CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Impugnat Doctor quod ait Henricus, Deum sub ratione immensitatis a se solo cognosci. Primo, quia alias intellectus creatus non posset satiari ex dist 2. quaest. 1. quia immensitas vel infinitas est perfectio simpliciter compossiiilis suo objecto, ex dist. 3. quaest. 3. Secundo, omnis notitia non comprehensiva Dei competere potest creaturae. Tertio, intellectio creata est signum naturale Dei secundum immensitatem, licet non comprehensive: ergo sic signum ad placitum ei imponi potest. Impugnat etiam quod ait Henricus, viatorem non posse habere conceptum quidditativum de Deo, quia hoc videtur contra ipsum, quia docet posse eum habere conceptum quali balivum de Deo, et hic praesupponit conceptura quidditativum de eodem, ex dist. 3. quaest. 3. et cum non admittat Henricus conceptum communem Deo et creatis, ex eadem dist. et quaest. et ex dist. 8. quaest. 4. ille quidditativus erit proprius Deo. Secundo, quia ex citatis locis, secundum Henricum essentia tantum causat unicum conceptum realem sui, et reliqui habentur per negotiationem ; ergo si viator habet conceptum realem de ea, erit proprius. Tenet tamen Scotus viatorem non posse habere conceptum proprium de Deo, sed probat oppositum sequi ex dictis nenrici.
De ratione (c) hujus opinionis quomodo major habeat veritatem, dicetur in solutione quaestionis. Sed minores vel diversae partes ejusdem minoris dubiae videntur. Prima quidem, quod solus Deus cognoscit se sub ratione immensitatis suae quantum ad affirmativam, quod ipse sic cognoscat se, est certissima ; sed quantum ad negativam, quod nullus intellectus sub illa ratione illum cognoscit, improbatur sic : Nulla potentia operativa potest perfectissime quietari, nisi in objecto includente summam perfectionem possibilem objecto adaequato ipsius potentiae : immensitas sive infinitas est perfectio simpliciter possibilis enti vel vero vel cuicumque rationi transcendenti, et aliquod eorum est objectum adaequatum cujuscumque intellecti; ergo intellectus creatus non perfecte quietatur, nisi in Deo sub ratione immensitatis suae. Major apparet, et in exemplo de visu et convenientissimo visibili, et etiam ratione, quia quocumque alio habito, adhuc inclinatio potentiae est ad aliud non habitum, et principalius, quam ad istud habitum. Prima pars minoris probata est dist. 2. quaest. 1. et secunda pars, dist. 3. quaest. 3. I Secundo sic: Sola intellectio comprehensiva Dei repugnat intellectui creato, sed alia de Deo sub ratione immensitatis ejus potest esse non comprehensiva ejus ; ergo, etc. Minor probatur, quia actus comprehensivus objecti infiniti, est infinitus intensive, quia est ita perfectus in ratione actus, sicut objectum in ratione objecti, et ideo simpliciter adaequatus. Sed objecti, ut immensi, potest esse actus non infinitus, quia sicut objectum potest esse simpliciter perfectius actu, et hoc sub illa ratione sub qua est objectum actus, ita et infinitum sine infinitate actus. Confirmatur, quia non apparet, quare circa objectum sub ratione infinitatis non posset esse vel haberi actus perfectior in uno, et minus perfectus in alio.
Ex hac parte minoris (d) improbata, improbatur conclusio correspondens. Primo sic, nominantem objectum sub aliqua ratione, non oportet comprehendere illud sub illa ratione, sed sufficit quod distincte apprehendat illud ; intellectus creatus potest sic apprehendere Deum sub ratione immensitatis, ut patet ex rationibus jam positis: igitur, etc. Major probatur, quia Adam imposuit nomina propria diversis speciebus animalium Gen. 2. et tamen non comprehendit illas, quia tunc aeque perfecte novisset eas, sicut anima Christi, quod non tenetur.
