IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(h) De secundo ponuntur versus, etc. Exponit novem modos, quibus peccatum alienum participatur, et quilibet istorum modorum fundat obligationem in solidum, quando esset causa auferendi aut retinendi rem alienam invito domino. Requiritur tamen ut consilium, atque aliae causae morales sint propriae causae, ut effectus ex ipsis sequatur, tanquam causis, sine quibus non fieret, alioquin si accedant, effectu jam determinato in aliis causis, non habent rationem causae, neque ex ipsis sequitur ulla obligatio restituendi, sicut non concurrerunt ad effectum auferendi aut retinendi rem alienam, ex quo titulo praecise oritur obligatio restituendi. Quod vero in eo casu, quo effectus determinatus sit, antequam accedat consilium, consensus, et hujusmodi, non concurrant ut causae, patet, quia efficacia consilii, verbi gratia, est persuadere ; consensus autem voluntate concurrere, quando suspendetur adhuc effectus, donec accesserit consilium, aut consensus, sine quibus non habet plenam determinationem sui in causis. Sed si jam effectus est simpliciter determinatus, et omnia disposita sunt ad ejus executionem, consilium et consensus nullam determinationem inducunt effectui, ac proinde virtute ipsorum non fit, sed consequenter se habent, aut concomitanter: et hoc modo non dant causam, sic etiam neque fundant obligationem restitutionis. Unde haec regula in singulis locum habet, et respondet ad varios casus, qui proponuntur a Doctoribus ; nam sicut restitutio et ejus obligatio praecise incurritur ratione rei injuste ablatae, aut injuste detentae invito domino, ille solum qui dat causam ablationi aut retentioni, concurrit ad ipsam, et tenetur praecepto,
non alius. Nec sufficit quod alius quantum est ex parte voluntatis et affectus, concurrat quantum est ex se, nisi etiam influat proxime in ipsum effectum, aliquam determinationem, ex qua sequatur effectus, alias enim sine tali determinatione esset quidem inordinatus, et peccaret contra justitiam ; sed non teneretur ad restitutionem, quia non fuit causa ablationis aut relentionis.
Hinc quaerunt Doctores, si quis, ut placeat domino suo, aut alteri, auferat aut retineat rem alienam, aut damnum det absque omni consensu tacito aut expresso domini, aut ejus, in cujus gratiam operetur, an dominus teneatur ad restitutionem? Quidam admittunt teneri, modo ratum habeat factum, quia ratihabitio secundum Jus Civile et Canonicum aequiparatur mandato ; si ablatio autem fleret ex mandato, obligationem incurreret tam mandans quam mandatarius, ergo, etc.
Alii negant ratihabitionem aequivalere mandato, nisi in contractibus. Videatur in reg. Juris, reg. ratihabilionem, etc. in iis, inquam, contractibus, qui nomine alterius absque mandato expresso celebrantur, quia si contractui deficiat voluntas unius, sine qua suspensus manet, per ratihabitionem accedens completur contractus, ac si primo ex mandato celebraretur.
Resolutio casus est ex regula data, nunquam recidere obligationem restitutionis in eum, qui non est causa per se influens in ablationem, retentionem, aut damnum illatum: neque sufficit ad causalitatem moralem, ex qua redundat haec obligatio, ut quis habitualiter sit dispositus, ita ut ipse etiam influeret, si peteretur ejus consilium, aut consensus, sed requiritur ut virtualiter aut formaliter concurrat, id est, ut ipse auferat, vel causam det per se ablationi ; ideo ratihabitio praesumpta, vel realis consequens non dat causam ablationi, licet possit dare retentioni, et sic non erit consequens, sed antecedens retentionem.
Sed quid esset, si damnificans in gratiam alterius cognoscitur ab hoc, in cujus gratiam facturus est damnum, an teneatur hic eum impedire alias incursuros obligattionem restitutionis Quantum ad obligationem charitatis non est dubium, eum teneri praecavere damnum proximi, si potest. Quantum autem ad justitiam, tenet Molina, nisi impediat, ad restitutionem obligari, quod Iimito, si est servus aut persona subjecta, ut filius, quia bi tenentur in eo casu non permittere hos rem alienam tenere, vel auferre, vel damnum inferre. Deinde sufficit voluntas interpretativa in hoc casu, ut salvetur influxus) causae moralis, quia illa quae interior est non influit, sed quae exterius significatur. Dum ergo cognoscit dominus servum ablaturum rem alienam, aut damnum illaturum,ut satisfaciat voluntati praesumptae et interpretativae domini, quam putat esse ejus de praesenti, tenetur dominus illud impedire, alioquin vere dat occasionem damni per voluntatem interpretativam, et quae exterius apparet esse vera domini, et ex qua ipse principaliter movetur ad operandum, quia respective ad alterum, non qualis quisque interius est, pensatur, sed qualis exterius apparet, maxime nisi ipse contrarium manifestando, aut significando elidat praesumptionem de se, neque consensus internus ejus aliter influere potest in alium, nisi ut exterius apparet.
