CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(d) Ultimo dicit Doctor quod Deus est nominabilis a viatore nomine significante propriam essentiam, ut est haec essentia, quia viator potest uti illo signo, etc.
Ad haec tamen quidam novus expositor primae partis S. Thomae q. 13. art. 1. respondet dicens, ista non esse consona veritati. Ad illud de substantia dicit, quod non est imaginabile imponi nomen distinctius significans quam concipiatur, quia voces significant res, non nisi media conceptione intellectus ; igitur significatio causatur conceptione, ergo distincta significatio supponit distinctam conceptionem, et confusa confusam, et major majorem, et minor minorem ; quare ab hac universalissima regula de causa et causato haec excipienda sunt. Probatio autem sua nihil valet. Tum quia antecedens pro prima parte est falsum. Tum, quia pro secunda parte male probatur. Dico enim et ita esse experimur, quod cognitis accidentibus, cognoscimus rem quamdam sublatere, et secundum se esse et subsistere, etc. et hujusmodi res nunquam magis significabitur quam cognoscetur. Si enim cognoscitur confuse, ut in exemplo dato, nunquam significabitur nisi confuse. Ex tali siquidem nomine nunquam aliquis plus intelligeret quam perfectus impositor apprehenderit, quamvis ex meliori ingenio proprio cognito alicujus nominis significato in re discurrendo alia cognoscat,sicut ex principiis conclusiones deducimus, sed hoc non est ex vi significationis nominis. Unde et ipsemet Scotus ibidem sub dubio primum dictum dubium relinquere videtur.
De secundo vero bene dicit Scotus. Experimur enim quod multis nominibus utimur confuse notis, antequam ad notitiam distinctam illorum terminorum veniamus.
De tertio autem quia, experientia teste, nullum tale nomen divinum habemus. Et rursus, quia frustra hominibus darentur talia nomina, quoniam nos non possumus Deum secundum se cognoscere, et quia sine sufficienti auctoritate novitas haec dicitur. Et quia Dionysius in primo Caelest. Hierarch. dicit : Impossibile est nobis aliter lucere divinum radium, nisi varietate sacrorum velaminum occultatum. Videtur mihi simpliciter falsum dictum Scoti. Et dicendum quod Deus in hac vita non est a nobis nominabilis nisi ex creaturis, et hoc tam quoad impositionem quam visum ; haec expositor ille.
Respondeo ad hunc expositorem. Et primo dico cum Doctore quod possumus imponere aliquid nomen distinctius significare aliquid, quam illud in se cognoscamus. Et cum dicit quod voces significant res, admittitur. Et cum ultra dicit quod significatio vocis causatur a conceptione intellectus, hoc indiget probatione, aliud est enim causari, et aliud est praesupponere. Hoc enim nomen lapis sive significatio hujus nominis, non causatur a conceptione lapidis, nec a conceptione forte alterius, nisi forte occasionaliter: imponitur enim talis significatio a voluntate instituentis, praesupposita tamen aliquali cognitione, saltem in communi ; et sic imponit quod hoc nomen lapis significet mihi quidditative substantiam lapidis, quam instituens distincte non cognoscit. Non enim conceptio rei et significatio ejusdem sic ad invicem adaequantur, quod quanta sit cognitio rei, tanta sit praecise significatio nominis illius rei. Posito etiam quod conceptio aliqua sit causa significationis nominis, adhuc habet probare quod ab aliqua conceptione non possit causari nomen distinctius significans aliquid, quam sit talis coneeptio. Sed hoc requirit prolixiorem tractatum, videlicet a quo causetur nomen significans ; de hoc habet videri in primo Perihermenias. Et quod dicit quod Scotus sub dubio loquitur, etc. Hoc non est verum, quia expresse in principio quaestionis dicit quod credit esse falsum, ut patet in littera. Et quod ultimo dicit quod quantum ad usum non possumus habere aliquod nomen distincte significans essentiam, falsum dicit. Saepe enim utimur nominibus distincte nobis significantibus essentiam divinam, ut patet in littera Doctoris, licet non ita distincte cognoscamus illam. Multa etiam alia dicit iste expositor minus vera, quae transeo pro nunc.