CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum)
Quomodo possit dici: solus Pater, vel solus Filius vel Spiritus sanctus, cum sint inseparabiles. Hic orilur quaestio trahens originem ex praedictis. Dictum est enim supra, quod tantus est solus Pater vel solus Filius vel solus Spiritus sanctus, quantum simul illi tres, et quod duae vel tres personae simul non sunt majus aliquid quam una sola. Ideo quaerit Augustinus 6. lib. de Trinit. " Quomodo haec sane dici possint, cum nec Pater sit solus nec Filius nec Spiritus sanctus, sed semper et inseparabiliter et Filius cum Patre, et Pater cum Filio, et Spiritus sanctus cum utroque ; inseparabiles enim sunt hae tres personae. " Ad quod ita respondet Augustinus in eodem : " Solum Patrem dicimus Patrem. non quia separatur a Filio vel a Spiritu sancto, sed hoc dicentes significamus, quia illi simul cum eo non sunt Pater. " Solus enim Pater Pater est. Quod non dicitur, quia ipse sit solus, id est, sine Filio vel Spiritu sancto, sed per hoc Filius et Spiritus sanctus a paternitatis consortio excluduntur. Ita et cum dicitur : solus Filius Filius est, vel solus Spiritus sanctus Spiritus sanctus est, non dividitur Filius a Patre vel Spiritus sanctus ab utroque, sed a consortio filialis proprietatis excluduntur Pater et Spiritus sanctus, et a consortio processibilis proprietatis Pater et Filius. Cum ergo dicitur : tantus est solus Pater, quantum simul illi tres, per hoc quod dicitur solus, non separatur Pater ab aliis, sed hic est sensus : Solus Pater, id est, Pater qui ita Pater est, quod nec Filius nec Spiritus sanctus, tantus est, etc. Similiter intellige, cum dicitur ; Solus est Filius vel solus est Spiritus sanctus. " Solus ergo Pater dicitur, ut ait Augustinus in eodem, quia non nisi ipse ibi Pater est, " et solus Filius, quia non nisi ipse ibi Filius est, et solus Spiritus sanctus, quia non nisi ipse ibi Spiritus sanctus est.
Utrum possit dici: solus Pater est Deus, vel solus Filius est Deus, vel solus Spiritus sanctus est Deus;an, Pater est solus Deus, Filius est solus Deus, Spiritus sanctus est solus Deus ?
Post haec quaeritur, utrum, sicut dicitur : solus Pater est Pater, velr solus Filius est Filius, ita possit diei: solus Pater est Deus, vel solus , Filius est Deus, ita et de Spiritu sancto ; aut, Pater est solus Deus, Filius est solus Deus. Ad quod dicimus, quia Pater et Filius et Spiritus sanctus dicitur et est unus Deus, et haec Trinitas simul proprie dicitur esse solus Deus, sicut solus sapiens, solus potens. Sed non videtur debere dici a nobis verbis nostris utentibus, nisi ubi sermo auctoritatis occurril; solus Pater est Deus, vel Pater est solus Deus ; ita de Filio et Spiritu sancto dicimus. Unde Augustinus 6. lib. de Trinit. . ait: " Quoniam ostendimus, quomodo possit dici solus Pater vel solus Filius, consideranda est illa sententia, qua dicitur, Deum verum solum non esse Patrem solum, sed Patrem et Filium et Spiritum sanctum. " Ecce habes, quia non solus Pater dicendus est esse solus verus Deus. Item in eodem : " Si quis interrogat, utrum Pater solus sit Deus ; quomodo respondebimus, non esse, nisi forte dicamus, esse quidem Patrem Deum, sed non eum esse solum Deum. Esse autem solum Deum dicamus Patrem et Filium et Spiritum sanctum. " Ecce et hic habes, quia Pater non debet dici solus Deus ; atque hic solum in parte subjecti tantum accipere quidam volunt, in parte vero praedicati si sit, concedunt, quod Pater est solus Deus. Sed ex verbis Augustini videtur ostendi, quod proprie solus Deus dici debeat tota Trinitas. Et haec Trinitas, ut ait Augustinus contra Maximinum, intelligitur, cum Apostolus dicit : Beatus et solus potens ,et ibi: Soli sapienti Deo ; et ibi : Invisibili soli Deo. Non enim de solo Patre haec accipienda sunt, ut contendebat Maximinus et alii haeretici, sed de Trinitate. Sicut et illud : Solus habet immortalitatem, quia secundum rectam fidem ipsa Trinitas est unus solus Deus, beatus, potens, sapiens, invisibilis. Unde Augustinus in eodem : " Cum unus Deus sit Trinitas, haec sit nobis solutio quaestionis, ut intelligamus solum Deum sapientem, solum potentem Patrem et Filium et Spiritum sanctum, qui est unus et solus Deus. "
Quomodo Trinitas dicitur solus Deus, cum ipsa sit cum spiritibus et animabus sanctis ?
Sed iterum quaeritur, quomodo ipsam Trinitatem dicimus solum Duum, cum sit cum spiritibus et animabus sanctis. Ad quod respondet Augustinus 6. lib. de Trin. ita dicens : " Trinitatem dicimus Deum solum, quamvis semper sit cum spiritibus et animabus sanctis, sed solum dicimus, quia non aliud quam ipsa Trinitas Deus est. Non enim illi cum illa Deus sunt, " vel aliqua alia, sed ipsa Trinitas tantum, non illi vel alia Deus est.
Etsi de Patre solo praedicta dicerentur, non tamen excluderetur Filius et Spiritus sanctus.
" Verumtamen, ut ait Augustinus, etsi de solo Patre praedicta dicerentur, non tamen excluderetur Filius vel Spiritus sanctus, quia hi tres unum sunt ; sicut in Apocalypsi de Filio legitur, quod habet nomen scriptum, quod nemo scit nisi ipse. Non enim inde separatur Pater vel Spiritus sanctus. Et cum dicitur: Nemo novit Patrem nisi Filius, non inde separatur Pater, et Spiritus sanctus, quia inseparabiles sunt. " Aliquando etiam nominantur Pater et Filius, et tacetur Spiritus sanctus ; sicut Veritas ad Patrem loquens ait: Ut cognoscant te et quem misisti Jesum Christum, esse unum verum Deum. " Cur ergo, inquit Augustinus, tacuit de Spiritu sancto ? Quia consequens est, ut ubicumque nominatur unus, sicut Pater et Filius, tanta pace uni adhaerens intelligatur etiam ipsa Pax, quamvis non commemoretur. " Uno ergo istorum nominato, etiam reliqui intelliguntur ; quod in pluribus Scripturae locis occurrit.
(Finis textus Magistri.)