IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(n) De quarto scilicet cui, etc. Prima regula est, quod restitutio debeat fieri domino, qui accepit damnum. Haec est communis, et patet ex lege justitiae, quae docet suum cuique tribuendum ; soli autem domino competit actio in rem et personam, eo invito, retinentem aut auferentem. Limitat primo ad casum possibilitatis, quia ad impossibile nemo tenetur. Possibilis est restitutio, si cognoscatur et habeatur praesens, aut haberi possit, aut ad eum absentem mitti. Secundo, limitat ad casum in quo missio ejus ad absentem dominum plus noceret ei quam proficeret. Ratio hujus est, quia ex commodo propriae justitiae non debet ferre damnum majus, aut gravari. Et quia restitutio non solum fundatur in ablatione et restitutione rei alienae, sed supponitur invitus dominus, et velle rem suam recuperare, in tali casu non potest praesumi invitus, aut velle restitutionem rei cum majori suo damno. Tertia regula est, ut suis propinquis fiat restitutio, quando ipsi nequit fieri. Ratio est, quia lege naturae praesumitur velle magis fieri restitutionem illis, quam rem teneri a possessore, aut tradi alienis. Haec communiter recepta est, et ratio praemissa eam probat. Intelligendi sunt propinqui, qui sunt haeredes, aut certe de aliis, qui, haeredibus deficientibus, succedunt in bona ejus, et sic in casu praesenti absente domino aut haeredibus, illi succedunt, qui praesentes sunt.
Quod si nulli sunt tales, succedunt pauperes, vel Respublica et Princeps, ad quos haereditas devolvitur, aut alii creditores absentes: quibus primum debet fieri restitutio prae aliis in absentia tali domini et haeredum, in qua non speratur rediturus, neque alii nomine ejus comparent, quia sic praesumitur velle: et ratione debiti manet ipse obligatus, et bona ejus, quae apparent hypothecala, vel quasi hypothecata creditoribus. Et hoc etiam spectat ad ordinem debitum et bonum Reipublicae, ut restitutio illa fiat, prout magis expedit vero domino, quando ipsi, vel defuncto, vel absenti nequit fieri personaliter: unde creditores possunt convenire retinentem rem ejus, et coram judice eam repetere, ut fiat satis debito quo obligatur.
Addit quartam regulam, ut quando verus dominus scitur, sed mortuus est, et nulli ejus propinqui apparent, dicit dandam esse pauperibus, quia sic in utilitatem ejus spiritualem cedit. Item, si nequit res sine majori incommodo et expensis, quam ipsa res valeat, ad eum mitti.
Circa hanc ultimam non ita conveniunt Doctores. Eam tenet D. Thomas 2. 2. quaest. 62. a. 2. Richardus et Gabriel in dist, praesenti. Haec regula intelligenda est de eo, qui rem alienam bona fide accepit, quia licet teneatur restituere verum dominum in statum pristinum in quo fuit, antequam res injuste ei ablata est, quia
L ipse eam non abstulit ; sed si mala fide accepit, tenetur etiam suis expensis eam mittere ad dominum, vel si fuit in mora restituendi eam mala fide. Ita tenent communiter moderni, cum Cajetano, Navarr. Cov. citatis. Caeterum haec sententia est dura, quia haec obligatio non est salis fundata, quia possessor malae fidei, aut auferens rem alienam non tenetur secundum justitiam, nisi ratione damni, aut fructus, aut lucri, aut ipsius rei. Casus intelligitur de lucro cessante, aut damno, quibus causam dedit, quia resarcire debet ; tenetur ergo solum ratione rei, sed non plus tenetur ex justitia ratione rei, quam res ipsa valeat, quia nec alter acquirit aliquod jus in ipsum, nisi ratione rei et oblationis ejus. Unde si reciperet ultra substantiam, et fructus, si qui sunt rei, seclusis aliis titulis praemissis, peccaret contra justitiam ; ergo etiam neque debitor ei tenetur cum proprio damno notabili, quod excedit rem ipsam in decuplo, verbi gratia, ad restitutionem rei, quia perinde lucrum proprium et damnum alterius aestimari debent secundum leges justitiae. Unde neque cum periculo vitae aut famae dispendio tenetur rem restituere, quia obligatio restitutionis in his casibus sopitur, sicut et durante maxima necessitate; ergo similiter sopitur obligatio restitutionis cum notabili et excessivo damno debitoris faciendae, quando nulla inde commoditas creditori, aut vero domino accedit, imo praesumi debet de voluntate rationabili domini, non velle restitutionem sic onerosam, ex qua notabiliter gravatur debitor sine utilitate sua correspondente.
