IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(f) Ad aliud, etc. Hoc est quintum argumentum in ordine, nempe quod quis debeat magis diligere se quam alium ; ergo quando restitutio est sibi damnosa, ut si sit in extrema necessitate, tenetur magis illud sibi retinere quam dare proximo, etc. Supponit hoc argumentum omnia in necessitate extrema esse communia, ac proinde quando quis est hac necessitate indigens, potest uti re alias aliena suo jure, neque tenetur reddere alteri quod in tali casu ipsius est Jure naturae.
Respondet discernendo casum in varias -circumstantias. Primo, si creditor aut dominus verus rei non sit in extrema necessitate, sed solus retinens rem alienam, et sic manet detinentis, ut bene probat in littera cap. Exiit, etc. de verborum signiflc.
Secundus casus est, si uterque sit in extrema necessitate, ad quam devenit prius dominus rei, quam alter retinens, debet reddi domino duplici jure, nempe illo, quod prius habuit in rem suam, et illo quod supervenit necessitatis antequam alter in eadem incidit.
Tertius casus est, si prius devenit retinens rem alienam in necessitatem, quam dominus, tunc non debet eam reddere, quia ex articulo necessitatis illa res facta est sua.
Quartus casus est, si simul devenerunt in necessitatem extremam, debet reddi domino, quia nunc cecidit dominio illius rei.
Si objicias, quod magis quis debeat diligere se ipsum, et vitam suam quam vitam alterius: ergo non tenetur alterum servare cum dispendio propriae vitae.
Respondet, quod licet alias possit juste suam vitam conservare, non tamen injuste ; injuste autem tunc conservaret, et esset homicida, subtrahendo alteri extreme indigenti quod suum est, et necessarium ad vitam ejus servandam.
Quoad hanc resolutionem non omnes conveniunt, nisi in hoc quod si incidente pari necessitate utriusque, si qui auferat alteri, quod tunc titulo dominii et necessitatis peccet ; neque faciat rem esse suam, quia in pari causa melior est conditio possidentis, saltem domini, et ablatio illius rei dat causam morti alterius. Si tamen non ex illa retentione aut ablatione, quando injuste primum facta est, non sequatur casus necessitatis in altero, sed ex alia causa diversa, tunc non tenetur restituere, qui eam tenet ; ita quoad ultimam partem docet Cajetan. 2. 2. quaest: 62. art. 5. Sotus lib. 6. de Justitia et Jure q. 7. articulo. 1. Tolelus in Summa cap. 39. Quod approbat Lessius de Justitia et Jure lib. 2. dub. 16. imo quod amplius est cum Soto docet id licere in necessitate extrema parentis, uxoris, filiorum, fratris, qui possunt praeferri creditori in eadem necessitate constituto; alii tenent utramque probabilem esse.
Conclusio Doctoris est praeferenda, quam tenent Richardus hic art. 3. quaest. 4. Gabr. q. 2. art. 2. Angelus verb. Restitutio 1. Rosella ibidem, Sylv. v. rest. 5. q. 2. Armilla num, 27. et Navar. cap. 17. num. 6. maxime si debeatur re ipsa in specie creditori, ut contingit, si quis habeat panem alterius, aut equum in fuga, aut tabulam in naufragio et similia, a quibus dependet vita domini, a quo injuste accepta sunt; formatur ergo casus, quo dominus habeat jus in rem ipsam in specie. Tota difficultas est in hoc, ad quem scilicet spectet de jure illa res? Pro debitore stat possessio et necessitas, quae alias tribuit titulum. Pro domino stat jus primum, quod habuit in rem, et ei accidit eadem necessitas. Probatur conclusio ratione Doctoris, nunquam cecidit dominus jure suo in illam rem: ergo nunquam devolutum est ejus dominium ad alterum ; ergo utitur re non sua, et invito domino rationabiliter, et secundum rectam rationem, qua debet consulere vitae, vel potest eam praeferre vitae alterius, et consequenter usus ille et detentio rei alienae est contra justitiam. Antecedens probatur, quia possessio non facit rem esse alterius, nisi qua fundatur in justo titulo, sed non fundatur illa possessio nisi in ablatione injusta per furtum aut volentiam; ergo.
Dices eam fundari in necessitate, quae facit rem esse possidentis.
Contra, possessio naturalis rei fundatur in ablatione, quae fuit injusta.
Dices, quantum ad inchoationem ita fundari, et fuisse injustam, non tamen quantum ad continuationem superveniente necessitate.