Tertio, quia signum naturale verius significat quam signum ad placitum ; intellectio creata potest esse signum naturale Dei secundum rationem immensitatis illius ; igitur sic intellectus potest imponere signum ad placitum sibi sub illa ratione. Minor probatur, quia intellectio, ut est objecti, est naturale signum ejus, primo Perihermenias, passiones sunt notae rerum et naturaliter, et hoc ideo, quia propria intellectio est propria ratio objecti.Probatum est etiam prius quod aliqua intellectio creata potest esse sub ratione immensitatis.
Secundo, quia nomen quodcumque est signum finitum, etiamsi imponatur a Deo sibi secundum rationem immensitatis suae ; ergo ad hoc ut sit alicui intellectui signum, non oportet quod illud habeat intellectionem infinitam. Potest igitur Deus quocumque nomine nominari ab intellectu finito, imo plus, non potest Deus se nominare aliquo nomine, ita excedente nomen, quo nominabilis est a beato, quantumcumque comprehensio Dei excedit apprehensionem beati. Nec mirum, quia nec necessario in nobis est proportio nominis ad nomen in significando, sicut inlelleclionis ad intellectum imponentis vel dicentis, et ideo nomen ab utrolibet impositum potest esse signum ambobus ; ergo ita hic, nomen impositum a Deo comprehendente, potest esse commune sibi et Beato, quia tantum finite significat, nec per consequens infinitam intellectionem in utente requirit.
Quarta pars (e) minoris (licet sit in se vera, tenendo quod viator non potest habere proprium conceptum quidditativum de Deo, et Beatus nomen imponit ad significandum conceptum proprium qualem habet de Deo,) tamen arguitur quod repugnat dictis istius alibi. Primo sic : concedit enim viatorem aliquem conceptum quidditativum posse habere de Deo ; et patet quod alias nullum posset habere qualitativum vel relativum de ipso. Nam conceptus qualitativus semper requirit conceptum quidditativum, cui insit, sed secundum ipsum, non potest haberi conceptus quidditativus de ipso communis Deo et creaturae ; igitur erit proprius, nam simpliciter primo diversus a conceptu creaturae; ergo nomen impositum a beato ipsi Deo sub propria ratione, non sic erit viatori, sicut nomen coloris caeco nato.
Si dicatur, quod non potest viator Deum intuitive intelligere sicut Beatus, hoc non obstat, quia nunquam per nomen fit cognitio intuitiva rei significatae, sed tantum quaedam rememoratio ad considerandum rem prius notam. Apparet in exemplo, nam caecus non natus, qui aliquando vidit colorem, bene utitur nomine coloris tanquam signo communi sibi et videnti, quia uterque per rememorationem potest intelligere colorem, licet caecus nunc non posset intueri colorem.
Secundo sic, objectum perfectum potest facere in intellectu proportionato quemcumque conceptum realem possibilem haberi de se. Hoc probatur, quia etiam hoc potest objectum minus perfectum ; sed essentia divina, secundum istum, in intellectu proprio non potest causare nisi unicum conceptum realem. Alii autem si habentur, habentur per negationem sui intellectus ; ergo unicus conceptus realis est possibilis de illa essentia ; igitur si habet aliquem conceptum de Deo, ille erit proprius. Nec accipitur in ista ratione conceptus pro actu concipiendi, sed pro objecto formali terminante actum. Hujus rationis licet major videatur probabilis, tamen negaretur de intellectu proportionato, id est, infinito, quia ille est comprehensivus unico conceptu, et ita non capax multorum de objecto, sicut intellectus non comprehensivus. Negaretur etiam de quocumque intellectu, intelligendo de objecto immediate in se movente, quia ipsum propter perfectionem suam, non moveret ad conceptus imperfectos possibiles haberi de se, per motionem aliorum objectorum imperfecte ducentium in cognitionem ejus.