IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Ultra regulas assignatas pro permutatione, mutilatione et venditione, assignat duas observandas in commutatione negotiativa. Prima, quod sit utilis Reipublicae. Secunda, quod lucrum correspondeat labori, industriae et periculis ; et explicat ac probat utramque.
Sequitur (c) de commutatione negotiativa, ubi commutans intendit mercari de re, quam acquirit, quia emit non ut utatur, sed ut vendat, et hoc carius: et haec negotiativa dicitur pecuniaria vel lucrativa. De hac ultra regulas praedictas quid justum, et quid injustum, addo duo : Primum est, quod talis commutatio sit utilis Reipublicae. Secundum est, quod talis juxta diligentiam suam et prudentiam et sollicitudinem et pericula accipiat in commutatione pretium correspondens.
Prima conditio exponitur, quia
Reipublicae est utile habere conservatores rerum venalium, ut prompte possint inveniri ab indigentibus, volentibus illas emere. In ulteriori etiam gradu utile est Reipublicae habere afferentes res necessarias, quibus illa patria non abundat, et tamen usus earum ibi est utilis et necessarius. Ex hoc sequitur, quod mercator, qui affert rem de patria ubi abundat, ad patriam ubi deficit, vel qui illam emptam conservat, ut prompte inveniatur venalis a volente eam emere, habet actum utilem Reipublicae. Hoc quoad expositionem primae conditionis.
Sequitur secunda, quia unumquemque in opere honesto Reipublicae servientem oportet de suo labore vivere. Honesto dixi, propter meretrices et histriones inhoneste viventes. Sed afferens iste vel conservans, honeste et utiliter servit Reipublicae: ergo oportet eum de suo labore vivere. Nec hoc solum, sed unusquisque potest industriam suam et sollicitudinem juste vendere ; industria illius transferentis res de patria ad patriam requiritur magna, ut consideret quibus patria abundet et indigeat; ergo potest juste ultra sustentationem necessariam pro se, et familia sua ad istam necessitatem deputata recipere pretium correspondens industriae suae ; et ultra hoc tertio aliquid correspondens periculis suis. Ex quo enim in periculo suo transfert, si est translator, vel custodit, si est custos, propter hujusmodi periculum potest secure aliquid accipere correspondens, et maxime si quandoque sine culpa sua in tali servitio communitatis damnificatus est: utpote mercator transferens quandoque amisit navem onustam maximis bonis; et alius quandoque ex incendio casuali amittit pretiosissima,quae custodit pro Republica. Haec omnia confirmantur, quia quantum deberet alicui ministro Reipublicae legislator justus et bonus retribuere, tantum potestipse, si non adsit legislator de Republica, non extorquendo, recipere. Sed si esset bonus legislator in patria indigente, deberet locare pro pretio magno hujusmodi mercatores, qui res necessarias afferrent, et qui eas allatas servarent: et non tantum eis, et familiae sustentationem necessariam invenire, sed etiam industriam, peritiam, et pericula omnia locare; ergo etiam hoc possunt ipsi in vendendo.
Ex istis duabus (d) conditionibus requisitis in negotiativa justa, patet quomodo aliqui sunt vituperabiliter negotiatores, ut scilicet illi qui nec transferunt, nec conservant, nec eorum industria melioratur res venalis, nec certificatur aliquis alius simplex de valore rei emendae, sed modo emit, ut statim sine omnibus istis conditionibus vendat, iste esset exterminandus a Republica, et exulandus; et vocantur tales gallice regratiers, quia prohibent immediatam commutationem volentium emere, vel commutare oeconomice, et per consequens faciunt quodlibet venale vel usuale carius emeriti, quam deberet esse, et vilius vendenti, et sic damnificant utramque partem.