IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(e) De tertio articulo salis patet ex dictis, etc. In hoc articulo determinat ex dictis breviter de injustitia, quae fit in translatione rei, vel quoad usum, vel quoad dominium, quia rectum est judex sui ipsius et obliqui. Reducit autem injustitiam ad duas causas generales, ut quando aliquid transfertur sine voluntate ejus, a quo dependet sic transferens, vel quando involuntarie transfert; hoc involuntarium procedit ex necessitate coactionis, aut ex ignorantia. Patet in donatione, qui est contractus mere liberalis, si coactus quis donat, non liberaliter donat, Si ignorans etiam donat, non liberaliter donat, ut quando donat aliquid ei, quem putavit esse propinquum aut pauperem, et non subsistat conditio, non donat, et accipiens peccat, quia decipitur donans non subsistente causa legitima, et ex qua fit donatio, et cujus defectu cognito non fieret donatio. Ratio est, quia non habet donatio vim, nisi ex voluntate et intentione donantis, quae omnino comprehendit conditionem et causa, ex qua fit, et excludit contrarium ; sicut enim lex non extenditur ad casus, quos voluit excipere legislator, vel tacite, vel expresse, quia recipit speciem et extensionem a voluntate legislatoris, quae causam et rationem legis comprehendit.
Ita in proposito donans implicat illam conditionem in suo consensu, cujus error dedit causam donationi, ut alias non fieret, neque bona fide res donata acceptatur a donatario. Hoc intelligitur de conditione et causa per se donationis, quam donans suo consensu tacite vel explicite comprehendit principaliter, ita ut alias non donaret, neque cognito errore eam ratificaret, sed intenderet repetere, quo casu ipsi est restituenda. Quidam tamen Doctores dicunt donationem factam pauperi ficto dandam esse pauperibus veris, quia praesumitur voluntas donantis jam abdicasse dominium in Christum. Alii dicunt restituendam esse ipsi donanti, si est res notabilis, de qua non potest fieri talis praesumptio, quantum ad voluntatem domini ; si minuta, praesumendum esse eam alienasse, neque plurimum intendere restitutionem. Si autem conditio illa sit tantum accidentaria et accessoria,completo jam consensu et animo donationis, valet donatio, quia licet impellat ad donationem, tamen animus donantis seu consensus, a quo dependet donatio, completur independenter a tali donatione.
Haec resolutio Doctoris patet ex multis textibus, ff. de condictioae causa data
non secuta. et C. de condict. et tenet Bart. lib. 11. sig. final. ff. de donat. et patet, quia contractus nominatus non impleto modo, quod perinde est, revocari potest, quando fuit causa principalis, lib. cum lege, C. de Pactis inter vendit. et empt. et lib. ea conditione C. de Rescindat. Vend. Ad idem facit, quod donatio facta in persona liberti, aut extranei, revocetur ex praesumpta voluntate donatoris in totum ipso jure, quia talem conditionem tacite excepit donator, ut donatio facta illis non fiat in praejudicium supervenientis prolis, ut in lib. Si unquam, etc. cum glossa, C. de Revoc. donat. Videatur Bartol. in lib. Tilia, in sig. Imperator. ff. De leg. ii. et Panormitanus, cap. Si quis irascitur 13. quaest. 2.
In commodato eaedem regulae servantur, nisi, ut dicit Doctor, quod hic non sit tanta liberalitas, sicut in donatione, quia hic tantum fit donatio quoad usum tantum, neque proinde tantum praesumi debet de repugnante voluntate commodantis, quantum de voluntate donantis, quia res ipsa manet salva domino.Sequuntur eaedem regulae in permutatione, nempe ex iisdem causis ex deceptione, sive oriatur ex dolo,sive ex errore conditionis, quam excludit contrahentis voluntas, et ex involuntario per metum et coactionem, quae dedit causam contractui, sive ex prohibitione superioris, oritur injustitia contractus.
Et sic de reliquis contractibus, ut de locatione, conductione, donatione, et solutione, et reliquis, qui ad hos reducuntur, de quibus supra dictum est. Injustitia in his praedictis capitibus desumenda est in genere, ut probant tam regulae generales quam speciales, quae ex iisdem desumuntur. In his omnibus non requiritur aliud, quam applicare haec principia,considerando naturam contractus ut lege praescribitur, causam, modum, et conditiones, et voluntatem contrahentium ut in his versatur, et ultra, ut cognoscatur aequalitas secundum medium rectae rationis, quae desumitur a lege, consideratis iis circumstantiis, quas lex ipsa comprehendit, aut excipit. Vel debet sumi ab aestimatione communi, cujus praxim debet inquirere, qui casus occurrentes resolvere nititur, et ea petenda est a viris in aestimatione rerum versatis et integris,alioquin procedens ex solis generalibus regulis justitiae, speculative loquendo,non poterit eas commode applicare, nisi omnia sciat, quae hic et nunc ad excessum valoris rerum aut decrementum spectat, singulis circum -stantiis pensatis, ex quibus lucrum exspectari debet, vel decrescere. Ad quod facit communis sententia Doctorum, et casus similes decisi lege, aut a legis peritis, quia ad Theologum tantum spectat regulas generales applicare, ad Juristas vero particulares leges, et receptam consuetudinem illis legibus conformem, quia lex non fovet peccatum ; et quando in specie lex non datur, consuetudo probata a viris prudentibus succedat, in casibus autem extraordinariis aestimatio rebus, aut circumstantiis cacommodata jus dicit, cui caetera adminicula accedunt ex variis locis; ex quibus argumenta desumi possunt a lege et aestimatione communi, et iis contractibus in specie, quibus magis ipsi casus concordant, et quorum naturam induunt.
