, ac per hoc nec omnipotens.
Cum arguitur postea de oinnisciente, dico quod scientia non requirit ordinem determinatum ad scibilia, nec ordinem prioris, nec ordinem posterioris, quia potest esse sive respectu prioris, ut objecti, sive posterioris. Potentia autem requirit determinatum ordinem ad terminum, ut prioris ad posterius, et ideo scientia de necessitate extendit se ad omne ens, quia omne ens est scibile. Potentia autem non extendit se (ut ad objectum) ad omne ens, sed tantum ad ens possibile, quod, quomodocumque sumendo possibile, natum est esse posterius, et ideo non est ad illud quod non est natum esse posterius, et ideo non ad illud quod est natum esse in persona infinita idem illi personae.
Cum postea arguitur per Richardum, dico quod argumentum valet, si ponerentur duo dii per impossibile, sicut declaratum est distinct. 2. non autem de duabus personis aeque potentibus.
Cum probatur primo, quod una persona posset facere aliam nullipotentem, volendo omnia possibilia et ponendo ea in esse, dico quod non potest velle ista, alia persona non volente, et ita non ponerentur in esse ab una persona, alia persona non volente et ea in esse non ponente. Sed sicut in eodem instanti naturae intelliguntur tres personae habere principium sufficiens ponendi ea in esse, ita in eodem instanti intelliguntur habere actum, quo ponuntur ista in esse.
Sed si ponerentur duo dii, unus propria actione posset omnia pone-re in esse, et alius non posset producere ista eadem productione ; ergo vel ista eadem non posset producere, et ideo non esset omnipotens ; vel posset producere illa alia actione, et ita idem posset bis accipere esse, quod est impossibile.
Ad secundam probationem, quod unus omnipotens posset impedire alia volita ab alio, dico quod illa probatio bona est de duabus voluntatibus, quia per impossibile habens suam voluntatem posset uti ea contingenter ad quodlibet aliud objectum a se: non sic autem est de duobus habentibus eamdem voluntatem, quia propter eamdem necessitatem, est unus usus voluntatis propter quam voluntas est una. Et ideo non potest una persona ista voluntate velle et alia non velle, sicut non potest una persona habere istam voluntatem et alia non habere illam.
Cum objicitur contra istam responsionem de forma, quae est in duobus, quod sit principium operandi i eodem modo utrique, sicut si esset in uno solo. Concedo quod Filius non quasi naturaliter vel coacte vult voluntate ista, quasi Pater volens praedeterminavit Filium ad volendum idem, et non sit in potestate Filii idem velle, sicut erat in potestate Patris. Sed in eodem instan-
Vi naturae. Pater et Filius intelliguntur habere voluntatem, et aeque libere quemlibet actum volendi habere, ut est illius objecti, sicut si alius non haberet istam voluntatem. Est igitur illa forma cuilibet habenti principium uniformiter operandi, sicut esset si ille solus haberet eam, sed non est alicui habenti principium operandi, et alii principium non operandi operatione, quae est eadem illi voluntati, sicut ista non est eadem voluntas et non voluntas. Unde necessitas istius consequentiae, si Pater vult hoc, Filius vult hoc, non est contra libertatem volitionis Filii, sicut nec contra libertatem volitionis meae, est ista consequentia, si volo, volo, ita nec ibi, si Pater vult A, Filius vult A, quia idem velle est Patris et Filii. L Ad aliud de causa prima et secunda responsum est dist. 12. quod ista propositio veritatem habet propter aliam virtutem sive vim causandi in causa priori et posteriori, illa quae est prior est principalior ; et hoc fallit in principio priori secundum originem, et posteriori, in quibus est eadem vis vel virtus causandi respectu tertii, cujus vis est in proposito, et ideo in proposito non valet.