IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(p) De quinto, scilicet quando, etc. Assignat hic duas regulas vere insignes, quas maxime Doctores laudant in hac materia, ut patet ex citatis apud Scholiasten, et conciliant justitiam debitis circumstantis.
Prima est, ex natura praecepti negativi, quod obligat semper et pro semper, scilicet : Nullo tempore licere cuiquam retinere rem alienam invito domino, id est, nolente, et secundum rectam rationem nolle debente. Unde regulariter quis debet statim restituere alienum, sicut debet cessare a peccato. Haec regula est ex primis principiis justitiae nota et communis. Videatur D. Thomas loco supra cit. art. 8. detinens enim alienum injuste, privat dominum verum dispositione illius, et pro quanto tempore privat, pro tanto magis peccat contra justitiam, quia omnis mora est in culpa.
(q) Sed in casibus quandoque licet, etc. Dicit nunquam licere differre restitutionem, quantum ad propositum, sed in quibusdam licere differre quantum ad effectum ; et statuit secundam maximam seu regulam, ex quibus bi casus resolvuntur, quam aliqui cum Sylvestro appellant clavem hujus materiae, et est talis.
Licet detinere rem alienam, quando ille, cujus est, debet velle eam rationabiliter detineri, etc. Sed debet is cujus est hoc, in quibusdam casibus velle, posita voluntate restituendi ut fiat cum circumstantiis opportunis, ergo, etc :
Hoc casus reducit ad quatuor in genere, ut quando sequeretur ex anticipatione solutionis damnum majus Reipublicae, aut proprium domini, aut damnum famae restituentis, aut aliud ejus damnum grave, ut vitae, aut bonorum, etc. Resolutionem reducit ad duo principia : Primum est, praeceptum negativum restitutionis non obligare, nisi quando invito domino res tenetur, quia volenti et consentienti non fit injuria. Secundum principium est, tunc dominum esse invitum, quando secundum rectam rationem, est invitus, ac proinde non sufficere ut sit invitus actu elicito, nisi ille actus sit ordinatus et regulatus secundum justitiam et charitatem: unde restitutio facienda in eo casu non regulatur a tali voluntate inordinata, sed a voluntate, quam debet habere, et quae conformis est titulo, quem habet ad rem detentam ; nullum autem jus habet ad restitutionem rei in effectu, quamdiu manent illae circumstantiae ; quia titulus ex justitia non laedit charitatem aut justitiam in genere, qua ipse proximo tenetur; neque in specie justitiam commutativam cum damno notabili proximi sine commodo proprio proportionato. Sufficit ergo quod res maneat sua, aut habeat jus in personam debitoris, et hic cessante impedimento sit paratus ad restitutionem. Huc revocatur etiam casus periculi famae, et casus inopiae aut impotentiae, ut bene probat Doctor in littera.
Et haec omnia confirmat per exemplum de deposito, quod tenetur depositarius stricto jure restituere, C. de Depos. l. final. quod tamen in casu non tenetur depositarius reddere, ut si sit gladius, quo deponens se, vel alium velit jugulare. Impotentia autem ad restituendum reducitur ad inopiam, ut quia vel nihil habet, quod secundum omnes excusat, vel non habet nisi necessaria sibi et familiae sustentandae; vel etiam suo statui conservando sine excessu ullo, vel quia notabiliter gravaret restitutio in bonis sine commodo creditoris ; ille enim dicitur non posse, qui commode non potest. Secundo, impotentia est, quando sine periculo vitae, famae, membrorum, poenae civilis, ut carceris, exilii, confiscationis bonorum, nequit restituere. Item, si sine scandalo, aut peccato, aut infamia aliorum, aut ejusmodi periculis nequeat. Item, si sine detrimento, aut Reipublicae, aut gravi aliorum nequeat. Item, si sine periculo honestatis nequeat, ut si exponat se periculo prostitutionis, ut si sit mulier aut filia, et ejusmodi, quia in his omnibus circumstantiis, in quibus nequit fieri restitutio sine peccato lethali, aut periculo proximo ejus, et sine damno aliorum notabili censetur lege divina et naturali impotens. Et ratio est manifesta, quia quando concurrunt diversarum virtutum praecepta, aut etiam ejusdem virtutis praecepta diversa ex circumstantiis, saltem in eadem materia,
