IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Si simul incidant creditor et debitor in extremam necessitatem rei, cujus creditor est dominus, ipsi debetur, quia praeter aequalem necessitatem cum debitore, est dominus rei. Ita Richard. hic art. 5. quaest. 4. Gabr quaest. 2. art. 2. Ang. v. Restit. num. 3. Ros. num. 1. Sylv. v. Rest. 5. quaest. 2. Arm. num. 27. Nav. cap. 17. num. 60. Occupantem rem in extrema necessitate non teneri ad aequivalens (et idem videtur de rebus antea juste acceptis, et in illa necessitate consumptis), Richard. Gabr. Sylv. Ang. citati, et communis ; secus de rebus male acceptis, et sic consumptis, Man. 1. tom. cap. 151. citans Sotum et Aragon. et est communis cum Scoto hic.
Ad aliud (s), aut detinens est in extrema necessitate, et ille cujus est res, non, sed habet aliquam citra extremam necessitatem, et tunc dicendum, quod ista res fit istius detinentis jure poli, quo in extremae necessitatis articulo, ad providendum sustentationi naturae, via omnibus extrema necessitate detentis est concessa, Extra de Verb. sig. Exiit qui seminat, et est hodie in 6. Decret. Si autem ambo, detinens scilicet, et cujus res detinetur, sunt in extrema necessitate, si prius devenit dominus ad illam extremam necessitatem, debet reddi domino duplici jure; tum quia prius suum: tum quia jam ex ista necessitate factum est suum. Si vero prius devenit detinens, factum esse suum, et tunc domino post devenienti ad istam necessitatem, non debet reddi, quia cessavit dominium ejus in re ista, et factum est alterius jure poli. Si autem ambo simul deveniant, dico quod debet reddi domino, quia nunquam cecidit a dominio.
Et si arguas, quod magis debet quilibet se diligere quam proximum, et per consequens, magis vitam suam corporalem quam vitam proximi, et per consequens, istam rem simpliciter necessariam sibi magis retinere quam dare proximo ; respondeo, magis debet diligere vitam suam ordinate, ut est diligibilis ad vitam aeternam, et ita magis conservationem justam vitae suae, quam conservationem justam vitae proximi, sed non magis conservationem injustam vitae suae, quam conservationem justam vitae proximi: sic enim magis debet latro sustinere suspendium, quam occidere suspendentem, ut evadat. Cujus ratio est, quia dilectio vitae corporalis injuste custoditae, non est dilectio ordinata, quia non est ad dilectionem animae, nec Dei. Istius autem detinentis in casu ultimo, custoditio vitae de re aliena est injusta, et cum hoc est etiam homicida, quia injuste occidit alium, qui substrahit sibi necessarium, quod sibi debetur.
Sed numquid, (t) si post extremam necessitatem deveniat detentor in primo vel secundo casu ad pinguiorem fortunam, tuncne tenetur restituere? Regula videtur quod sic, quia illa est de possibilitate solvendi, ut allegatum est su pra de solutionibus, c. Odoardus.
Contra, res illa facta est istius detinentis, per hoc quod fuit in extrema necessitate, et per consequens desiit esse domini primi ; ergo non est sibi reddenda. Posset dici, quod res talis necessaria simpliciter non posset esse, nisi aliquid pertinens ad victum, et tunc consumeretur, et juste, quia juste consumens fit dominus; tenetur tamen post deveniens ad pinguiorem fortunam reddere aequivalens, quia obligatio ad aequivalens videtur ortum habuisse per comparationem ad illam occupationem primam rei alienae, quae fuit injusta ante extremam necessitatem, et illa obligatio per extremam necessitatem non est extincta, sed sopita.
Sed si nunquam ante extremam necessitatem occupasset, tunc juste simpliciter occupasset rem suam, nec ad aliquam tenetur restitutionem. Ad aliud de gladio patet ex quando in 5. argum. 4. articuli.