Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
14. Modo ergo credamus, fratres, quod tunc videamus. Nam et Philippus objurgatus est quod quaereret videre Patrem, cum in ipso Filio non agnosceret Patrem: Tanto tempore vobiscum sum, et non cognovistis me? Philippe, qui me vidit, vidit et Patrem. Sed qui me vidit, non qui formam servi in me vidit. Qui ergo me vidit, qualem me abscondi timentibus me, qualem me videndum perficio sperantibus in me (Psal. XXX, 20) , vidit et Patrem. Sed quia ista visio post erit, nunc pro illa quid habebimus? Videamus quid dicat Philippo, cui dixerat, Qui me vidit, vidit et Patrem. Quasi ei Philippus tacitus responderet, Et quomodo te videbo, si aliter videris quam in forma servi? aut quomodo videbo Patrem, invalidus homo mortalis, pulvis et cinis? conversus ad eum, differens visionem, imperans fidem, qui dixerat, Qui me vidit, vidit et Patrem; quia multum erat ad Philippum, et longe ab eo erat videre: Non credis, inquit, quia ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 8-11) ? Quod videre nondum potes, crede, ut videre merearis. Cum ergo ventum fuerit ut videamus, tunc apparebit, Tecum principium in die virtutis tuae. Virtutis tuae: non virtutis infirmitatis tuae , quia ibi virtus. Virtutis tuae: habent nunc homines in fide, in spe, in charitate, in 1458 bonis operibus virtutes suas; sed ibunt a virtutibus in virtutem (Psal. LXXXIII, 8) . Tecum ergo principium: videberis cum Patre, in Patre, ut Pater tecum principium in die virtutis tuae, illius virtutis tuae quam impius non videbit. Nam et hoc infirmum tuum, fortius est hominibus: etenim in die virtutis tuae tecum principium.