Hinc alterius dicendum est, si mandans aliquem ad damnum inferendum proximo, aut alia agenda, ex quibus oritur obligatio restitutionis, si primum revocaverit consensum, jussionem, antequam res habuit effectum, et revocationem proximo damnificatori insinuaverit, non teneri eum ad obligationem, quia non est causa dami, ablationis, aut retentionis rei alienae, neque per se, neque per alium in eo casu.
Dubitatur quando consilium influit? Respondetur, quando est causa per se mali illati tunc influere. Hinc si quis est paratus animo, ut faciat malum grave alteri, si suadeas minus malum, non es causa damni, sed utiliter rem ejus geris. Si suadeas minus malum faciendum Petro, quando quis intendit malum grave inferre Paulo, das causam, quia alter non cogitavit de Petro ; si tamen cogitasset de utroque, minus malum esset ei suadendum. Ad consilium etiam pertinent preces et promissiones, adhortationes. Si consilium est falsum, sufficit ut retractes, dicendo contrarium esse verum, et te fuisse deceptum, vel errasse, et respondeas rationibus, quae pro priori attulisti. Si consilium dedisti ad maleficium, ostendendo viam occullam nocendi, vel suggerendo motivum, ex quo alter plene motus est ad maleficium, non solum debes consilium revocare, sed etiam persuadere contrarium, quia causam das maleficio, quam alter in virtute consilii tui persistens in motivo, quod alias ipse non cognovit, prosequitur. In quo consilium distinguitur a jussione, quia revocato mandato, desinit omnis causa, quam mandans dat, non ita aliquando in consilio, quando suggerit ignota, ex quibus alter ex toto determinatur ad maleficium.
De consensu nihil occurrit, nisi tunc esse causam damni, quando damnum ex eo sequitur. Unde aliter dicendum, si sequatur ex alia causa, et non ex consensu. Hinc excusat Navarrus in Manuali, c. 17. n. 21. Cajet. de Restitutione, et alii, si quis suffragando concurrat hoc modo ad maleficium, ut numerus suffragiorum requisitus sit determinatus antequam Titius, verbi gratia, det suffragium, tunc Titius non tenetur ad restitutionem, quia causa damni fuit completa antequam suffragium dederit. Limitatur responsio, quando a maleficio ipse per suffragium, aut alia via eos speraret avertere.
Respondetur tamen, si suffragium praecesserit maleficii executionem, eum teneri ad damnum, quia integrat damnum, ex qua procedit executio maleficii ; neque refert quod alias sine suffragio ejus datur causa completa maleficii per anteriora suffragia, quia licet detur causa sufficiens, non tamen abundans et excedens, sicut si plures concurrerent simul ad damnum dandum, ut furti, cum ea animi determinatione, ut si quilibet solus esset, furaretur, vere quilibet furium facit, et tenetur ad restitutionem ; ita in causa praemissa possumus distinguere causam sufficientem a causa in effectu concurrente, et ex abundanti, quae licet in actu primo sit sufficiens, si sola esset, in actu secundo tamen non est sola influens, sed admittit concursum alterius. Ita est in suffragantibus, quia licet numerus prior suffragiorum sufficiat seorsim, tamen reliqua accedentia ante executionem, concurrunt in actu secundo ad eumdem effectum.
Palpo comprehendit non solum laudem, adulationem, sed irrisiones, improperia, quibus quis ad maleficium inducitur, et reduci potest ad consilium.
Recursus etiam quandoque est causa damni, ut quando fovet malefactorem ; unde magis ea confidentia excitatur ad malum, ut inde sumat occasionem et causam maleficii, alias vero non est causa, si per accidens praebeat recursum.
Participans dupliciter dicitur, ut qui participat in re ablata et retenta; vel participat in mala operatione, ut ablatione, aut retentione rei. Si primo modo, tenetur pro rata ad restitutionem; si secundo modo, similiter tenetur, quia auxilium, instrumenta, et alia ferunt, nisi ex metu, vel coactione et necessitate excusentur, quando adjutorium alias ex se non est ab intrinseco illicitum. Hinc excusantur Christiani captivi in triremibus Turcarum et Infidelium remigantes contra Christianos.
Alii tres modi sunt mutus, non obstans, , non manifestans, et hi negative causant damna, quia omittunt ponere, quod tenebantur ex officio ad impediendum damnum. Unde si ex officio non tenebantur, cessat obligatio. Mutus, ut custodes positi et vigiles. Non obstans comprehendit Magistratus, et reliquos ministros habentes auctoritatem ad impediendum damnum, ne sequatur, et tenentur ex officio impedire. Non manifestans intelligitur is, qui tenetur denuntiare in judicio, aut certe juridice interrogatus, ut testis, non dicit veritatem ; hi obligantur ad restitutionem. Ordo autem restitutionis in his est, ut principalis auctor respective ad alios, qui ex impulsu ejus, aut auctoritate aguntur ad maleficium, veniat principaliter, illo autem solvente, reliqui nihil tenentur, quia ipse eis necessitatem imposuit maleficii, verbi gratia, mandans, consulens, etc. Quod si ipsi etiam remittatur a credito, reliquis, qui accessorie se habent, remittitur. Quod si uni ex his remittitur, non ideo censetur remissum principali. In his non est aliqua controversia magni momenti apud auctores.