CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
In solutione argumentorum habet Doctor Logicalia exquisitissima ad mysterium Trinitatis tuendum maxime necessaria. Ad primum explicat, quare sicut in creatis sequitur, solum animal quod est homo currit, ergo solus homo currit, non similiter in divinis solus Deus, qui est Pater est Deus, ergo solus Pater est Deus. Et ratio est, quia ly animal, cum sua determinatione in sensu compositionis et divisionis, supponit pro numerato et diviso, et non pro se, ut abstrahit a rationali ; at in hac : solus Deus qui est Pater est Deus, in sensu composito stat pro Patre, et ideo haec est falsa: Solus Pater est Deus. Ad secundum ostendit non sequi, solus Deus est Pater, ergo solus Pater est Deus, quia haec, non est conversa illius, sed conversa exclusivae est universalis affirmativa de terminis transpositis, ut solus homo est risibilis; ergo omne risibile est homo. Ad tertium ostendit differens, non habere differens in communi pro correlativo, sed referri realiter ad hoc differens quod non est ipsum, et idem est de omni alia relatione communi. Item ostendit Logice quare non sequitur, alius a Deo, ergo alius a Patre, quia ly Deus supponit confuse tantum, et sic non licet sub eo descendere, de quo Iate Tartaret. tract. 13. de Exponibilibus, pag. 170. et seq. et Bonav. hic artic. 1. q. I.et vide Alenseml. p. q. 44. ubi agit de nomine diversitatis, separationis et unionis.
Ad primum argumentum (g), antecedens distinguitur secundum compositionem et divisionem, sicut ista: omnis homo, qui est albus, currit ; sensus compositionis falsus est, quia ibi Deus determinatur ad standum pro Patre per istam implicationem, qui est Pater, sicut determinatur homo ad standum pro homine albo in sensu compositionis ibi : homo qui est albus, et tunc consequentia tenet. Sensus tamen divisionis verus est, quia tunc enuntiantur duo praedicata de eodem subjecto de quo ambo sunt vera, scilicet de Deo esse Patrem et esse Deum, quasi enuntiarentur ista duo in duabus propositionibus categoricis copulatis sibi invicem, quarum neutra specificare , alteram,et tunc consequentia non valet a superiori ad suum inferius cum exclusione.
Et si objicitur (h) quod similis consequentia tenet in creaturis in sensu divisionis. Respondeo, si commune idem in numera tum possit competere pluribus inferioribus, non teneret illa consequentia in, sensu divisionis ; tenet enim ibi praecise, quia illud animal quod est rationale, dividendo non est aliud ab animali quod est rationale in componendo.
In proposito autem ratio illa non tenet, quia iste idem Deus qui est Pater in sensu compositionis, non est Filius qui distinguitur a Patre, et ita Deus qui est Pater in sensu divisionis, potest dici vere de aliquo de quo non dicitur in sensu compositionis. Non sic autem de animali quod est homo, quia illud in sensu divisionis de nullo vere praedicatur, de quo vere non praedicatur idem in sensu compositionis, vel e converso, et ideo praedicatur ibi indifferenter. Non sic hic, cum non sit idem antecedens secundum compositionem et divisionem.
Aliqui etiam distinguunt (i) principalem propositionem, quasi ista : Solus Pater est, Deus, possit habere sensum compositionis falsum,et sensum divisionis verum, adducentes illud Prisciani secundo constructionum : Inter exigens et exactum cadit aliquid medium.
Sed istud non est Logice dictum nec Grammatice. Logice non, quia tunc non posset aliquid contrahi vel determinari per aliquam contractionem vel determinationem. Quantumcumque enim immediate adderetur alicui determinatio categorematica vel syncategorematica, ut homo albus currit, vel omnis homo albus currit, adhuc restaret distinguere, sicut hic, in sensu compositionis et divisionis, et in utroque sensu restaret ulterius distinguere, et sic in infinitum, nec posset aliquis sensus determinate exprimi. Nec docuit Philosophus in talibus multiplicitatem secundum compositionem et divisionem, sed tantum in illis ubi eadem materialia composita et divisa diversum sensum faciunt. Ista autem materialia : omnis homo currit vel omnis homo albus currit, composita et divisa, nullum alium sensum faciunt. Secus est hic : Iste videt nunc me currere, componendo nunc adverbium cum verbo praecedente vel sequente.