praeceptum fortius ligans tenet, et minus ligans pro tum cedit. Praeceptum autem restitutionis rei temporalis suo domino simpliciter minus ligat, quam aliud quodcumque, ex quo sine peccato nequiret fieri restitutio, aut sine periculo peccati. Deinde, damnum debitoris notabile, et excedens valorem rei alienae, non lucrum veri domini, aut ejus damnum emergens praeponderat, ac proinde ipsi non debelur res cum tali damno debitoris, quia restitutio respicit aequitatem, et nihil ultra ; ex parte autem creditoris, neque actio in rem aut personam debitoris, neque res ipsa, aut commodum ex re aequat simile damnum. Nam sicut usurarius non potest recipere aliquid ratione mutui, quia bis eidem solveretur idem, quod est contra justitiam, ita etiam in proposito debitor, si obligaretur ad tales expensas excessivas ex vi praecepti negativi restitutionis, sequeretur quod idem quasi bis teneretur solvere, quia et rem ipsam restituere, et simul excessivas expensas facere, quae licet non cedunt in diversum commodum creditoris a commodo rei in se, tamen cedunt in idem commodum, quod perinde est ac bis idem solvere hoc modo, quia intuitu commodi creditoris ex re ipsa fiunt ; quod non obligat praeceptum justitiae, sed tantum solvere aut restituere quantum potest, et secundum quod cedit in utilitatem creditoris consideratis circumstantiis praesentibus et aequitate, ut dicit infra Doctor responsione ad secundum.
(r) Ad argumenta. Ad primum, etc. Hic respondet ad argumenta principalia. Primum, quod restitutio non sit pars poenitentiae ; ergo potest esse vera poenitentia sine ipsa.
Respondet concedendo antecedens, et negando consequentiam, quia licet non sit pars poenitentiae, est tamen circumstanlia requisita ad veram conversionem, sicut requiritur cessatio a peccato ; quamdiu enim tenetur res aliena invito domino, eo modo quo dictum est, injuste tenetur contra praeceptum negativum justitiae.
Ad secundum, in quo urgetur casus, i quando nescitur dominus rei, aut propinqui, aut haeredes ejus.
Tertium argumentum est, ex casu quo restitutio esset notabiliter damnosa.
Responsio patet ex dictis in articulo 4. nempe ex proxime dictis. Assignat autem regulam, quam quis observare debet circa inventa incerti domini, nempe ut consignata re in manus Officialis publici, qui proclamare in locis publicis faciat ejus inventionem, ut compareat, dominus. Quod si non compareat, tunc inventor fecit diligentiam requisitam ad restitutionem ejus. Et hoc est quod supra docuit D. Thomas, et Juris interpretes, quia alias non videtur inventor adhibuisse sufficientem diligentiam inquirendi dominum, et requisitam ad restitutionem inventi. Quod si facta hac diligentia non compareat dominus, fiat restitutio pauperibus, sicut de bonis incertis et vagis contingit.
Ad tertium patet similiter ex dictis in casu quo dominus, aut haeredes ejus, aut propinqui inveniantur ; vel si dominus sit absens, neque speratur venturus, neque res ad eum remitti possit sine magno damno debitoris excedente rei ipsius valorem, tunc restitutionem fieri debere spiritualiter, id est, dando rem illam pauperibus, quando in alium usum domini servari non possit, ut qui est absens, neque ea temporaliter uti potest, nisi sic mittatur cum damno excedente valorem rei. Restitutio autem spiritualis, id est, in commodum spirituale domini, aequivalet debito temporali, neque secundum leges justitiae tenetur ad restitutionem rei ipsius cum tanto excessu proprii damni, verbi gratia, si consumpsit fur rem alienam, in casu quo non valeret domino ultra valorem ipsius rei, ut cum ipsam tum dominus esset consumpturus, quando ablata est, sit oleum aut granum repositum in usum ordinarium familiae, tunc restituens sufficienter restituit pretium, dando illud quod tunc currebat, quando abstulit, licet quando restituit debitum tum res illa pluris valeat. Item, contingit in contractibus quod aestimari licet, et possit, non solum quantum valeat ex se, sed etiam quantum valeat domino, ut in conlractu mutui supra dictum est, et ratione illius commodi potest dominus pacisci de damno etiam secundum justitiam ; eodem modo secundum eamdem justitiam restituens rem alienam cum excessivo damno, quod non cedit in commodum creditoris, absolvitur ab obligatione restitutionis cum tali damno, et solum sufficit restitutio aequivalens et proportionata debito.