Contra, necessitas illa non magis tribuit jus ad rem quam par necessitas, quae est domini, quia similes causae similem habent effectum et parem titulum fundant; ergo necessitas possidentis non magis justificat possessionem, quam necessitas domini similis justificet jus, quod habet in rem ipsam; sed comparando possessionem ad jus domini praecise potior est dominus jure, imo possessio et retentio nullo jure fundantur ; ergo necessitas possidentis concurrente pari necessitate domini non justificat possessionem in praejudicium domini existentis in eadem necessitate. Probatur consequentia, quando concurrunt pares tituli et causae, non ex iis debet desumi decisio rei integrae, quae indivisibilis est, neque dictamen ex principiis naturae, aut lege quoad haec magis adjudicat rem uni quam alteri ; ergo inaequalitas inter partes debet reduci ad alios titulos et causas, in quibus unus excedit alterum, et non sunt pares. Sicut, verbi gratia, primogenitura non debebatur. Esau ultra Jacob, quod uno partu sunt editi et concepti, quia in hoc erant pares ; sed ex eo quod Esau prior egressus est prior ex utero materno ; ergo similiter hic titulus necessitatis paris non sustinet dispar jus inter dominum et possessorem, sed possessio ipsa auferentis, et jus quod est domini, hic titulus ex parte domini est potior, et alter nullus est.
Confirmatur, necessitas quae confirmat posessionem injustam alias factam, ut ipsa necessitate fiat justa, si antecederet possessionem, a fortiori eam justificaret, ut possessio non acquireretur injuste. Patet, qui aufert rem alienam ex casu necessitatis, non aufert injuste, aut qui acquirit possessionem rei, quae alias fuit alterius ex sententia judicis justa, qua privat alterum dominio ejus, et transfert in Titium, hic juste possidet, naturaliter et civiliter, seu in re et facto, et universaliter eadem causa inducit eumdem effectum, sive antecedat, sive subsequatur ; ergo necessitas in proposito, si confirmat jure possessionem injustam antecedentem, etiam induceret eumdem effectum, si sequeretur possessio; ergo ratione necessitatis posset ille furari rem illam domino etiam in necessitate existenti, quod negant omnes: et patet ultima consequentia, jus quod natum fundat in necessitate, per quam communis rerum usus conceditur, perinde extenditur ad ablationem et retentionem, absolute loquendo, et tam ablatio quam retentio rei alienae per se comprehenduntur sub praecepto negativo justitiae, quod prohibet utramque actionem aeque primo, sive in eadem persona conjungantur, sive in diversis exerceantur; ergo si necessitas justificat retentionem, idem erit de ablatione.
Dices diversam esse rationem, quia dominus in eo casu ratione necessitatis confirmatur novo titulo in possessione rei suae, quae nequit ipsi auferri, sed non ita est, quando jam est in possessione alterius necessitatis.
Contra, ut supra dictum est, possessio juris est penes dominum, quae praefertur possessioni injustae facti ; ergo accedens necessitas domini eum confirmat in illa possessione, et consequenter necessitas alterius non privat eum sine culpa sua tali jure; sed stante hoc jure nequit alter uti, aut retinere rem alterius sine injustitia manifesta, et maxime in sententia illa satis frequenti, quae est D. Thomae, nempe praecepta Decalogi esse siricii Juris naturalis et indispensabilis.
Neque ad hoc valet retrudere aut in genere necessitatem occupantis aut retinentis rem alterius, quia etsi necessitas tollat absolute materiam praecepti, quia censetur Jure gentium, ex quo facta est divisio rerum, non appropriari res in casu necessitatis, aut certe dominus rei abas non esset repugnans secundum voluntatem ordinatam, quam debet habere: hoc, inquam, non valet, quia par necessitas domini spectata et simultanea non permittit eum privari jure suo in rem, quae est unicum medium conservandae suae vitae, et jure censetur repugnare, quia et par necessitati alterius, et jus quod habet in rem, praefertur possessioni injustae et usurpatae alterius sine ullo titulo fundatae. Unde titulus naturalis accedens ex necessitate praefata dominio, a fortiori confirmat ei jus, quod habet ex lege Gentium, quod est medium necessarium in effectu conservandi Juris naturalis provenientis ex necessitate.
