Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
(b) Hic est opinio talis, etc. Proponit i Doctor sententiam Henrici, qui sub una majori propositione multas subsumit minores, ex quibus diversas infert conclusiones. Propositio major est, quod nomina seu voces significativae sint symbola seu signa intervenientia inter loquentem et audientem, quibus mediantibus posset audiens intelligere quid velit loquens significare, et cum hoc nequeat fieri nisi uterque intelligat et significatum vocum, et voces esse imposita ad illa significanda, supponit loquentem et audientem debere cognoscere et rem significatam, et voces esse ordinatas ad rem significandam. Uno verbo, major Henrici est quod ut aliquis per vocem significet aliquid alicui, uterque debeat cognoscere et rem significandam et vocem esse ejus significativam. Sub hac majori subsumit primo hanc minorem: sed essentia divina secundum rationem, immensitatis suae, est soli Deo cognita, et infert inde solum Deum posse imponere nomen significativum istius essentiae sub ista ratione.Secundo, subsumitaliam mino-.remsubeadem majori: Sed Beati vident illam essentiam distincte sub ratione propria, et infert secundam conclusionem : Ergo Beati possunt nominare Deum aliquo nomine ad significandum distincte essentiam divinam sub propria ratione imposito, sive a Deo, sive ab aliquo Beato, Tertio, subsumit aliam minorem, quod viatores neutro modo cognoscant essentiam divinam, nec ut Deus, nec ut Beatus, et infert tertiam conclusionem: ergo nonpossunlvialores per nomina ad ipsum significandum
imposita, ut cognoscitur a Deo aut a Beato, perduci ad cognoscendum Deum sub istis rationibus.
Quarto, subsumitquartam minorem: sed creatura potest aliquo modo cognoscere Deum, et infert quartam conclusionem : ergoetaliquo modo,proportionabiliter ad illam cognitionem, poterit ipsum nominare. Et addit tamen ad hanc nullum nomen proprium Deo impositum a viatore concipiente Deum modo imperfecto, quo in via cognoscitur, posse esse translatum a creaturis: sed nomen, quod ex institutione creaturae est proprium Deo, debere esse primo et per se impositum ad significandum Deum sub illo conceptu quo concipitur, ut distinctus a creatura. Denique infert nomen Deus esse impositum ad significandum perfectiones Dei omnes summatim et in generali, alia vero nomina significare perfectiones aliquas particulares Dei; unde existimat ex nominibus Latinis esse maxime proprium nomen Dei, et non nisi translative seu metaphorice dici de creaturis quandoque.