CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(c) De ratione hujus opinionis, etc. Non tam dimisso quam dilato majoris propositionis examine, tractat hic Doctor de minoribus praecedentis opinionis. Et primo primam minorem, quatenus negabat alium, quam Deum ipsum posse videre Deum ut immensum, impugnat, quia alias non satiaretur intellectus Beati satietate naturali, prout scilicet connaturaliter natus est satiari et perfici ; sicut enim non satiaretur sic, nisi videret Deum, ut haec essentia est, et nisi videret ipsum ut est Omnipotens, omniscius et includens alias perfectiones, ita etiam nec satiaretur, nisi videret ipsum ut immensus, quia est eadem ratio. Deinde immensitas Dei non magis excedit capacitatem intellectus quam infinitas, et omnipotentia aliaque attributa ; sed Beatus non solum potest videre infinitatem et alia attributa, sed de facto videt, ergo idem dicendum de immensitate. Confirmatur ex eo quod videbimus Deum sicut est, et non in speculo et aenigmate , sed facie ad faciem,
colligitur quod videbimus ipsum sub aliis attributis ; ergo et sub attributo immensitatis, quia eadem prorsus est ratio. Confirmatur secundo, quia non est major connexio inter visionem essentiae et relationum quam inter visionem essentiae et attributorum omnium. Sed secundum Henricum quodlibeto 2. quaest. 7. non potest Beatus videre essentiam, non visis relationibus ; ergo nec potest videre eam, non visa immensitate.
Impugnat Doctor eamdem minorem secundo, cognitio clara Dei sul) ratione immensitatis non esset comprehensiva, sed nulla cognitio de Deo repugnat Beato, nisi quae esset comprehensiva ; ergo non repugnat ipsi cognitio immensitatis. Probat majorem, quia cognitio comprehensiva Dei deberet esse infinita intensive, sicut ipse Deus, et hinc solummodo repugnat creaturae ; sed cognitio Dei ut immensus est, non deberet esse infinita, qua enim ratione potest actus non esse tam perfectus quam objectum (ut manifestum est quod possit), eadem non deberet actus versatus circa Deum, ut infinitus est et immensus, esse infinitus et immensus, nisi re praesentati ve, quod non facit ad rem. Confirmatur, quia si actus deberet esse infinitus intensive, qui versaretur circa Deum ut immensus, deberent omnes actus, qui versarentur circa ipsum ut sic, esse ejusdem perfectionis ; sed hoc est falsum, quia nulla apparet ratio, cur non possent haberi diversi actus inaequalis perfectionis circa ipsum, sicut de facto Beati habent visiones beatificas inaequales. Confirmatur secundo, quia non magis sequeretur infinitas actus ex terminatione ad Deum ut immensum, quam ex terminatione ad ipsum ut est omnipotens aut omniscius.
Advertendum autem hic obiter circa primam improbationem Doctoris quod videatur sequi, visionem intuitivam solius essentiae divinae secundum se formaliter, ut distinguitur ab attributis, qualem ipse supra dist. I . quaest. 2. concedit possibilem non esse beatificam, quia visio beatifica debet esse sanativa. Sed secundum ea, quae hic dicit, non esset satiativa, quandoquidem per eam non intueretur quis alias perfectiones atlributales, et nominatim immensitatem, sine cujus cognitione negat Doctor intellectum satiari posse. Ex alia vero parte quandoquidem essentia, ut haec est, est objectum primum beatificum, secundum ipsum ibidem et omnes, videtur quod ipsa sola clare visa et amata, beatificaret. Et hoc videtur mihi magis conforme ad doctrinam Scoti in illa distinctione prima, unde existimo eum intelligendum hoc loco, non ita ut velit, quod non possit de potentia absoluta satiari, saltem intensive, Beatus per visionem ipsiusmet essentiae cum aliis saltem attributis sine visione immensitatis formaliter. Sed quod non satiaretur intensive per illam visionem, si connaturaliter non exigeret terminari ad immensitatem, aut secundum seipsam aut secundum aliam visionem connaturaliter illi debitam, hoc enim tantum sufficiebat Doctori contra Henricum, qui existimavit de facto, et connaturaliter loquendo, visionem essentiae sine visione immensitatis esse beatificam.
