IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(u) Ad istud de adultera, etc. Hic respondet ad septimum argumentum principale, quod est de adultera secuto partu ex adulterio, qui adibit haereditatem in praejudicium legitimorum, vel certe legitimam. Ad quid tenetur adultera ? Doctor citat duas opiniones, quarum prima tribuitur Richardo in praesenti dist. art. 5. quaest. 4. eam teneri, ut revelet hoc filio, ne adeat haereditatem. Secunda sententia est Hostiensis in Summa lib. 5. tit. de Poenil. et Remiss. eam teneri revelare marito, ut consignet testamento haereditatem alteri. Major hic q. 17. Adrianus q. 1. de Restitui. ad 5. docent cum periculo vitae et famae teneri ad revelationem. Quod limitat Solus de Jure lib. 4. q. 7. art. 2. ad 2. Covarruvias reg. Peccatum part. 1. et alii.
Doctor primo dicit, quod si filius vel non sit crediturus matri, vel si est crediturus, non inde dimittet haereditatem ;
mater non tenetur revelare filio peccatum, quia vel non credet, et tunc inutiliter accivit sibi damnum famae; vel si credet, et non putet mater eum posse per hoc corrigi, non potest dispendium famae certum incurrere ob incertam emendationem filii. Si tamen experta fuisset voluntatem filii, et quod sit crediturus et dimissurus haereditatem, tunc videtur Doctor insinuare eam debere se ipsam prodere suo filio, modo non sequatur apud alios major diffamatio aut periculum aliquod vitae matris a filio aut marito, si esset periculum, ut filius id revelaret patri putativo, aut aliud periculum matris, et hinc spes certa sit avertendi damni; haec tamen rarissima sunt, ut vix sperari cum prudentia possint.
Idem dicerem quando jam diffamata est publice, aut privatim apud maritum et filium de adulterio, quia non est in eo casu in possessione suae famae. Debet praeterea ipsi certo constare filium esse ex adulterio, quia si tantum ex conjecturis suspicatur, aut probabiliter etiam censet, non potest nocere filio, cujus melior est conditio ut possidentis, tam jus ad haereditatem quam aestimationem sui, ideoque non tenetur credere matri, dicenti contrarium, nisi convincat, aut cedere juri suo, ut patet cap. Officii 9. cum glossa ; et docent omnes Ganonistae in cap. Per tuas, 10. et Jurisperiti in l. Si Posthumus, ff. de Liber. et Posthum. Alleganti enim suam turpitudinem nulla debetur fides in alterius praejudicium ; et filius, qui sua et publica opinione est legitimus, et educatione, non tenetur cedere juri suo, nisi convincatur. Unde vix fundari potest certa regula avertendi damni in adultera, aut fundamentum se diffamandi sine commodo.
Secunda resolutio Doctoris est contra secundam opinionem cum suis assertoribus, non teneri mulierem se prodere marito cum periculo vitae et famae propriae, uxoricidii, et aliorum plurium peccatorum in marito et filio, et maximae discordiae in familia. Quantum ad primam partem conclusio est communis. Haec patet ex casu praecedenti, quia bonum vitae est superioris ordinis, ac proinde in necessitate ejus extrema potest quis uti re aliena, vel non restituere alteri, quod alias ipsi debetur ; ergo quantum ad obligationem justitiae commutativae non tenetur adultera conservare haereditatem in filio legitimo, et hoc loquendo in circumstantiis communibus. Unde illam limitationem Scholiastis et Doctorum, quos citat, hoc sensu admittendam sentio, scilicet ex aliis circumstantiis, nempe pietatis in patriam, in familiam, si est amplissima, teneretur exponere se morti, tunc etiam teneretur se prodere cum periculo mortis. Hae circumstantiae sunt, ut si ex improbis moribus spurii praevideat certo administrationem haereditatis ad eum non posse pervenire sine periculo eversionis et subversionis Reipublicae, familiae, aliorum legitimorum, in quibus tale periculum non subsistit, ut qui sint melioris indolis, et bonis moribus instructi, et prudentia requisita ad administrationem. Sed hic casus extraneus est praesenti, in quo tantum quaeritur de restitutione secundum justitiam commutativam.
Praeterea, si sciat post mortem suam fore, ut diffamatio sequatur, et praevideat pericula, et caedem inter filios legitimos et spurium, de recuperanda haereditate, fore certo, tunc etiam tenetur se prodere, ne talia damna, quibus ipsa cum periculo vitae suae tenetus occurrere, succedant.
Eadem conclusio quoad secundam partem est communis Doctorum et Canonislarum in cap. Officii cit. ubi Innocentius, Panormitanus,Govarr. loco cit. Navarrus in
Manuali, cap. 16. num. 44. Castro de potestate legis poenalis lib.2. cap. 11. Sylvester, Angelus et alii Summistae, v. Adultera, Medina C. de Restilut. quaest. 3. Azorius lib. 5. Institut. cap. 6. quaest. 2. Gabriel in praesenti d. q. 2. Gajetan. 2. 2. q. 62. art. 6. et Opuscul. 31. respons. 41. Recte probatur, quia fama est superioris ordinis, neque est pecunia aestimabilis. Proverb. 22. Melius est nomen bonum, quam divitiae multae. Renuntiatio pecuniae potest fieri ad conservandam perfectionem, vel acquirendam, non ita famae. Praeterea, patet ex ratione prima contra Richardum facta, et maxime ex cap. Officii cit. Conclusio supponitur, ubi dicit Pontifex quod mulieri ex adulterio concipienti, quamvis id confiteri timeat, non sit deneganda paenitentia, etc. denegari tamen deberet, si teneretur confiteri, aut se prodere: ergo.
(x) Dico ergo quod mulier debet, etc. Hic docet adulteram teneri aliis viis commodis resarcire damnum, aut praevenire, ne spurius adeat haereditatem, ut persuadendo per alios praetextus, ut fiat Religiosus aut clericus, et cedat aliis. Si autem id nequeat persuadere, inquit, non tenetur se prodere, et tunc conetur quantum potest sive per bona Paraphernalia, sive ex aliis acquisitis, ut restituat damnum legitimo, et inducat patrem, ut bonis non solum acquisitis ex fructu haereditatis, sed etiam cum gravamine haereditatis eidem provideat, et in eum finem sustentationi propriae, quod potest, detrahat. Si autem hoc modo non adaequet debitum, faciat, inquit Doctor, quod dicitur cap. cit. Odoardus, habeat scilicet animum restituendi quod non potest, cum opportunitas aut facultas non suppetat. Ita communis Doctorum. Et idem dicendum de adultero, modo constet ei filium esse suum, quia est causa damni illati, et tenetur in solidum ex regulis supra praescriptis, deficiente adultera: si tamen non constat, non tenetur quidpiam restituere, quia in solo dubio non tenetur seipsum privare re sua.