Si dicas dominum esse invitum, et rem suam velle recuperare, neque debitorem posse de ea disponere aliter quam ipse vult, quia neque mandalum ad hoc habet, neque alioquin ex propria auctoritate potest rem alterius distrahere.
Respondetur, ut supra, voluntatem domini eam esse, quam debet habere: ea autem, quam debet habere, est ut res restituatur secluso tanto gravamine debitoris, et secundum aequivalentiam, quando in specie restitui nequit ; habet ergo mandatum debitor tum ex voluntate interpretativa domini ; tum ex praecepto legis, quo tenetur restituere, ut potest, et in talibus circumstantiis obligatur. Unde auctores tenentes contrariam sententiam, dicunt quod non tenetur ad tempus restituere rem alienam cum tanto damno suo, sed possit expectare sine peccato opportunitatem minoris incommodi. Sed haec ipsa ratio optime confirmat sententiam Doctoris, quia quaecumque circumstantia suspendit obligationem praecepti negativi obligantis semper et pro semper alias ; haec eadem circumstantia, si semper manet, semper etiam suspendet obligationem quantum ad effectum restitutionis in re ipsa, ut patet in omnibus aliis circumstantiis, ut inopiae, vel periculi famae et vitae, vel peccati, vel damni publici, vel notabilis ipsius creditoris. Sed circumstantia, de qua loquimur respectu absentis, qui semper cognoscitur absens mansurus, et impossibilitatis mittendi rem sine excessivo damno mittentis, semper manet ; ergo suspendet obligationem restituendi rem cum tali damno, pro semper, sicut extinguit eamdem pro tempore. Ex alia parte tenetur debitor reddere ut potest, si non absenti, iis, qui lege et consuetudine recepta ei succedunt, ut sunt propinqui et alii haeredes, et his deficientibus pauperes: ergo sic restituens non est detentor rei alienae, et ille vere secundum legem restituit. Patet consequentia, quia restituens eam haeredi vel creditori praesenti deobligatur domino, neque tenetur eam mittere absenti cum expensis praefalis, sed etiam lex substituit pauperes ; ergo restitutio ipsis facta in eo casu est valida, et aequivalens quantum ad restitutionem debiti.
Ad quartum, quod est ex eo quod bonum commune ex Philosopho praeferendum sit bono particulari, quia illud est divinius. Sed in casu, quo Petrus esset persona necessaria magis Reipublicae quam Paulus, et restitutio facienda Paulo esset consequenter damnosa Reipublicae, sequitur non teneri.
Respondet Doctor ad casum, vel utramque personam esse aeque necessariam ; et ad hoc respondet in sequenti. Vel Petrus debitor tantum esset necessaria persona, tunc dicit quod non licet ei ex alienis tenere statum solemnem; intelligit per solemnem illum, qui ex abundanti et superfluis tenetur, quia neque hoc necessarium est Reipublicae, imo magis ei conducit, ut servet fidelitatem, si sit officialis et minister Reipublicae, et justitiam communem, quam ut ex superfluis vivat in praejudicium creditorum. Supponit autem haec exceptio alterum membrum, quod includit, nempe si nequeat simpliciter statum necessarium Reipublicae conservare, restituendo, quod pro tum non tenetur, quia talis restitutio esset damnosa Reipublicae. Debet ergo subtrahere superflua, et quae ad pompam faciunt, conservando necessaria ad auctoritatem, quae Reipublicae est opportuna, et necessaria, et sic solvere quod potest in effectu cum dispositione voluntatis, ut solvat quod reliquum erit tempore opportuno.