Dices debitorem obligari simpliciter ad restitutionem; expensae autem faciendae sunt medium necessarium ad hoc.
Contra : Ex obligatione finis nemo tenetur ad medium improportionatum fini, sed censetur obligatio finis hic et nunc suspendi, donec medium commodum suppetat, aut proportionatum ; sed in eo casu restitutio cum excessivo et notabili damno non est medium proportionatum ex justitia, juri, quod habet alius in rem ipsam ; ergo non tenetur debitor per tale medium se gravare, ac proinde restituere debet prout potest et expedit, quia necessitas illo modo statuit impossibilitatem moralem, qua sopitur obligatio sic restituendi. Patet exemplo, si alia via restituendi non datur, nisi ut ipse debitor ferat rem oblatam creditori degenti in aliis regionibus, ad quas alia via commercii non invenitur, tunc nemo dicet eum teneri ad hunc modum restitutionis, quia justitia nequit obligare cum praejudicio charitatis ; creditor autem contra charitatem exigeret talem modum restitutionis ; ergo neque secundum justitiam 1 ei debetur; ergo sicut impedimentum hoc restituendi imponit necessitatem, qua impossibili tatur debitor moraliter, sequitur eum debere tantum restituere secundum utilitatem creditoris praesentem, quae offerri potest, ut si aliud deficiat, restituat in causam piam, aut pauperibus, aut Ecclesiae, quia creditor cui nequit aliter restitutio fieri, nisi cum damno notabilissimo debitoris, quod ipsi non cedit in aliud commodum, quam sit solius rei aut preli justi, censetur cedere et acceptare restitutionem congruam debito, quia secundum justitiam non potest exigere aliud. Hoc etiam cedit in bonum Reipublicae, ut debitor non gravetur ultra delictum in bonis propriis notabiliter, quia secundum mensuram justitiae id solum sufficit in talibus circumstantiis ad vindictam delicti. Haec regula a fortiori idem decernit faciendum, quando quis bona fide invenit aliqua incerta, quae licet sua non sunt, novit esse alterius, licet ignoret cujus sint. Aliqui dicunt haec posse retineri ab ipso inventore, sicut bona vacantia domino, si facta diligenti inquisitione non compareat dominus, quamvis jus naturale non dictat ea danda esse pauperibus. Ponamus esse Turcam, aut infidelem, aut mortuum in peccato mortali, sine ultima voluntate disponente de rebus suis, neque habeat haeredem, jus naturale non dictat succedere pauperes intestato. Ita Solus de Iustit. et Jure, lib. 5. q. 3. art. 3. ad 2. Ledesma 2. part. 4. q. 1. art. 5. Petrus Navarrus lib. 4. de Restitut. c. 2. et alii. Contraria sententia supponitur communiter, quam praeter Doctorem docet D. Thomas 2. 2. quaest. 62. art. 5. ad 3. Gabriel in hac distinct. quaest. 2. art. 3. dub. 3. Covarr. in reg. Peccatum, Navarrus in Manuali, cap. 17. num. 92. et alii quos citant. Et supponitur cap. Cum tu, de usuris, ubi decernitur, quod superest de usuris dandum esse pauperibus ; ubi glossa idem docet, sicut superiorem sententiam Doctoris, arg. cap. Anteriorum, 2. quaest. 6. In praesenti autem casu forte non est controversia realis, quia illud dare pauperibus non est praeceptum rigorosum Juris naturalis, ita ut aliter non posset disponi in lege positiva Principis aut Reipublicae, aut lege Canonica ex dispositione Pontificis, et hoc intendit Solus ; tamen secundum aequitatem Juris naturalis succedunt pauperes, et hoc intendit opinio communis, et probatur, quia hoc magis consonum est legi positivae, quae aequitatem legis naturalis respicit.
