IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Statim faciendam esse restitutionem ; posita tamen voluntate restituendi, exterior restitutio differri potest, quando est damnosa notabiliter Reipublicae vel ipsi damnificato, (adde vel tertio). Item quando esset diffamativa restituentis, vel nimis ei damnosa, respective scilicet ad commodum recipientis, quia in his casibus dominus non est rationabiliter invitus. Hanc regulam Scoti, inquit Petr. Nav. lib. 4. cap. 4. num, 32. ut clavem, et maximam in hac materia sibi statuunt Sylv. v. Restit. 5. quaest. 3. Govar. reg. Peccatum 1. part. num. 2. Med. de Hest. quaest. 2. Gabr. 4. hic quaest. 2. et caeteri. Doctorest. Lopez 1. part. cap. 117. con. 3 dicit eamdem Scoti regulam multum laudari a Sylv. citante multos Doctores, qui eam amplectuntur.
De quinto, (p) scilicet quando, dico quod non licet aliquo tempore detinere alienum invito domino, id est, nolente, et secundum rectam rationem nolle debente, et per consequens, regulariter restitutio est statim facienda, sicut statim cessandum est ab actu cujuscumque peccati mortalis, non tantum exteriori, sed interiori.
Sed (q) in casibus quandoque li-, cet differre restitutionem exteriorem, posita tamen jam interiori, scilicet voluntate restituendi, cum occurrerent circumstantiae opportunae Illi autem casus universaliter continentur sub hac maxima : Licet detinere rem alienam, quando ille, cujus est, debet velle eam rationabiliter detineri. Sed in quibusdam casibus hoc debet velle aliquis, etiam rationabiliter, scilicet rem suam detineri ab alio de facto, posita jam restituendi voluntate cum circumstantiis opportunis; ergo. Debet enim velle quilibet restitutionem sibi non fieri tunc, quando est in praejudicium communitatis, vel ipsius recipientis restitutionem, quia debet velle bonum suum, bonum commune, et ita dilationem aliqualem illius restitutionis boni utilis, ut servetur majus bonum. Debet etiam velle non fieri restitutionem tunc, quando esset in diffamationem restituentis, quia debet magis velle famam proximi, quam illud modicum commodum suum statim. Consimiliter debet magis velle, quod vitetur magnum incommodum proximi restituentis, quam modicum incommodum suum, vel nullum in illa modica dilatione restituentis.
Ex his sequitur, quod quando esset restitutio damnosa Reipublicae, vel ei cui fit, vel diffamativa restituentis, vel nimis notabiliter damnosa, non tenetur ad statim restituendum, sed sufficit quod statim ex affectu restituat, et actu restituat cessantibus inconvenientibus hinc inde.
Et si objicitur, restituere est actus praecepti negativi, quia non tenere alienum; ad observationem autem praecepti negativi tenetur quilibet semper et pro semper: respondeo, tenere alienum injuste, id est, invito domino, est semper prohibitum, et ideo semper et pro semper oportet non tenere isto modo. Sed quando aliquis . habet voluntatem restituendi pro tempore opportuno, ex tunc tenet domino volente, etsi non actu elicito, tamen actu debito, quia dominus debet velle, quod qui suum habeat, teneat quousque possit reddere opportune.
Quod si dicas, dominus hic est invitus, quia non vult quod per quantumcumque tempus teneatur suum, respondeo, quod domino male et inordinate volente statim rehabere suum, et per consequens, inordinate non volente proximum suum illud tenere, non est tenens injustus, quia etiam depositum, de cujus redditione est lex strictissima,potest teneri licite, domino invito voluntate inordinata.
Et ad istam particulam quando, possunt reduci etiam multi alii casus a praedictis. Unus specialis est, qui etiam potest reduci ad particulam quis, scilicet quando ablatio fuit occulta, tunc non tenetur ablator se prodere, nec per consequens per seipsum restituere, sed per aliam personam secretam et fidelem: et expedit quod per confessorem, quia sibi est crimen detectum in confessione, et de ejus fidelitate, quod restituat fidei suae commissum, satis debet credi: potest ergo hic differri restitutio, quousque voluntas talis personae, et opportunitas habeatur.
Alius etiam est casus, quando quis non potest reddere, qui etiam posset reduci ad quis; quando enim est impotens, pro tunc non tenetur, tenetur tamen post, cum pervenerit ad pinguiorem fortunam, sicut probatur, Extra de Solutionibus, c. Odoardus; sicut etiam in Gloss. notatur, quod illa actio non expirat per inopiam debitoris, sed sopitur; unde est illud: Inanis est actio, quam inopia debitoris excludit. Sed jus agendi manet, sicut obligatio in debitorem, licet sopita.
Ad argumenta (r), Ad primum patet in prima particula articuli ultimi, propter quam rationem quis non tenetur ad restitutionem, ut ad satisfactionem proprie dictam, quae est tertia pars Poenitentiae, sed tenetur ad eam, ut ad cessationem a peccato; et hoc actu et effectu cum circumstantiis debitis vel opportunis.
Ad secundum et tertium, patet ex dictis in quarto articulo, quia nesciens tenetur reddere pauperibus. Sed quod adducitur ibi de nescientia domini rei inventae, dico quod res inventa debet tradi alicui personae publicae custodienda, et in locis publicis proclamari, ut sic dominus, qui amisit, possit ad eam pertingere. Sed si post talem clamationem nullus appareat dominus, faciendum est sicut de restitutione vaga.
Ad aliud patet, quod non est major sumptus ponendus in missione, quam valeat illud quod mittitur, sed expectanda est praesentia personae, si quandoque credatur haberi. Si tamen non credatur haberi, nec nuntius interveniat sine nimiis sumptibus, tradendum est parentibus, qui si non adsint, dandum est pauperibus: universaliter enim dando eleemosynam pauperibus pro aliquo, datur ei bonum spirituale, et in hoc fit restitutio possibilis, quando non potest sibi reddi bonum temporale.
Ad aliud, si persona praeoccupans rem alienam sit multum necessaria Reipublicae, et esset in necessitate arcta, et illa alia persona cui debetur, similiter, argumentum haberet aliquam evidentiam. Sed de hoc dicetur statim in responsione ad sequens argumentum. Sed si illud injuste detentum a persona multum necessaria Reipublicae, non sit sibi necessarium simpliciter, sed tantum ad salvandum statum suum solemnem, dico quod non licet alicui statum solemnem tenere de bonis alienis, nec tantum valet Reipublicae istius status solemnis, quem tenet per non restitutionem, quantum valet fidelitas ejus, et justitia communis.