Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Haec quaestio eadem cum praecedente, sed addita est, quia copiosius rem tractat. Sententia Henrici quam hic refert Doctor, tenet rem in se debere intelligi ab eo qui ei nomen imponit. Ex quo colligit primo, cum Deus a se solo cognoscatur sub ratione immensitatis, a se solo nominabilem esse qua immensus est. Secundo, quia a Beatis videtur in se, ab eis etiam nominabilem esse. Tertio, quia aliquo modo agnoscitur a viatore, etiam aliquo modo ab eodem nominari posse, sed nomine ipsi Deo imposito, non a creaturis ad eum translato. Quinto, ait hoc nomen Deus, ex prima sua impositione, significare perfectionem simpliciter in summa ; reliqua vero nomina significare quod est specialis dignitatis in Deo, ut sapiens, justus, etc.
Hic est opinio talis (b). Nomen sive verbum vocis debet esse symbolum inter loquentem et illum cui loquitur, sic quod res significata sit nota utrique in se, et notum etiam sit utrique, quod nomen ad significandum ipsam rem sit institutum, sed unitas divinae essentiae nota est ipsi Deo soli, quoad rationem immensitatis suae ; ergo solus Deus nomen sibi proprium vocale posset appropriare. Subdit quasi pro secunda minori sumenda sub prima majori, quod Beati cognoscunt illam essentiam in se ; ergo aliquo verbo ut signo illius essentiae sub propria ratione possunt ipsi Deum nominare,
sive illud verbum sit institutum a Deo sive ab aliquo Beato.
Tertia minor est, quod viator non potest concipere divinam essentiam, nec secundum rationem immensitatis, quia est proprium Deo, nec eo modo quo Beati vident ; et ideo signum impositum illi essentiae primo modo vel secundo modo, non posset eos ducere ad aliquam divinae essentiae notitiam, sicut nec se perducit caecus ad notitiam coloris per verba, sicut videntes colorem, et cognoscentes per rememorationem perducunt se ad coloris notitiam.
Quarta minor, intellectus viatoris aliquo modo potest concipere Deum ; ergo proportionabiliter nominare. Addit ibi, quod nullum nomen proprium Deo ad placitum viatoris impositum, potest esse translatum a creaturis, quia quodlibet etiam tale nomen est commune creaturis, et primo illis impositum. Sed debet illud nomen primo et principaliter ei imponi, pro tantillo tamen, quod de Deo a creaturis potest cognosci.
Infert ulterius, quod hoc nomen Deus ex impositione sua significat, quod est perfectionis simpliciter, quasi in summa et in generali, respectu aliorum nominum, quae quasi particulariter exprimunt aliquid, quod rationem dignitatis habet in Deo, ut sunt sapiens, bonus etc. Hoc etiam nomen Deus, primo est sibi impositum, ita quod creaturae non convenit nisi translative, sicut Moyses dictus est Deus Pharaonis Exod. 7. ideo inter omnia nomina Latina, nomen proprium est sibi hoc nomeri Deus, et sic est proprium sibi sibi in lingua Graeca, hoc nomen AdminBookmark