IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(g) Usurae crimen utraque Pagina detestatur, etc. Docet tam veteri quam novo testamento usuras esse prohibitas. Deinde resolvit duo in favorem usurae objecta. Primum est, quod licet cuique se indemnem servare; ergo et usurario, quod fit, quando ultra sortem aliquid recipit. Secundo, quia volenti non fit injuria ; recipiens autem usuras solvit libere usuram, ergo transfert dominium ejus, quod ultra sortem concedit in usurarium, ergo ille jure accipit.
Respondet ad primum, si non vult damnificari pecuniam sibi necessariam teneat, quia nullus eum necessitat, ea scilicet necessitate, qua campsores ordinati a Republica necessitantur ad cambium, quamvis enim usurae tolerentur ob aliquod bonum Reipublicae, tamen non approbantur, sicut neque prostibula non necessitatur coactione aut metu ; si enim interveniunt, est sufficiens titulus aliquid ultra sortem exigi, eo ergo quo velit mutuare proximo, tenetur cum hoc damno mutuare, et nihil exigere.
Contra, quia ut supra dictum est, cum ipso in hac materia damnum, quod intuitu mutui incurritur, est aestimabile, et labor numerandi et conservandi pecunias sunt tituli justi recipiendi aliquid ultra sortem ; ergo responsio illa non cohaeret dictis in art. 2.
Respondetur non improbari hos titulos a Doctore, neque alios pretio aestimabiles hic, sed damnum praetexlum ab usurario, quo exigat aliquid intuitu ipsius mutui,
quo pecuniam in alterum transfert: hoc autem damnum sufficienter resarcitur per solutionem mutui, ac proinde non debet bis solvi in toto vel in parte, dando aliquid ultra sortem. Unde si alio titulo justo recipiat mutuans, modo non excedat, non est usurarius.
Ad secundum respondet, et si mutuatarius transferat dominium pecuniae in usurarium, non ideo non teneri eum ad restitutionem, nam et ipse usurarius transfert dominium pecuniae mutuatae in mutuatarium, quamvis teneatur ad restitutionem ejus.
Dubitatur circa hanc doctrinam hujus responsionis, quam supponit Doctor, utrum scilicet usurae dominium transeat in usurarium. Multi enim docent contrarium, ut Alensis 3. part. quaest. 36. n. 4. art. 3. Altisiodorensis 3. part. tract. 31. quaest. 1. D. Bonaventura in -hac dist. part. 2. art. 2. quaest. 2. Richardus idem supponere videtur, q. 4. docet Gabr. quaest, et citatur D. Thomas 2. 2. quaest. 78. art. 3. quamvis in praesenti dist. quaest. 2. art. 4 quaest. 1. videatur inclinare in affirmativam, quam non impugnat. Hanc eamdem tenet Cajet. tom. 2. Opusc. 8. cap. i. Medina q. 4. de Usur. Covar. lib. 3. Variarum. cap.3. Sotus lib. 6. quaest, 1. art. 4. estque frequentior modernorum.
Partem affirmativam imponunt Doctori . in textu, sed neque unam, neque alteram ibidem assertive tenet, sed respondet ex suppositione antecedentis, negando consequentiam, et dat instantiam commodam, de qua nulla est difficultas. Hanc tamen partem sequitur Henricus quodl. 4. quaest. 27. Glossa in cap. Si quis usuram 14 . quaest. 4. Paludanus in hac dist. quaest. 2. art. 5. Navarr. in Manuali cap. 17. Baldus L. 1. n. 3. C. de pignor.
Haec sententia fundatur in argumento,
ad quod respondet Doctor, quia mutuatarius dans pro usura, voluntarie tradit rem ipsam, quod sufficit ad translationem dominii, sicut tradens ex metu et coactione transfert dominium rei, acquisitae sufficit traditio voluntaria proprietarii, licet non transferat jus, quod habet in rem, ac ratione ejus alter tenetur ad restitutionem; latius enim patet dominium quam jus in rem, ut patet in multis casibus. Usurarius autem ex quasi contractu acquirit dominium per traditionem illam voluntariam mutuatarii ; et est quasi indebiti solutio, per quam rem facit suam, quamvis restituere teneatur, eisque insistit tanquam rei propriae, ita ut perturbari non possit ab alieno ; unde si rem loco usurae accipiat, et eam vendat, acquirit dominium pretii, ut patet lib. 46. Qui vas, et in fine, ff. de Furtis, ubi dicitur quod nummus qui reductus est ex pretio rei furtivae, non sit furtivus. Unde quamvis emptor rei furtivae possit contractum rescindere, et pretium repetere, tamen quandiu id non facit, manet dominium pretii apud furem venditorem, ut patet ex decisione illius legis, quamvis teneatur ad restitutionem pretii. Eodem modo, si usurarius emat ex pecunia usuraria aliquid, res empta transit in ejus dominium.
Dices hic celebrari contractum, quia bona fide emens aut vendens, nescit rem esse alienam ; si autem sciret, contractus esset irritus.
