IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(m) De tertio, scilicet quid? Hic distinguit inter fructus naturales et industriales; et regula tradita est certissima et communis, nempe teneri ad restitutionem tam rei quam fructuum, quos ex se facit, detractis expensis, si aliqua adhibita est industria, vel melioramentum. Alterum etiam membrum regulae est, quod nulla sit obligatio restituendi fructus ex propria industria acquisitos, ut quando res non est ferax fructuum ex natura sua, verbi gratia, pecunia faenebris, quam usurarius per negotiationem justam expendit, et lucratus est sua industria aliquid ultra sortem. Vide probationem hujus in littera.
Dubitatur de possessore bonae fidei, ut qui emit bona fide ab eo, quem nescivit esse latronem, quid teneatur, sive quoad fructus, sive quoad rem ipsam ?
Respondetur primo : Si rem alienavit bona fide, non teneri ad restitutionem ejus, nisi quoad id, quo factus est locupletior. Est communis Doctorum, quia actio non datur domino, nisi in rem ipsam, et eum, qui mala fide eam possidet, vel abstulit. Secundum patet, quia ex re aliena nequit fructum facere, si est fructus rei, qui sequitur ad rem ipsam, estque ejus, cujus est dominium rei. Unde, si eam dono accepit, et postea vendidit, tenetur ad pretium; si tamen emerit, et postea eodem pretio vendidit, ad nihil tenetur. Si eam etiam consumpsit, rebus suis pareens, tenetur etiam ad id quod pepercit, si dono rem ipsam accepit ; si eam donavit, an nihil tenetur, quia non est factus locupletior. Si eam perdidit durante bona fide, etiam ad nihil tenetur, quacumque ex culpa perdidit, quia eam ut suam perdidit, quamdiu mansit in eo bona fides. Eodem modo respondendum est quoad fructus rei, teneri tantum ad . illud, ex quo factus est locupletior: e contra possessor malae fidei tenetur ad restitutionem rei, et damni et fructus, etiamsi negligentia sua eas perdiderit, vel etiam casu fortuito, et hoc ratione injustae ablationis aut detentionis rei alienae.
Sed quid dicendum, si cognoverit rem esse alienam, postquam eam emit bona fide Distinguunt aliqui de eo, qui dono accepit, et de eo qui rem emit. Dicunt quoad primum, si certo sciat moraliter furem restituturum, eum posse dare furi. Si vero eam emerit, duplex est sententia : Prima asserit eum teneri proprio domino, non furi restituere. Ita Cajetan. 2. 2. q. 62. art. 6. Solus lib. 4. q. 7. art. 2. Covarr. ad regulam primam, 3. p. in initio, et lib. 1. Variarum, cap. 3.
Secunda sententia est Alensis 4. p. q. 86. m. 3. art. 5. asserens eam posse tradi furi, ut recuperetur pretium, quia sic nullam injuriam facit domino ratione ablationis aut retentionis ; et quia contractus erat nullus ex errore et dolo vendentis, potest rescindi et peti restitutio in integrum. Hanc sequitur Navarr. cap. 17. Sylvester verb. Restit. 3. quaest. 7. Angelus verb. Restit. 1. num. 1. Gabriel hac distinct. quaest. 3. art. 3. dub. 5.
Et confirmatur, ex justitia tantum tenetur, quantum est ex praecepto restitutionis non auferre rem alienam, aut eam retinere, aut ex ea invito domino lucrari, aut de ea disponere ; non autem tenetur rem proprio domino servare cum damno proprio, licet ergo non possit retinere, aut alienare, tamen ratione contractus potest convenire furem de pretio ei restituendo quod accepit in ordine ad recuperationem proprii, quia rescissio contractus inter privatos exigit communiter restitutionem hinc inde in integrum, ut vulgo fit ex privato consensu. Deinde, non tenetur emptor subire coram judice actionem furti, quia judex ordinarie intentat actionem ei, qui rem alienam possidet ; ut ergo hac nota et molestiis fori se eximat, non tenetur rem proprio domino restituere, etiam sibi donatam, sive dominus eam recuperaturus sit, vel non, quia cum ipse non sit in culpa rei ablatae, aut retentae, non tenetur domino procurare, aut negotium ejus gerere ex justitia (nisi alias ex alio titulo praeter illum solum emptionis bona fide tenetur), maxime cum propriis molestiis, et subire actionem furis non tenetur, ut si probare non possit se rem ab alio accepisse.
Unde sequitur limitandum esse primum casum, nempe tunc eum teneri domino dare rem sibi donatam, quando alioquin ipse periculo careat, quod vix caveri potest, nisi quando coram testibus eam accepit. Quod amplius patet, si in gratiam domini illam rem, ut eam salvaret domino, minoris emit, tenetur dominus ei solvere praetium tanquam negotii bene gesli.
Imo etiam, ut tenet Covarrus, si mala fide eam emerit, potest incontinenti rescindere contractum, et se indemnem servare, quia rem non constituit pejori loco, quam fuit ante contractum, meliori autem loco statuere non tenetur ; licet ergo dominus rei ablatae habeat actionem naturalem et civilem in propriam rem, ubicumque eam invenerit, non tamen habet actionem in personam ementis bona fide, aut recipientis, si rem non teneat, neque alioquin ex justitia tenetur curam ejus gerere, ut eam conservet domino cum proprio damno aut periculo. Verum si talem rem mala fide quis apud se retineat, licet bona fide eam receperit, tenetur de culpa et mora, quia injusta retentio aequiparatur injustae acceptioni. Sunt et multi alii casus huc spectantes, de quibus consuli possunt auctores, et servanda regula generalis tradita, in qua fundatur obligatio restitutionis, ratione injustae acceptionis, et retentionis, et concurrentium causarum. Item, regula de damno et lucro per se sequentibus, non autem per accidens. Item, alia regula de culpa lata, levi, levissima, quae est frequens apud Legisperitos et Morales; ex qua resolvuntur plures casus, qui spectant ad Advocatos, Medicos, tutores, curatores, et reliquos officiales, qui diligentiam requisitam debent adhibere in suis ministeriis, et damnum ex culpa eorum veniens, eis quibus operas suas lege aut contractu obligant, resarcire. Lex commentarii non permittit in singulis versari ; sufficiat regulas generales cum suis exceptionibus assignasse cum Doctore.