CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textas Magistri Sententiarum)
De Trinitate et unitate. Post praedicta disserendum nobis videtur de nominum diversitate, quibus loquentes de Unitate ac Trinitate ineffabili utimur. Deinde ostendendum est, quibus modis de ea aliquid dicatur."Illud ergo praecipue teneamus, quaedam esse nomina distincte ad singulas personas pertinentia, ut ait Augustinus lib. 8. de Trinitate, quae de singulis tantum dicuntur personis ; quaedam vero unitatem essentiae significantia sunt, quae et de singulis singillatim et de omnibus communiter dicuntur ; alia vero sunt, quae translative et per similitudinem de Deo dicuntur," unde Ambrosius 2. lib. de Trinitate ait: Quo purius niteat fides, tripartita videtur derivanda distinctio. Sunt enim nomina quaedam, quae evidenter proprietatem Deitatis ostendunt ; et sunt quaedam, quae perspicuam divinae majestatis exprimunt unitatem ; alia vero sunt, quae translative et per similitudinem de Deo dicuntur. Proprietatis itaque indicia sunt, generatio, Filius, Verbum et hujusmodi ; unitatis vero aeternae, sapientia, virtus, veritas et hujusmodi: similitudinis vero, splendor, character, speculum et hujusmodi.
Praemissis addit quaedam esse nomina,
quae temporaliter Deo conveniunt et relative dicuntur. His adjiciendum est quaedam etiam esse nomina, ut Augustinus ait O. lib. de Trinit. quae ex tempore Deo conveniunt et relative ad creaturam dicuntur, quorum quaedam de omnibus dicuntur personis, ut dominus, creator, refugium ; quaedam autem non de omnibus, ut donatus, datus, missus.
De hoc nomine quod est Trinitas.
Praeterea est unum nomen, quod de nulla persona singillatim dicitur, sed de omnibus simul, id est, Trinitas, quod non dicitur secundum substantiam, sed quasi collectivum pluralitatem designat personarum.
De aliis nominibus, quae temporaliter Deo congruum et non relative dicuntur.
Sunt etiam quaedam nomina, quae ex tempore Deo conveniunt nec relative dicuntur, ut incarnatus, humanus, et hujusmodi. Ecce sex nominum differentias assignavimus, quibus utimur loquentes de Deo, de quibus singulis agendum est.
Quod nomina, quae ad singulas pertinent personas, proprie relative dicuntur, ea vero quae unitatem essentiae significant ad se dicuntur, et de singulis et de omnibus communiter dicuntur personis, et singulariter, non pluraliter in summa accipiuntur.
Sciendum est igitur, quod illa quae proprie ad singulas personas pertinent, relative ad invicem dicuntur, sicut Pater et Filius, et utriusque Donum, Spiritus sanctus. Ea vero, quae unitatem essentiae significant, ad se dicuntur. Et ea quae ad se dicuntur, substantialiter utique dicuntur et de omnibus communiter et de singulis singillatim dicuntur personis et singulariter, non pluraliter accipiuntur in summa, ut Deus, bonus, potens, magnus et hujusmodi. Quae autem relative dicuntur substantialiter non dicuntur. . Unde Augustinus 5. lib. de Trinit. ait: " Quidquid ad se dicitur, praestantissima illa et divina sublimitas substantialiter dicitur : quod autem ad aliquid dicitur, non substantialiter, sed relative dicitur. Tantaque est vis ejusdem substantiae in Patre et Filio et Spiritu sancto, ut quidquid de singulis ad seipsos dicitur, non pluraliter in summa, sed singulariter accipiatur. Dicimus enim : Pater est Deus, Filius est Deus, et Spiritus sanctus est Deus, quod secundum substantiam dici nemo dubitat ; non tamen dicimus, hanc Trinitatem esse tres deos, sed unum Deum. Ita dicitur Pater magnus, Filius magnus et Spiritus sanctus magnus ; non tamen tres magni, sed unus magnus. Ita etiam omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus: non tamen tres omnipotentes, sed unus omnipotens. Quidquid ergo ad seipsum dicitur, Deus et de singulis personis similiter dicitur, et simul de ipsa Trinitate, non pluraliter, sed singulariter dicitur. Et quoniam non est aliud Deo esse et aliud magnum esse, sed hoc idem est illi esse quod est magnum esse, propterea, sicut non dicimus tres essentias, sic non dicimus tres magnitudines, sed unam essentiam et unam magnitudinem. "
Quod Deus magnus est ea magnitudine qua Deus est, sic de bonitate et de omnibus quae secundum substantiam dicuntur.
" Deus enim non est magnus ea magnitudine, quae non est quod: ipse, ut quasi particeps ejus sit ; alioquin major esset illa magnitudo quam Deus ; Deo autem non est aliquid majus ; ea igitur magnitudine magnus est, qua ipse est. Ideoque nec tres magnitudines dicimus, sed unam magnitudinem, nec tres magnos, sed unum magnum, quia non participatione magnitudinis Deus magnus est, sed seipso magno magnus est, quia ipse est sua magnitudo. Ita et de bonitate et aeternitate, et omnipotentia Dei dicendum est et de omnibus omnino, quae de Deo possunt pronuntiari substantialiter, quibus ad seipsum dicitur, non translative ac per similitudinem, sed proprie, si tamen de illo proprie aliquid ore hominis dici potest. " Ecce aperte docuit, quod nomina unitatem divinae majestatis significantia et ad se dicuntur de Deo, id est, sine relatione, et de omnibus personis communiter et de singulis divisim dicuntur nec pluraliter, sed singulariter in summa accipiuntur. Illa vero nomina, quae proprie ad singulas pertinent personas relative, non substantialiter dicuntur. " Quod enim proprie singula in Trinitate persona dicitur, ut ait Augustinus in eodem, nullo modo ad seipsam, sed ad aliam invicem vel ad creaturam dicitur, et ideo relative, non substantialiter dici manifestum est ".
(Finis textus Magistri.)