Nec etiam est dictum Grammatice, quia exigens et exactum dicuntur constructibilia, quorum alterum dicitur a Prisciano regere, alterum ex vi aliqua. Non est autem syncategorematicum constructione respectu categorematici quasi unum regat aliud ex aliqua vi, et ideo licet hic cadat medium vel implicatio media, cappa Socratis, id est, cappa, quae est Socratis, non tamen hic : homo albus, omnis homo albus.
(j) Ad secundum dico quod illa non est sua conversa, nec illa consequentia tenet, sed est fallacia consequentis, quia, sicut probatum est in solutione quaestionis, exclusiva est convertibilis cum universali affirmativa de terminis transpositis ; ergo inferre exclusivam ex exclusiva de terminis transpositis aequivaleret illationi universalis affirmativae ex universali affirmativa de terminis transpositis. In tali autem illatione universalis ex universali, est fallacia consequentis : omnis homo est animal: ergo omne animal est homo, a superiori ad suum inferius affirmando.
Ita est in proposito et probatur, quia semper ex vi sermonis proceditur ab inferiori ad superius cum distributione. Praedicatum enim universalis affirmativae non notatur esse convertibile, sed stat quod sit superius ad subjectum ; ergo ex distributione sjbjecti universalis non sequitur distributio praedicati respectu ejusdem, nec potest sequi distributio praedicati respectu inferioris ad aliquid, si non sequitur distributio praedicati respectu superioris ad ; illud. Arguendo ergo sic : Omne B est A ; ergo omne A est B, est fallaeia consequentis, quia ex distributione ejus quod notalur esse inferius non sequitur distributio superioris, et hoc respectu praedicati, quod nofatur esse inferius ad praedicatum superius, sed est fallacia consequentis, sicut argueretur : omnis homo est animal, ergo omne animal est Socrates.
Sed cum probatur (k) illa consequentia per conversionem propositionis exclusivae, respondeo, non omnis illatio in terminis transpositis, notat tantam unionem extremorum, quanta haberi potest virtute primae ; unde universalis negativa non convertitur in particularem negativam in terminis transpositis, Ilicet inferat eam.
Ad propositum dico quod illa de terminis transpositis, quae tantum capit de intellectu exclusivae affirmativae, quantum aliqua potest capere de terminis transpositis, est universalis affirmativa, sicut probatum est in secunda ratione ad solutionem principalem ; ergo talis exclusiva affirmativa convertitur in universalem affirmativam, et pari ratione e converso, universalis affirmativa in exclusivam affirmativam. Et si objicias (1), ergo Aristoteles male docuit et insufficienter conversiones, non docendo universalem affirmativam convertendam in exclusivam affirmativam.
Respondeo quod conversiones docuit, propter perficiendam imperfectionem imperfectorum Syllogismorum, non autem exclusiva alium locum teneret in perficiendo Syllogismum imperfectum quam alia indefinita non exclusiva, quia non aliam conclusionem inferret quam prius inferebatur in Syllogismo imperfecto, et ideo bene et sufficienter docuit conversiones quantum necessarium sibi fuit ad propositum.
Ad tertium dico, (m) quod ex negativa exponente antecedens, non sequitur negativa exponens consequens. Cum probatur, quia non sequitur, alius a Deo, ergo alius a Patre, nego, quia illa consequentia est bona.
