IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(c) Sequitur d e commutatione negotiativa, etc. In superioribus egit de permutatione oeconomica, quae consistit inter privatos, qua quis sibi et familiae contrahit, et providet in commodum privatum. Hic breviter agit de negotiativa, qua etiam intenditur lucrum, et spectat ad bonum commune politicum. Assignat autem duas regulas, quarum prima exprimit justitiam hujus negotiationis ex utilitate Reipublicae. Primo, quia utile est reipublicae habere conservatores rerum venalium, apud quos prompte inveniantur omnia venalia, quibus quis indiget, et vult ea emere, etc. Haec regula patet ex iis quibus justificatur cambium, ad utilitatem publicam institutum a Principe aut Republica, in quo pecunia habeatur semper parata ad necessitatem tam publicam quam privatam.
Secunda regula decernit justitiam ex parte negotiatorum, quia in pretium revocare possunt labores, pericula, translationem mercium, expensas, qui est honestus labor, ex quo vivere possunt, et valde utilis Reipublicae. Deinde computanda sunt pericula, expensae, industria, custodia, et reliqua pretio aestimabilia, ultra necessariam sustentationem ; et confirmat, quia quantum deberet alicui ministro legislator justus et bonus retribuere, tantum potest ipse, si non adest legislator, de Republica, non extorquendo, recipere ; legislator autem justus deberet conducere operas transferentium res, quibus indiget Respublica,ergo et ipsi possunt suos labores, industriam, pericula, et reliqua pretio aestimabilia vendere.
Contra secundam hanc regulam Sotus lib. 6. de Justit. et Jure quaest. 2. art. 3. Molina disp, 348. objiciunt, quod justum pretium non sit ponendum in manu mercatorum ; neque ex lucro vel damno eorum attendi debere, sed ex communi mercium aestimatione. Sed frustra haec objiciunt, quia Doctor assignat justitiam et causas ex natura rei, ex quibus pretium debet aestimari secundum rectam rationem, nam supra ostendit medium rectae rationis, quod lege aut, consuetudine determinatur, servandum . esse: et in hac aestimatione venire non solum res ipsas, sed pericula, expensas, ex quibus valor rei crescit, ut patet ex dictis de emptione, venditione, mutuo, cambiis, et reliquis contractibus, quos supra attigimus, et patet ex regulis promissis, generaliter de aequalitate servanda in permutationibus oeconomicis. Ubi ergo Respublica vel Princeps statuit pretium, horum debet haberi ratio, ne mercatores ultra justum graventur, et nocumentum inferatur Reipublicae, si cesset negotiatio, ac proinde ad eam conservandam tenetur Princeps ex justitia taxare pretium cum indemnitate mercatorum, sine qua nequit conservari. Et patet in campsoribus, qui ratione damni, laboris et obligationis habendi pecuniam paratam, et a petentibus per cambium aliquid lucri cedit. Patet etiam in mutuante, qui lucrum cessans, et damnum emergens potest in pactum ducere. Patet ex communi Doctorum, quando Princeps vel Magistratus ex malitia ad damnum mercatorum constituunt pretium non proportionatum mercibus, et infra inflmum, quod communi aestimatione, et spectato valore mercium, est inaequale: tunc mercatores possunt vendere majori pretio, quam sit taxatum, quia illa taxta facta hoc modo est iniqua, Bene ergo Doctor dicit, vel per Principem, vel ubi non est alia aestimatio rei, quam illa, quae fit a mercatore, appretiari debere non solum rem ipsam, sed labores, industriam, et reliqua, quae valorem rei augent, et in lucrum juste computantur, quae est doctrina communis. Aliud autem non intendit Doctor, sed tantum illa ex ponere, ex quibus lucrum licet, et acquiri potest et debet, servatis servandis.
