In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Resolvit, quis teneatur restituere, scilicet quicumque abstulit vel detinet alienum, id est, qui quocumque modo est causa, quod alter injuste patiatur damnum; et ponit versum de 9. cooperatoribus ad restitutionem obligatis. Per consensum intelligit licentiam ejus, a quo dependet. Palpo est, qui laudibus ad damna incitat. Recursus est, quando ex tua protectione similiter quis incitatur ad damna inferenda. Participans, id est, comitans, dans instrumenta, et similes, quia hic non agitur de participante rem alienam. Alii tres modi sunt negativi, et intelliguntur de eo qui ex officio tenetur clamare, obstare, vel manifestare, ut evitetur damnum. Probabile est participantem, id est, cooperantem ad damnum dividuum, non teneri nisi ad restitutionem ejus, quod accepit; caeteri vero omnes tenentur in solidum. Uno cooperatorum restituente, caeteri ei tenentur ad ratam: si tamen imperans vel exequens restituant, alii eis ad nihil tenentur. Ratio est, quia inter hos et cooperantes est ordo, inter ipsos cooperantes non est. Ita communis.
De secundo (1) ponuntur versus, scilicet quis :
Quilibet in solidum reddat prius injuriato : Jussio, consilium, consensus, palpo,
recursus : Participans, mulus, non obstans, non manifestans. Quorum stat sententia in hac maxima : Quicumque abstulit, vel detinet alienum, tenetur restituere. Auferre autem potest, ut causa superior, scilicet praecipiendo; vel ut proxima immediate auferendo ; vel ut causa coadjuvans, ut socius in auferendo ; vel ut inducens, si consuluit, vel favet, vel adulatur tali consilio, favore vel adulatione, propter quam fit ablatio, et sine qua non fleret.
Consimiliter de detinente, qui immediate detinet positive, vel privative, sive interpretative, ut scilicet quia non facit restitui, cum ei ex officio hoc competeret, vel auxilium, vel favorem praebendo, ut si tacet requisitus in judicio, ubi posset sententialiter restitui res domino suo, et tamen dicendo veritatem, non imminet ei periculum status vel personae. Unde breviter omnis obligatio ad restitutionem reducitur ad auferre vel detinere ; et hoc, vel ut causa principalis, vel proxima, vel coadjuvans, vel inducens, vel non impediens, quando ejus esset ad bonum Reipublicae, et sine periculo personae impedire. Et haec omnia, ex quo reducuntur ad consensum efficacem, verum, vel interpretativum, probantur per illud 2. q. 1. Notum sit, ubi dicitur, quod facientem et consentientem par poena constringit; et hoc accipitur ex dicto Pauli, Rom. 2. Non solum qui talia agunt, sed qui consentiunt facientibus. Istorum omnium quilibet tenetur ad restitutionem in solidum; sed uno restituente omnes alii liberantur a debito in comparatione ad illum damnificatum: tamen alii tenentur pro rata portionis, quae eos contingit, illi qui pro omnibus satisfecit.