Patrologiae cursus completus
Contenta in quarto tomo.
Enarrationes in psalmos. seq.
In psalmum lxxxvii enarratio .
In psalmum lxxxviii enarratio.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii . de secunda parte psalmi.
Sermo i . de prima parte psalmi.
Sermo ii. de secunda parte psalmi.
In psalmum cvii. quare hoc loco non subjicitur enarratio.
Sermo i. de prima parte psalmi.
Sermo ii. de altera parte psalmi.
Sermo xxv. psalmus cum apostolo conciliandus.
15. De qua virtute dicis, expone. Quia et hic, ut dictum est, nominata est virtus ejus, cum emittitur virga virtutis ejus ex Sion, ut dominetur in medio inimicorum suorum. De qua virtute dicis? In splendore sanctorum. In splendore, inquit, sanctorum. De ipsa virtute dicit, quando erunt in splendore sancti: non quando adhuc terrenam carnem gestantes et in corpore mortali atque corruptibili gementes, quod aggravat animam, et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem (Sap. IX, 15) ; cum ipsae cogitationes invicem non videntur, non hoc est, In splendore sanctorum. Sed quid est, In splendore sanctorum? Donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et tunc laus erit unicuique a Deo (I Cor. IV, 5) . Hoc erit, In splendore sanctorum; quia tunc justi fulgebunt in regno Patris sui, sicut sol. Audite enim quid sit hoc, In splendore sanctorum. Veniet, inquit, messis, veniet finis saeculi: mittet pater familias Angelos suos, et colligent de regno ejus omnia scandala, et mittent in caminum ignis ardentis. Tunc justi fulgebunt sicut sol in regno Patris sui (Matth. XIII, 39-43) . In quo regno? Videte si visio quaedam servatur, de qua nobis dictum est, Tecum principium. In quo regno? Utique in vita aeterna. Nam ad dexteram positis hoc dicturus est: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab initio mundi. Deinde damnatis impiis, segregatis justis atque laudatis, quid sequitur quod dixerat, Percipite regnum? Tunc ibunt impii in ambustionem aeternam, justi autem in vitam aeternam (Id. XXV, 34, 46) . Quod dixerat regnum, hoc dixit vitam aeternam, quo non ibunt impii. Videte si quaedam visio est vita aeterna: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) ; quia tecum principium in die virtutis tuae. Ergo, Tecum principium in die virtutis tuae, in splendore sanctorum.