Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Prasnotando ly solus dupliciter sumi per illam regulam, affirmativa exclusiva, etc. probat illam propositionem esse falsam, quia sequeretur omnem personam divinam esse Patrem. Regulam ipsam probat et explicat, quia exclusio denotat commensurationem extremorum, et sic quando est affirmativa aequivalet universali affirmativae de terminis transpositis, quod confirmat ex variis regulis Logicalibus. Rejicit instantiam aliorum, qui putant illam, solus Pater est Deus, concedendam, quia Pater non excludit correlativa.
Ad quaestionem (c) potest fieri distinctio sicut distinguitur communiter et bene, quod solus potest teneri categorematice et syncategorematice. Solus quippe significat idem ,quod non cum alio, sicut patet per Philosophum I. Elenchorum , ista autem negatio associationis, potest intelligi determinare aliquid in se sive in natura rei, vel determinare aliquid, ut est extremum compositionis in habitudine ad aliud extremum, puta negando associationem alterius ab isto in recipiendo praedicationem talis praedicati. Primo modo non admittitur in divinis hoc nomen solus, quia nihil est ibi solitarium. Secundo modo conceditur quandocumque non associatur subjecto aliquid, de quo dicatur idem praedicatum. Ita non est praedicando essentiale de personali, quia essentiale convenit alii ab isto incluso, et ideo talis propositio negatur.
Declaratio istorum, scilicet qualiter syncalegorema disponit extremum intellectus componentis et dividentis respectu alterius extremi, et quomodo differat syncategorema ab intentione secunda, et quomodo diversae determinationes syncategorematicae inter se differunt, longum tractatum requireret, sed non oportet hic immorari propter alia magis necessaria.
Probatur etiam falsitas proposilionis (d) propositae per illam communem regulam in sophismatibus. Affirmativa exclusiva infert universalem affirmativam de terminis transpositis ; igitur ista : solus Pater est Deus, infert istam : omnis Deus est Pater, vel omnis persona divina est
Pater. Regula ista probatur ex ratione exclusionis, quae videlicet notat praecisionem in illo cui additur, respectu alterius extremi, sive praecisam commensurationem, scilicet quod alterum extremum non excedat illud. Et hoc notat ista universalis affirmativa de terminis transposutis, et maxime in terminis communibus, ubi potest utrumque extremum accipi universaliter.
Probatur etiam Logice per unam propositionem, quae exprimit totum intellectum exclusivae. Ista enim : Tantum homo est risibilis, licet ponatur communiter habere duas exponentes, sufficienter tamen exprimitur per istam : Nullus non homo est risibilis. Ex qua sequitur : nullum risibile est non homo, per conversionem. Et ultra : igitur nullum risibile non est homo, per illud secundi Perihermenias : Ex negativa de praedicato (e) infinito, sequitur affirmativa de praedicato finito, et negativa de praedicato negato, quod probatur per primum principium : De quolibet affirmatio vel negatio, etc. et hoc in praedicatis simplicibus, quia negando istam consequentiam, negantur utraque opposita ab eodem, et ultra, ergo omne risibile est homo, per aequipollentiam ; ergo a primo ad ultimum, etc.
(f)Hic aliqui instant quasi uno correlative incluso, aliud non excluditur, quia unum est communiter de intellectu alterius, quia posita se ponunt, etc. et sunt simul natura.
Sed hoc est contra intentionem Philosophi I. Physic. arguentis ibi : si tantum principium est, principiatum non est; ergo correlativum non est de intellectu correlativi sicut aliquid ejus, puta pars essentialis vel integralis, sed sicut aliquid ad quod terminatur intellectus ejus, et tale est sufficienter diversum ab incluso tanta diversitate, quanta diversitas requiritur ad hoc quod ipsum excludatur.