Secundo, quia reperiens talia incerta non fit dominus ipsorum, quia non sunt bona vacantia, quae sint primo occupantis, quando lex positiva aliter non disponit ad bonum publicum, ut quod talia inferantur in aerarium commune ad supportanda onera Reipublicae. Unde si dominus compareat, ei restituendae sunt, modo supersint res ipsae, aut eorum fructus; quando autem non comparet, disponi de ipsis debet juxta voluntatem praesumptam ejus et ordinatam; haec autem esse debet, ut indigentibus cedant, et in utilitatem eorum, et propriam, si capax est utilitatis ex orationibus pauperum, etiamsi etiam non sit, ut si sit mortuus in peccato ; hoc idem praesumendum de ipso, quia illa debet esse voluntas ejus, quae magis est conformis charitati; haec autem est magis conformis, ut pauperibus distribuatur, quod in commodum proprium non cedit, quamvis autem non attendatur aequitas justitiae commutativae secundum medium charitatis ; attenditur tamen secundum dispositionem voluntatis domini non comparentis, etiam praesumptam, ex qua attenditur medium justitiae. Neque huic repugnat, quod lex positiva aliquando aliter disponat de incertis in bonum publicum, quia quando accedit talis dispositio, secundum eam debet praesumi de voluntate domini, cum nequeat aliter de re disponere, quam lex permittit. Neque in hoc juri pauperum derogatur, quibus Respublica subvenit aliter, et quia jus, quod habere possunt ex voluntate praesumpta domini, per hoc extinguitur, quia illa praesumptio contra dispositionem legis non subsistit. Per idem patet ad rationem adductam a Soto, sicut et ad alteram ejus rationem, nempe si illa bona deberent pauperibus ex lege naturali distribui, non posse Pontificem aut Principem aliter de iis disponere.
Respondetur deberi pauperibus in casu, quo subsistat praesumpta voluntas domini, quando autem accedit dispositio civilis, aut Pontificia circa illas res, praesumenda est voluntas domini, ut his conformis esse debet, tanquam regulae superiori: et ideo eliditur prior praesumptio et dispositio,
aut jus in ea fundatum. Quod praeteterea dicitur de infideli, non praesumi hanc voluntatem, neque de mortuo in peccato, quia nihil utilitatis possunt ex tali distributione lucrari.
Respondetur, quantum ad vivos, posse utilitatem personalem etiam, vel quoad conversionem, vel quoad aliquid temporale praemium ex tali voluntate lucrari. Quoad mortuos in peccato, quamvis non lucrantur refrigerium poenae, tamen non refert, quia voluntas ipsorum in eo statu quo tranferuntur ex civitate terrena, non attenditur, quia jam desierunt habere dominium bonorum temporalium, ut in eo statu sunt; praesumptio autem respicit voluntatem quam habuerunt vivi, aut habere debuerunt, et lex semper praesumit rectum, quando aliud non constat. Praeterea, non refert quod commodum personale ex re amissa non capiant, quia sufficit ut recipiant commodum in aliis, ut sunt membra ejusdem corporis, et concives Reipublicae, cujus bonum velle debent ex lege ; praesumptio autem fundatur in hac voluntate, quam non est necesse ut eam actu habeant, sed quod debeant habere, neque alia dispositio appareat, aut voluntas contraria, quae probari possit. Ex quibus patet, quo titulo debeantur bona incerti domini inventa pauperibus. Si autem inventor sit pauper, ipse eadem sibi potest tenere, ubi aliud non est ordinatum, nempe ut cedant determinato usui pauperum, ut redemptioni captivorum, vel ejusmodi. Si autem sint bona derelicta aut vacantia possessore et domino, qui saltem ea voluntate teneat, etsi non possessione civili aut naturali, Jure Gentium sunt invenientis ; lege autem positiva devolvuntur ad eum, cui lex ipsa aut statutum ea addi cavit.
(o) Si quaeras per manus cujus debeant
reddi, etc. D. Thomas in praesenti distinct. art. 5. quaestiunc. 4. ad 5. dicit debere fieri per confessarium, aut ministros Reipublicae. Quod tenent interpretes Juris Civilis et Canonici. Doctor autem dicit, ubi civilis lex vel Canonica non obstat, sequendam esse rationem naturalem, quae magis dictat, ut ipsa persona, quae debet, restituat pauperibus. Hicnominepauperum non soli intelliguntur mendicantes ostiatim: sed omnes indigentes, etiam qui secundum sui status decentiam patiuntur inopiam, ut bene notavit Navarr. in manuali cap. 17. num. 93. Sententia Doctoris est magis communis apud modernos, quia neque ratione rei, neque actionis, quae competit domino vero rei, qui non comparet, devolvitur potestas dipensandi illa bona ad alios, seu restituendi, cui restitutioni solus ille, qui rem alienam habet, est obnoxius. Unde sicut si restitutio facienda esset ipsi domino, deberet fieri per debitorem, ita etiam per eumdem fieri debet iis, qui vero domino succedunt, et ad quos jus domini in re ipsa devolvitur.