In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Usuram esse prohibitam novo et veteri Testamento. Quod ait ratione damni nihil ultra sortem deducendum in pactum, forte cum D. Thom. 2. 2. quaest. 78. art. 2. ad 1. vult non esse constituendum pretium pro tali periculo, quia speciem habet mali, et vix sine scandalo fieri potest ; non ergo negat quin posset mutuans pacisci de indemnitate, quia supra n. 18. dixit (et notat bene Med. C. de Usur. quaest. 3. sig. Non obstat) aliquid ultra sortem recipi posse ratione poenae conventionalis, interesse, et periculi sortis. Tribuitur hic ad secundum Scoto,quod teneat dominium usurae transire in usurarium, sed tantum ait, si transeat, non inde sequi non teneri usurarium ad restitutionem ; probabile tamen est sic transferri dominium. Ita Alens. 4. part. quaest. 33. memb. 2. art. 2. Henr. 4. quodl. quaest 27. Nav. cap. 17. num. 265. Palud. hic quaest. 5. Bald. 1.1. n. 3. G. de Pignor. act. gloss. cap. Si quis usuram 14. quaest. 4. et c. Si Episcopum 16. quaest. 6. et alii. Nec obstat factum esse prohibitum, quia ad dominii translationem sufficit eam non esse jure cassatam.
Usurae (g) crimen utraque Pagina detestatur. Quod vetus, patet per Ezech. Ad usuram non accommodabis, etc. Quod nova, Luc 6. Date mutuum, nihil inde sperantes. Et si arguetur contra hoc, quod licet unicuique in contractibus se servare indemnem, ut dictum est prius, quod vendens potest carius vendere, attendens damnum suum in vendendo, maxime si inducatur ab illo cui vendit: ergo eodem modo, si inducatur ab alio quis, ut sibi mutuet, licet sibi se servare indemnem, quod non potest, nisi accipiendo aliquid ultra sortem, et hoc ex pacto, alias est incertum. Similiter dans usuram, voluntarie dat, quia nullus cogit eum, ad hoc, sed voluntate sua accipit pecuniam, et reddit ultra sortem, et sic potest dominium transferre in alium; ergo alius, scilicet usurarius, non habet alienum.
Ad primum respondeo, si non vult damnificari, pecuniam sibi necessariam reservet, quia nullus eum necessitat ad faciendam misericordiam proximo ; sed si vult misericordiam facere, necessitatur ex lege divina, ut non faciat eam vitiatam. Ad secundum, et si transferat dominium, tamen recipiens tenetur restituere, sicut in mutui datione transfertur, et tamen debitor tenetur tandem restituere creditori.
Consimiliter patet de injustitiis in commutationibus, ubi fit dilatio recipiendi. Est enim injustitia vendendo tempus, vel ponendo se in certo de lucrando, vel simpliciter, vel ut in pluribus. Consimiliter, in negotiativa est injustitia, si officit Reipublicae actus ejus, vel si immoderate recipit a Republica ultra industriam, diligentiam, sollicitudinem et pericula.
Item praeter injustitias (h) istas partiales in istis contractibus, vel commutationibus, est una generalis ; quando aliquis usurpat rem alienam domino simpliciter invito, et hoc tam domino proximo quam remoto, scilicet legislatore, qui non vult, imo prohibet illam rem occupari invito domino, nisi in casibus praescriptionis et usucapionis. In istis autem non est translatio dominii, scilicet in furto, rapina et hujusmodi, licet sit violenta occupatio rei, cujus est dominium ; et ista injustitia est manifestior quacumque alia, ubi propter solam defectuosam conditionem est injustitia in translatione vel commutatione, ut est in casibus supradictis.