(d) Ex hac parte minoris, etc. Ex dictis facile primam Henrici conclusionem, nimirum quod solus Deus posset imponere nomen significativum sui,
ut immensus est, aut nominare seipsum, refutat tribus rationibus. Prima est, quod ad nominandum objectum sub aliqua ratione seu ad imponendum ipsi nomen significativum ipsius sub illa ratione, non requiratur comprehendere ipsum sub illa ratione, sed ad summum sufficit distincte concipere ipsum sub illa ratione. Sed non solus Deus concipit se distincte, ut immensus est, sed Beati sic concipiunt ; ergo non solus Deus potest nominare se, ut est immensus, sed et Beati id facere possunt. Major hujus rationis patet, tum quia Adam non comprehendit naturas rerum omnium, quas nominavit, alias tam perfecte cognovisset illas omnes res quam Christus, quod non est dicendum ; tum quia nulla prorsus est ratio cur ad hoc comprehensio requireretur.
Secunda ratio est, quia magis repugnat dari signum naturale Dei ut immensi, quam signum ad placitum et ex ordinatione extrinseca, ut patet. Sed potestdari signum naturale creatum et finitum Dei ut sic, nam tale signum est intellectio ejus distincta quam potest habere Beatus, et de facto habet : Passiones enim, hoc est, conceptus, sunt notae rerum et naturaliter, hoc est sunt signa naturalia rerum intellectarum secundum Philosophum ; ergo potest Beatus imponere nomina significantia Deum, et consequenter non est verum quod solus Deus possit nominare se ut immensum.
Tertia ratio est, quia illud nomen quod imponeret Deus ad significandum seipsum ut immensum, secundum Henricum, esset nomen finitum sine dubio ; ergo posset intellectus finitus, et mediante etiam finita intellectione eo uti ad significandum Deum, etconsequenter nominare Deum. Et quamvis Deus intelligat se ut immensum comprehensive, et consequenter infinities perfectius quam Beatus intelligat aut possit intelligere, tamen non posset Deus imponere nomen ullum ad significandum se ut immensum, quod excederet nomen impositum a Beato ad ipsum ut sic significandum, quia non est talis proportio inter nomina imposita ad significandum aliquam rationem objectivam cognitam a pluribus, qualis est inter cognitiones istorum plurium, ita ut si unius cognitio excederet cognitionem alterius, etiam nomen ab ipso impositum excederet in significando nomen impositum ab altero, cum uterque possit uti indifferenter nomine ab utrovis imposito, ut ex dicendis patebit.
Hae rationes sunt tam urgentes, ut Vasquez dispiit. 57. putet non intellexisse Henricum, quod Deus non cognosceretur a Beatis secundum attributum immensitatis, quia hoc esset manifeste falsum, ut optime, inquit, probat Scotus, sed quod non cognosceretur a Beatis comprehensive, unde putat Scotum hanc falsam sententiam ipsi imposuisse. Sed in primis non probat ullo modo sententiam Henrici non fuisse, qualem eam dicit Scotus, et praeterea improprie et inusitate loqueretur Henricus, vocando cognitionem comprehensivam Dei cognitionem ipsius sub ratione immensitatis, unde non est verisimile ipsum sic locutum. Nec denique ullum indicium dat hujus expositionis, unde dum Vasquez Henricum a calumnia Scoti vindicat, ut dicitur in margine istius capitis, Scoto ipsi calumniam infert et, utrumque immerito facit.
