In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Restitutionem faciendam esse damnificato, vel ejus propinquis, si ipsi fieri non potest. Quod si nec propinquis, fiat pauperibus. De incertis bonis male acquisitis, id habetur cap. Cum tu, de Usur. De aliis incertis pia bonorum omnium consuetudo docet ; probabile tamen incerta non male acquisita, facta inquisitione posse retineri, licet retentor non sit pauper. Sotus 5. de Justit. quaest. 3. art. 3. Salon. 2. 2. quaest. 66. art. 5. contr. prima. Bannes, et Aragon. ibi, et alii. Restitutio pauperibus non necessario fit per Episcopum, vel confessarium, quia id nullo Jure cavetur.
De (n) quarto, scilicet cui, dico quod damnificato, si tamen sit possibile, possibile inquam, ut si novit eum, et si habeat eum praesentem, vel habere potest, ut sibi mittatur sine majori incommodo, quam illud quod mittendum est, esset utile ei cui mittitur. Et intelligo de ipso, vel aliquibus ejus propinquis, si mortuus est, vel si absens est, quia praesumitur lege naturae, quod ille magis velit restitutionem fieri suis propinquis. Et ideo in duobus casibus, nec illi, nec suis, utpote si cui nescitur, vel scito, cui tamen mortuo nesciuntur propinqui; in alio, si majores sumptus essent ponendi in mittendo, quam illud valeat illi cui mittitur. Et in istis, si quaeras cui? dico quod pauperibus vice illius, quia cui non potest temporaliter reddi, redditur spiritualiter: redditio spiritualis fit maxime reddendo pauperibus pro illo.
Si (O) quaeras per manus cujus debet reddi pauperibus ? Respondeo, non inveni quis necessario determinatus sit mediator in distribuendo ista pauperibus. Dicit unus Doctor, quod confessor, vel aliquis, de cujus fidelitate credat.
Videtur mihi, quod per seipsum ; consilio tamen alicujus boni viri potest illud distribuere pauperibus, quia tali mediatori posset dare, ut restitueret, de cujus fidelitate praesumeret, et tamen iste sibiipsi applicaret, vel aliis usibus quam deberet. Unde, ubi lex divina, vel Ecclesiastica non ligat personam, sequenda est ratio naturalis; illa autem dictat magis, quod persona, quae tenetur, restituat pauperibus per seipsam quam per aliam, licet non excludendo consilium alterius boni viri, sed includendo.