CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(c) Quantum ergo ad istum articulum, etc. Sententia hujus est, quod cum potentiae activae correlativum sit ens possibile contingens, scilicet quod potest esse et non esse, et possibile objeclive, non autem subjective, quia possibile subjective quod est materia vel se habens loco materiae, est correlativum potentiae activae transmutativae, quia transmutat materiam ab una forma in aliam, ut patet de igne, et sic omnis potentia creata dicitur transmutativa, quia de necessitate praesupponit subjectum, in quod agat; potentia vero divina est simpliciter activa, et respicit primo ens possibile objective. Et licet aliquando transmutet materiam de una forma in aliam, non tamen est necesse, quia posset producere omne possibile, nulla praesupposita materia. Et sic omnipotentia dicitur potentia activa ut respicit omne possibile sive omne causabile, et quod talis potentia activa respiciat aliud inquantum aliud, probat infra per duas auctoritates Philosophi.
(d) Sed hinc restat dubitatio, scilicet ex quo in Patre est potentia generandi, et talis potentia respicit possibile, et Filius non est possibilis. Respondet quod possibile potest accipi primo ut opponitur impossibili, ut patet supra d. 2. et sic Filius est possibilis. Secundo ut opponitur necessario ex se formaliter, et sic Filius non est possibilis, cum sit necesse ex se formaliter, ut patet supra dist. 2. et 8. quaest, ult. et hoc modo omnes ens aliud a Deo dicitur possibile, ut patet supra d. 8. q. ultima. Tertio ut opponitur necessario a se originaliter, id est, quod non est necesse esse a se originaliter, quia hoc habet a Patre, et hoc modo potest dici possibilis. Sed possibile primo et tertio modo non respiciunt proprie potentiam activam, et sic non est correlativum potentiae, sed solum secundo modo.
(e) Sed nec sic videntur Sancti, etc. Nam Philosophi et Sancti cum loquuntur de possibili, quod est terminus potentiae productivae vel activae, loquuntur de possibili secundo modo, Et Doctor dicit quod licet possibile primo et tertio modo vere sit in divinis, quia tamen hoc nomen possibile sonat in voce, licet non in re, aliquam imperfectionem, ideo dicit quod non debet proprie concedi quod Filius sit possibilis, sed quod sit productus vel originatus et hujusmodi, et patet quod sequitur.
(f) Hoc modo loquendo ad quaestionem. Sensus hujus litterae est, quod etiam posito quod in Patre sit vere potentia generandi, tamen Filius est ei aequalis in potentia. Et hic intendit Doctor quod Filius habet simpliciter eamdem memoriam fecundam quam Pater habet, licet in Patre habeat terminum adaequatum, ut productum a Patre, et in Filio habeat eumdem terminum, sed non productum a Filio, sed solum a Patre. Caetera patent.
(g) Ad argumenta principalia. Ad primum quod tale est: Si non potest generare Filium sibi aequalem, ergo non est omnipotens. Si ergo potest generare Filium sibi aequalem, erit omnipotens ; ergo et posse generare pertinet ad omnipotentiam. Dicit Doctor quod hoc non tenet per locum intrinsecum (qui est quando terminus inferens continetur in termino illato, sicut superius in inferiori, vel totum in quantitate, quod est universale universaliter sumptum respectu partium substantivarum) quasi sic arguendo: Pater est omnipotens, id est, potest omnia possibilia: ergo posse generare pertinet ad omnipotentiam. Non sequitur, quia omnipotentia dicit potentiam activam, quae respicit possibile objectivesecundo modo dictum: posse vero generare non est posse potentiae activae, quae respicit aliud, sed est posse potentiae productivae vel originative, quod in divinis non respicit aliud distinctum essentialiter, sed respicit tantum productum distinctum tantum personaliter. Gaetera patent, usque in finem.