Unde distinguendi sunt varii tituli concurrentes in contractibus innominatis, et secundum eos reducendus est casus ad contractus nominatos, quorum naturam immitatur, et considerandum an recte titulus fundatur, et aliis cohaeret. Nam saepe tituli ipsi repugnant, ut si quis aliquid dicat esse suum titulo donationis et permutationis, tituli non cohaerent. Si quis rem sibi vendicat privilegii et praescriptionis titulo, non cohaerent. Si quis mutatione et emptione dicitur acquisivisse, etc. nam aliter nequit regula generalis dari, quae ad omnes casus applicari in specie possit secundum diversas circumstantias. Et sicut in moralibus quae in iis ad alias virtutes spectant, procedi debet, quoad circumstantias diversas ex regulis particularibus virtutum, ad quas rectitudo aut obliquitas reducicitur. Sic in contractibus, quando varii concurrunt in eadem permutatione, debet conjici natura singulorum, ut reducuntur ad contractus nominatos, quos imitantur et secundum hos considerari justitia aut injustitia. Caeterum quod hic docet Doctor de usu alearum jam supra resolutum, et spectandae sunt leges, prout consuetudo non improbata eas trahit in usum.
(f) Per idem patet de mutui donatione, etc. Hoc patet ex dictis supra;Mc autem dicit praecipuam injustitiam contra hunc contractum esse usuram,quae reprobatur extra de Usuris. c. Super eo. Vide quae in hoc dicta sunt contra Abulensem supra de hoc contractu. Hoc idem patet ex poenis Juris, quas incurrunt usurarii manifesti, id est, qui facto vel Jure, manifeste sunt tales, quae legi possunt apud Covarr. lib. 3. Variar. cap. 3.
Illi sunt manifesti facto, qui nulla tergiversatione hoc lucrum faciunt ; Jure vero, qui sententia judicis sunt damnati, aut in judicio crimen ipsum sunt fassi, aut contra quos adductis testibus est plene in judicio probatum. Prima poena est infamia Juris,L. Improbum 20. C. Ex quibus causis irrogatur infam. Requiritur plena probatio, in judicio, non vero infamia, aut semiplena probatio, aut confessio extrajudicialis facta,verbi gratia, coram Parocho et testibus, ut infamiam Juris incurrant.
Secunda est, ut si sit clericus, sit incapax beneficii et irregularis, de qua poena dictum est cum Doctore supra dist. 13.
Tertia poena est, excludendos a communione cap. In omnibus. 3. de Usuris. non intelligitur eos esse excommunicatos per hoc.
Quarta ibidem adjicitur, ut excludantur ab oblatione facienda, et admittens manet suspensus, donec satisfecerit ad arbitrium Episcopi.
Quinta, neque ad confessionem peccatorum admittitur, donec satisfecerit. Haec fieri debet reipsa pro sua facultate, aut per idoneam cautionem, nempe pignoris, au fidejussorem, et hoc ipsis creditoribus, si sunt praesentes, vel coram Episcopo, aut ejus Vicario, vel coram Parocho cum testibus idoneis, vel coram Notario publico habente mandatum ab Episcopo. cap. Quanquam, de Usuris in 6. si cautionem praestare non possunt, debent jurare se non posse, et facturos quod possunt, et tunc absolvendi sunt, si periculum est in mora.
Sexta, carent Ecclesiastica sepultura cap. Quia in omnibus, etc. de Usuris, et sepeliens in loco sacro incurrit excommunicationem ex Clementina de Sepulturis, quae magis comprehendit Parochum, et alios principales, quorum mandato fit, quam vespillonem.
Septima, testamenta ipsorum sunt irrita, nisi ante mortem solverint, aut cautionem sufficientem dederint.
Octava, non possunt Ecclesiastici locare domos exteris usurariis, tenentur eos expellere ex suis terris intra tres menses, alioquin ipso facto incurrunt suspensionem, si Episcopi ; si Minores, excommunicationem ; interdictum vero si sit collegium aut universitas. c. 1. de Usuris, in 6.