Praeterea, si illa sententia esset vera, seu responsio data, quae in ipsa fundatur, sequeretur saltem, quod etsi ablatio rei a domino in praedicta necessitate constituto esset injusta, non obstante necessitate auferentis, saltem retentio et usus rei ablatae esset justa ex necessitate. Consequentia est omnino falsa, quia tam ipsa retentio et usus rei magis esset causa mortis alterius quam ejus ablatio, cum per usum et retentionem privetur dominus re sua, in quantum est ei necessaria ad salutem ipsa utenda. Sequela tamen probatur ex fundamentis oppositae sententiae, quia melior est conditio possidentis in pari necessitate, et res illa fit occupantis ex possessione cum tali necessitate. Dices legem naturalem non favere occupanti aut retinenti in eo casu, quia contra Jus naturale alterius in rem quam possedit, non potest occupare aut retinere rem alterius, quae fit ejus, tam jure naturali ex necessitate quam possessione facti. Contra, necessitas non magis confirmat titulum domini ex possessione facti, quam titulum ejus ex possessione Juris: ergo etiam in casu controverso manet etiam dominus illius rei, et consequenter non fit res occupantis stante necessitate pari utriusque. Vel si possessio facti sufficiat cum necessitate in possidente, etiam retentio et usus rei, quamvis tollatur domino in casu necessitatis existenti valebit tollenti existenti similiter in necessitate.
Ex his patet ad fundamenta oppositae sententiae ; supponit enim falsum, nempe rem illam fieri alterius occupantis injuste alias, quando simul concurrunt dominus et retentor in eadem necessitate, quia necessitas illa possidentis non praejudicat necessitati alterius, et juri quod habet in rem ipsam, quamvis alias solius possidentis necessitas praejudicaret: ratio est, quia jus domini confirmatur ex propria necessitate. Exemplum esse potest in casu supra disputato ; si creditor incurrat damnum ex mora solutionis aut restilutionis, tenetur debitor restituere rem illam cum damno excedente valorem rei, si tantum damnum incurrit creditor ex ejus privatione, quamvis alias non teneretur rem ipsam restituere cum tanto damno, aut remittere creditori, quia causam dat ex retentione rei tali damno creditoris ; ita in proposito, quia dat causam mortis creditori aut domino, qui nunquam cecidit dominio illius rei, tenetur ad restitutionem ejus existente pari necessitate, quamvis enim habet jus ad salvandam vitam propriam, non potest eam salvare cum damno vitae alterius, quod ex retentione causaret ; ideo distinctio quam adducunt, non subsistit, nempe retentorem non dare causam morti alterius, quando non aufert rem ejus tempore necessitatis, quia ablatio et retentio perinde causant damnum domini, et eum privant injuste re sua, quae ipsi est medium unicum hic et nunc salvandi vitam ; necessitas enim auferentis, non tribuit jus ad rem, quam non potuit facere propriam ejus, cum privatione juris proprietarii, licet alias quoad superflua, et non necessaria tribuat jus utendi, et proprietatem.
(t) Sed numquid si post extremam necessitatem, etc. Hic quaerit Doctor, utrum extreme indigens, quando pervenit ad pinguiorem fortunam, debeat restituere aequivalens rei quam consumpsit. Distinguit Doctor, et dicit si rem injuste accepit antequam curreret necessitas, tunc ratione injustae acceptionis prioris eum teneri ad restitutionem, quando potest, nempe aequivalentis, quia supponitur res ipsa periisse. Ordinarie contingit haec necessitas in cibariis magis quam in aliis. Quod si autem res post usum manet, deficiente necessitate redit ad primum dominum. Patet ex illo capite, quod citat Doctor, in quo dicitur quod sopitur, non extinguitur jus creditoris, quando inopia solutionis praemit debitorem. Et patet etiam ratione, quia extrema necessitas non plus juris in rem alterius tribuit, quam necessarium est subventioni vitae. Non videtur ad hanc facere extinctio alias debiti, quando cessat necessitas, quia jura creditoris et domini reviviscunt, quae tantum sopiuntur.
Respondet secundo, quando juste occupat rem in casu necessitatis, facere eam propriam, neque teneri restituere, quia utitur jure suo, et res ex lege naturali fit sua. Hanc tenet communis. Priorem partem hujus resolutionis negant quidam, putantes rem alias non suam fieri propriam ejus in necessitate, quia justo titulo eam consumpsit. Sed ratio posita probat contrarium, quia jus quod habet creditor in debitorem inopem, reviviscit, quando tollitur inopia, non alia ratione, quam quod justo titulo fundatur primo, et impedimentum superveniens desivit. Videatur Panormitanus in cap. Si quis, etc. de furtis, Covarr. in reg. Peccatum, Azor. lib. 4. c. 39. et alii, qui hoc dubium fusius tractant.
Ad sextum patet ex dictis, nempe restitutionem non posse fieri cum damno Reipublicae, aut ipsius creditoris.