Et cum ulterius probatur (n) quod terminus hujus alietatis non distribuitur, quia tunc esset impossibilitas enuntiandi tale relativum de aliquo. Respondeo, quod in omnibus relativis aequiparantiae, commune secundum se acceptum, ut commune est, non refertur, quia ex quo, ut commune est, abstrahitur ab omnibus relativis sive terminis relationum, quia relatio realis non est nisi distincti ad distinctum ; sed si ut sic referretur, oporteret ibi dare terminum sibi relatum distinctum, et ideo non referretur ad aliquid ejusdem rationis cum relato, sed referretur ad aliquid alterius rationis, refertur igitur tale relativum tantum pro suo inferiori, sicut simile non refertur pro simili in communi ad simile, sed pro aliquo inferiori, quod potest distingui a simili ad quod refertur. Ita etiam est de differenti, non enim refertur ad differens in communi quasi ad primum correlativum, quasi essent duo extrema prima relationis, et utrumque communissimum ad omne differens, sed differens est differens ab hoc differenti.
Et si objicias, quod relativum dat primo intelligere suum correlativum commune.
Respondeo, non est tale correlativum ejus ut commune, nisi ipsum ut sumptum pro aliquo inferiori pro quo distingui potest a correlativo. Exemplum hujus est in rebus, quia si tota natura ignis esset in uno individuo, illud individuum non posset generare, quia si sic, tunc generaret alium ignem in quo esset tota natura ignis, et essent quasi duae species ignis, quod est impossibile, et tamen nunc in uno individuo natura ignis est ratio generandi, quia habet unitatem sufficientem pro principio activo et distinctionem sufficientem. Ita haec similitudo bene est ratio alicui referendi vel terminandi relationem, sed nec refertur nec terminat, nisi accipiatur pro distincto in quo sit, ita quod nec unitas nec distinctio est per accidens, sed utrumque per se respectu talis relationis, sicut dictum est in quaestione decircumincessioue. Non enim sequitur : non alius a Deo, ergo non alius a Patre, sed in affirmativa est bona consequentia ratione distributionis termini hujus relationis, propter negationem inclusam in ratione alietatis.
Ad aliam probationem (o) cum dicitur : solus Deus, ergo solus Pater vel solus Filius. Respondetur, quod subjectum exclusivae potest comparari vel ad exclusionem vel ad praedicatum. Primo modo habet suppositionem simplicem, quia exclusio fit ab eo, ratione significati. Secundo modo habet suppositionem personalem, quia praedicatum attribuitur sibi pro supposito. Contra istud, unum (p) extremum in uno actu componendi et dividendi habet rationem unam, secundum quam accipitur respectu alterius extremi, quia diversae rationes accipiendi idem extremum respectu ejusdem termini non videntur stare cum unitate actus componendi.
Et si dicatur, quod respectu exclusionis supponeret sub una ratione, et ut accipitur sub exclusione respectu praedicati supponit sub alia ratione.
Contra, subjectum non supponit respectu suae dispositionis, sed respectu praedicati, et ita praecise habet illam suppositionem, quam intelligitur habere respectu praedicati, ut accipitur sub sua dispositione.
Ideo dico, aliter, (q) quod subjectum affirmativae exclusivae supponit confuse tantum, sicut et praedia catum universalis affirmativae, quod probatur ex con vertibilitate earum, et sub termino sic stante confuse tantum non licet descendere.
Posset tamen dici in proposito aliter quam in creaturis, videlicet quod Deus sub exclusione stat pro hoc Deo, qui communis est tribus personis, quae responsio tacta est dist. 4. pro quo stat ibi subjectum: Deus est Pater et Filius et Spiritus sanctus, et posset etiam valere, dist. 12. quidquid est illud subjectum, cui primo convenit agere respectu creaturarum, quia hic Deus, ut est hac Deitate Deus, non intelligendo aliquam personalem proprietatem, licet omne praedicatum, quod verum est de hoc praedicato primo, verum sit de Patre per se, sed non de solo Patre, sed de Filio et Spiritu Sancto.