IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Adulteram non teneri se prodere, ut filius legitimus succedat, sed omnem diligentiam adhibere sine vitae et famae dispendio, ut spurius dimittat haereditatem. Quod si sciat spurium ei fidem adhibiturum et dimissurum haereditatem ejus suasione, innuit Doctor eam teneri patefacere illi crimen. De quo Gabr. hic quaest. 2. de leg. Poen. cap. 11. Navar. cap. 18. num. 89. et cap. 16. num. 44. Govar. reg. Peccatum, 1. part. num. 7. Molin. tract. 3. d. 102. Si tamen fama adulterae sit longe minoris momenti quam haereditas, puto cum ejus dispendio legitimum restituendum. Ita Govar. Molin. et alii.
Ad (u) illud de adultera dicitur multipliciter: Uno modo, quod ipsa debet revelare suum crimen filio spurio, et inducere eum ad dimittendum haereditatem vero haeredi propter hoc, quod injuste occupat, cum non sit haeres. Aliter dicitur, et minus valet, quod debet revelare culpam suam marito, ut assignet haereditatem vero haeredi; quod licitum est secundum Jura imperialia, ubi testans primo in testamento instituit haeredem.
Contra primam responsionem, quia aut filius credet matri, aut non; si credet, non est probabile quod propter hoc dimittere velit haereditatem, quia pauci inveniuntur ita perfecti, ut propter justitiam servandam in foro Dei, dimittant magnas possessiones, quas possunt tenere jure exteriori, nec hoc potest mater praesumere, nisi multum prius experta fuisset voluntatem filii sui ; non autem debet se exponere certo periculo diffamationis apud filium suum, propter incertam correctionem filii. Si vero non crederet, tunc essent duo mala, quia et ipsa esset diffamata, et ipse teneret haereditatem, ut prius.
Contra secundam responsionem arguitur, quia et mulier se diffamat, et exponit se periculo mortis, et maritum periculo uxoricidii, quia talis posset esse zelator, ut sunt multi, quod illam occideret, vel perpetuo haberet odio, et a se et ab actu conjugii expelleret. Ad ista mala djffamationis, mortis, vel saltem odii, vel discordiae, quae sunt valde probabilia, et videntur ut in pluribus eventura, non debet se mulier exponere propter incertum bonum haereditatis restituendae. Et praeter hoc in terris, ubi primogenitus est haeres, pater si crederet uxori, non posset a spurio auferre haereditatem, nisi in foro publico probaret eum talem, et tunc oporteret mulierem diffamari, non tantum apud maritum, sed apud totam patriam.
Dico (x) ergo quod mulier debet laborare, quantum potest ad hoc, quod haereditas reddatur vero haeredi, quantum in se est. Dico autem quantum in se est, quia non debet se diffamationi exponere, sed ex aliis causis honestis filium spurium quantum potest inducere, ut dimittat haereditatem. Unus modus honestus est, ut intret Religionem ; alius ut sit clericus, et recipiat beneficia Ecclesiastica, et his quasi sufficientibus contentus, haereditatem dimittat alii fratri laico remanenti. Sed si per nullam honestam persuasionem potest mater flectere cor filii spurii, ut dimittat haereditatem, non videtur quod debeat se prodere illi spurio, quia non est certa, quod talis impersuasibilis ab ipsa in aliis honestis, propter hoc flecteretur: imo forte tenacius teneret concipiens diffamationem sui, quia per illam dimissionem notaretur spurius, et talem notam multum cavent male nati, et tunc debet mulier laborare aliunde restitutionem fieri vero haeredi, quantum potest, et secundum correspondentiam justitiae, quia non dico quod teneatur ad restituendum aequivalens toti haereditati, nam multum differt inter habere et prope esse: iste autem nunquam habuit haereditatem, licet fuerit prope secundum justitiam ; et ideo minus, quam aequivalens haereditati, sufficit sibi pro restitutione, et illud minus determinetur secundum arbitrium boni viri. Videtur tamen ad minus, quod debeat sibi providere de victu honesto et vestitu, si fuit haereditas pinguis, ut possit sufficere haeredi ad duplum, vel ad triplum istius. Quod si hoc non possit, faciat quod dicitur in illo cap. Odoardus.