Doctor inter alia adducit exemplum, ut quando navis onusta mercibus, quas advehit mercator in obsequium Reipublicae, perit naufragio, vel incendio pereat domus ejus, in qua merces pretiosas conservat in usum Reipublicae, et commodum, et utrumque fortuito et sine propria culpa. Forte hunc casum impugnant praefati Doctores, qui merces crescere dicant, vel decrescere in pretio ipsis mercatoribus, non Reipublicae ; unde, inquit Sotus, si mercator Siculus convellat tres naves frumenti in Hispaniam, ibi vigente penuria, et una submergatur, non inde sequitur quod mercator ille possit aliter vendere frumentum, quam pretio currente. Quidquid sit de casu, resolutio Doctoris est, quando damnificatur mercator serviens Reipublicae sine culpa sua deberi ei aliquam compensationem dari, verbi gratia, si in necessitate communi indicetur mercatoribus, ut convehant suis aut communibus expensis aliunde merces necessarias, ut, frumenti in penuria famis ; si citra eorum culpam aliquid pereat, non solum ipsis perit, sed Reipublicae, ac proinde sicut negotiorum gestores debet labor et industria ipsorum secundum justitiam recompensari. Praeterea damnum incursum quoad ipsam sortem resarciri saltem in parte.
Propterea addit ad casum Doctor illam circumstantiam pro servitio Reipublicae, nam aliud est quod ipsi lucri privati causa tantum convehant merces, aliud vero quod ex praescripta utilitate communis boni Reipublicae. Unde in priori casu damna incursa debent etiam in aestimatione mercium, saltem convectarum, transferri, cum. ipsi causam dedit utilitas publica, ad quam sunt electi et ordinati in casu praescripto a Doctore, et ex mandato particulari adacti. Vel dici potest haec etiam pericula fortuita, quibus se mercatores exponunt in communem utilitatem, considerari debere a Republica et legislatore in communi aestimatione mercium, quamvis res pereat convehenti, aut conservanti tantum in particulari, tamen illa damna, quibus se subjiciunt mercatores in utilitatem Reipublicae, quamvis in specie non teneatur Respublica compensare, debet tamen rationem eorum in communi aestimatione mercium convectarum habere, ne pereat mercatura, et sic taxare pretium, ex cujus lucro caetera damna incursa tolerari possunt.
Unde ad rationem in oppositum respondetur, merces crescere, vel decrescere in pretio ipsis mercatoribus, quando accrementum vel decrementum est per accidens, concedo; quando vero per se, nego. Per se autem se habet respective ad aestimationem valoris rei hic et nunc, concurrentibus circumstantiis, quae pensari debent, ut utilitate publica, indemnitate mercatorum, et conservatione negotiationis, et hoc quantum ad pretium ordinarium, et lege statutum, quia injustum esset mercatores subjicere damno in publicam utilitatem, et non sentire aliquod commodum aequivalens ex lucro seu pretio mercium, ideo in aestimatione ordinarii pretii debent pensari etiam pericula et damna imminentia et communia.
Per accidens crescit vel decrescit pretium ipsis mercatoribus, ut quando est copia mercium, et emptorum aut pecuniae ; vel ex casu fortuito hic et nunc, cujus haberi mox debet ratio quoad communem aestimationem ordinariam, quia particularis est, ut si ex sterilitate et penuria augeatur pretium mercium, ut frumenti aut olei, et similium. Transeat ergo totum argumentum et casus Soti, quia talis mercator sibi amisit navem, tamen quoad frumentum advectum, nisi pretium sit lege taxatum, aliquid ratione transvectionis exigere potest, quia illa est pretio aestimabilis.
(d) Ex istis duabus conditionibus, etc. Deducit ex dictis, damnabiles esse negotiatores, qui nec ad commodum publicum faciunt transferendo, conservando, aut meliorando merces, neque rationem pretii habent. Hinc quaedam monopolia etiam damnabilia sunt, in quibus ultra debitum, usus mercium subtrahitur communitati et necessitatibus ejus, ut mox vendantur non ex valore aut aestimatione rerum, sed ex necessitate ementium, quam ipsi subtrahentes copiam mercium causant. Hi tenentur ad restitutionem, qui damnum inferunt Reipublicae, et merces, quae ab externis convehuntur in copia et tolerabili pretio distrahentur, faciunt cariores nulla in ipsis facta melioratione. Quaedam tamen monopolia licita sunt, ut quando auctoritate Reipublicae instituuntur, et servatur aequalitas in distrahendis mercibus.