Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Juxta discursum factum, dicit Doctor primo, multa nomina imponi Deo, quae significant eum in conceptu communi, quo a nobis concipitur, de quo supr. dist. 3. quaest. 3. Secundo, si aliquid potest distinctius significari quam concipi, posse Deum nominari nomine significante hanc essentiam. Tertio, quidquid sit de his, Deum sic a nobis nominari, sive a nobis, sive ab Angelo, sive ab ipso Deo nomen impositum sit. Quarto, viator utitur nomine distincte significante Deum ab alio imposito, et hoc quartum tantum assertive tenet.
Breviter igitur dici potest, quod ad minus nomina multa imponuntur, quae significant Deum in communi, quia sic naturaliter potest concipi a simplici viatore, ut patet dist. 3. Vel si verum est, quod distinctius potest significari quam concipi, potest Deus nominari a viatore nomine significante hanc essentiam. Quidquid sit de istis, verisimile est Deum nominari tali nomine, et hoc sive illud nomen sit impositum ab ipso Deo, vel ab Angelo cogno scente ipsum Deum, vel a viatore. Verisimile est enim, quod multa nomina sint in sacra Scriptura distincte illam essentiam significantia, sicut Judaei dicunt de nomine Dei, quod vocant Tetragrammaton.
Et videtur Deus dicere Exod. 3. Haec dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos. Hoc nomen mihi est in aeternum, etc. 6. Ego Dominus, qui apparui Abraham, etc. nomen meum Adonai non indicavi eis. Est ergo Deus nominabilis (d) a viatore nomine significante propriam essentiam, ut est haec essentia, quia viator potest uli illo signo, et intendere exprimere significatum illius signi, sive ipse imposuerit illud signum sive alius quicumque, qui cognovit significatum, et tali etiam signo potest viator uli tanquam nomine, licet non potuerit illud imponere tanquam signum. Si autem ista propositio esset vera, quod nullum nomen potest alicui imponi distinctius quam intelligatur, haec tamen est falsa, quod nullus potest uli nomine distinctius significante rem quam ipse possit intelligere.
Et ideo simpliciter concedendum est quod multis nominibus uti potest viator exprimentibus essentiam divinam sub ratione essentiae divinae.