Contra, nisi contractus esset in re etiam irritus ratione conditionis exceptae et ignotae, non sequeretur obligatio restitutionis, ac proinde quantum est ex natura contractus perinde est irritus, sive sciatur, sive non. Unde, quamvis mala fide contrahens scivit illam conditionem irritantem et rem obnoxiam esse restitutioni, facit tamen pretium suum, quantum ad dominium, licet maneat obligatus ad restitutionem, ita recipiens rem a vero domino per traditionem, quasi ex contractu, recipit eam in proprium dominium, licet sit obnoxius restitutioni ejus. Praeterea, ut prior sententia admittit, si pecunia usuraria permisceatur propriae pecuniae usurarii, ita ut discerni non possint, (eodem modo de oleo, grano, et hujusmodi), dominium eorum transit in usurarium, sed ex nulla actione, ad quam non accedit consensus veri domini, potest facere rem esse suam,quamdiu subsistit: vel ergo hoc non est dicendum, vel dicendum est rem simpliciter manere in dominio ejus post traditionem, etiam impermixta.
Si dicas rem illam in specie determinatam non manere, et quasi perire, ideo dominium ejus amitti mutuatario.
Contra manet in cumulo, licet non separata: ergo non perit in specie, quia subsistit, et sic maneret dominium ejus mutuatario, sicut ejus cumuli possunt concurrere plures, tanquam domini. Deinde, si res illa periret sine culpa usurarii, maneret adhuc usurarius obnoxius restitutioni, quod non est verum, si dominium rei maneret apud mutuatarium, quia res, quae sine culpa alterius perit, perit proprio domino, ut patet in comraodato et precario, ut patet etiam in emptione et venditione rei certae, quae transit in dominium emptoris cum omnibus suis commoditatibus et fructibus, et ei perit etiam ante traditionem, ut si domum aut vineam emerit, quae casu fortuito pereunt ante traditionem.
Praeterea, si dominium pecuniae usurariae, non transit in dominium usurarii, sequitur quod neque usus, qui consequitur, quia hic sequitur ad dominium, cum non per modum mutui, sed debiti transferatur pecunia a mutuatario; ergo neque fructus consequens ex pecunia per alium contractum legitimum facit suos, detracta propria industria, quod est falsum. Probatur tamen consequentia, quia in deposito non potest contra voluntatem deponentis depositarius ex usu ejus lucrari, neque uti comraodato nisi ad usum determinatum, ad quem fuit res commodata repugnante domino, et tenetur ad restitutionem fructus rei ex tali usu sequentis ; ergo similiter tenetur usurarius ad restitutionem ejus in quo factus est locupletior ex pecunia alterius (si dominium ejus manet apud mutuatarium), detracta propria industria.
Si dicas pecuniam ex se esse sterilem ac proinde illos esse propriae industriae usurarii, non vero pecuniae.
Contra, non habet jus ullum lucrandi per pecuniam non suam, sive quoad usum sive quoad dominium. Deinde, quamvis pecunia, ut est mensura venalium, non habeat fructum; tamen ut supra dictum est, potest habere rationem rei venalis, ergo saltem, ad hos fructus tenetur, quia tenetur ad lucrum cessans, et damnum, emergens mutuatario. Accedit ad haec, quod mutuatarius transferat usuras in mutuantem, ut fidem suam liberet; et quamvis usurarius intuitu mutui esset incapax illius dominii aut effectus translationis, tamen licet ex titulo injusto ex parte mutuantis, juste tamen ex parte mutuatarii ratione promissionis, res transfertur, quod sufficit ad translationem dominii rei traditae, ut patet in eo qui bona fide emit rem furtivam a fure, licet sit injustus titulus ex parte furis, tamen, ut admittunt adversarii, ex justo titulo ex parte ementis bona fide transfertur dominium pretii in furem ; et eodem modo de usurario emente per legitimum contractum aliquid per per pecuniam usurariam, quam accepit a mutuatario, acquirit dominium rei emptae, quamvis pecunia non sit sua; neque de justitia per eam inire contractum potuit, neque de ipsa disponere, quia haec de voluntate domini fieri tantum juste possunt. Simili ergo modo, licet non possit usurarius acquirere dominium usurae intuitu mutui aut debiti, quia hic titulus non est fundatus aut sufficiens ad acquirendum dominium, cum sit injustus, quod est fundamentum alterius sententiae, tamen quia justo titulo ad liberandam fidem et promissionem mutuatarius tradit et transfert, et ne impedimento imponat subveniendi per mutuum aliis necessitatibus suis majoribus, sufficit iste titulus, ut transferat dominium pecuniae traditae in usurarium,quamvis ex parte ejus deficiat titulus fundatus praeter solam acceptationem naturalem rei translatae.
Ex his patet ad fundamenta oppositae sententiae, quae confundunt dominium rei cum obligatione restituendi, et jure, quod habet mutuatarius in pecuniam traditam, quae diversa sunt, quia tamen hoc dominium nullam tribuit actionem usurario respective ad mutuatarium, ideo praefati Doctores primae sententiae negant in eum transferri dominium rei usurariae, quia tenetur ante sententiam restituere mutuatario. Secunda sententia dicit dominium quidem rei transferri per solam traditionem voluntariam mutuatarii, quae traditio, quia innitur titulo injusto debiti propter mutuum, non extinguit jus in rem, quod habet mutuatarius, obligationem restituendi in mutuante ; et ratione hujus nunquam res fit mutuantis justo titulo, quin obnoxius sit, sive maneat res ipsa in specie, sive non. Ut supra dictum est, bona ipsius manent omnia hypothecata pro usuris. (h) Item, praeter injustitias istas parti- , ales, etc. Hic insinuat injustitiam generalem, ad quam nullus accedit consensus domini, sed est usurpatio rei alienae, domino, simpliciter invito, ut est furtum, rapina, damnum datum ; in his enim est generalis injustitia, atque omni ex parte, in prioribus tantum est ex parte et ex defectu alicujus conditionis requisitae.