(e) Quarta pars minoris, etc. Quandoquidem Doctor non examinet hic quartam propositionem minorem Henrici, sed potius tertiam, in qua dicit quod viator non posset mediante nomine imposito a Deo vel Beato ad significandum Deum, ut ab ipsismet specialiter concipitur, formare aliquem conceptum de Deo, nisi talem qualem caecus posset formare mediante nomine coloris ; non dubito quin per errorem amanuensium, aut typographi irrepserit quarta pars pro tertia parte inhunc paragraphum. Dicitergo quod licet sit vera illa tertia propositio, ex suppositione quod viator non habeat aliquem conceptum quidditativum de Deo, et quod Beatus imponeret nomen ad significandum conceptum aliquem quidditativum, tamen propositio illa repugnat principiis Henrici Primo, quia ille concedit alibi et in quarta propositione praesentis sui discursus, quod viator possit habere aliquem conceptum de Deo, sed ille conceptus secundum principia Henrici: esset quidditativus, et talis, qualem habet Beatus ; ergo secundum Henricum posset viator uti nomine imposito a Beato ad intelligendum Deum sub ratione illa, sub qua intelligit ipsum Beatus. Probatur minor, quia non erit conceptus communis Deo et creaturis, sed omnino diversus a quocumque conceptu creaturae ; ergo erit proprius conceptus quidditativus ipsius Dei, et ille ipse quem concipit Beatus, et ad quem significandum imponeret nomen, et consequenter viator alio modo potest uti isto nomine, quo caecus nomine coloris.
Et si dicatur quod licet sit idem conceptus quidditativus Dei, quem concipit viator et Beatus, tamen viator non potest intuitive cognoscere illum conceptum sicut Beatus. Contra optime Doctor, quia per nomen nunquam debemus cognoscere intuitive rem significatam, sed tantum mediante eo debet species istius rei, secundum quod significatur a nomine, excitari in nobis, ut patet in caeco non nato, qui scilicet aliquando habuit visum et vidit colores, postea vero privatus est visu ; is enim postea potest tam perfecte intelligere nomina colorum quam ante, licet tamen non possit postea intuitive cognoscere istos colores.
Probatur secundo, quod ista propositio tertia sit contra principia Henrici, quia non possunt dari plures conceptus proprii de essentia divina ; ergo unus tantum, et consequenter, si viator habeat conceptum proprium et non communem de ipsa, ut fatetur Henricus, habet illum conceptum de illa, quem habet Beatus, loquendo de conceptu objectivo, de quo discurrimus, atque adeo poterit uti nomine imposito a Beato ad significandum istum conceptum. Probatur antecedens, quia alias essentia divina causaret illos plures conceptus in intellectu sibi proportionato ; objectum enim perfectum, quale est essentia divina, potest in intellectu sibi proportionato, qualis est intellectus divinus, causare quoscumque conceptus, qui de seipso haberi possunt, sicut objectum minus perfectum facere potest. Sed essentia divina non causatnisi unicum conceptum in intellectu divino et beato secundum Henricum ; ergo non possunt plures haberi de ipsa. Ipsemet Doctor advertit, licet hic discursus sit probabilis, posse tamen negari antecedens cum sua probatione, quia si comparemus essentiam divinam cum intellectu divino, quia est comprehensivus, non poterit causare in ipso nisi unicum conceptum, quamvis essent plures conceptus possibiles de ipsa in aliis intellectibus. Si etiam comparemus essentiam divinam ad intellectum creatum, non est necesse ut ipsa de se possit in eo de se causare illos conceptus imperfectos, quos alia objecta possent de ipsa causare, et hoc ob perfectionem potius ipsius quam ob imperfectionem.
Nihilominus existimo rationem hanc esse satis urgentem contra Henricum, quia si conceptus, quem habet viator de Deo, sit proprius Dei,et nullomodo communis ipsi cum creaturis, vel distinguitur a conceptu, quem habet Beatus, vel non ; si non distinguitur, ergo habetur intentum ; si distinguitur, profecto non potest esse imperfectus. Nullus enim conceptus proprius Dei (loquor semper de conceptu objecto) est imperfectus ; ergo illum potest causare essentia divina in intellectu Beati, et sic Beatus habebit plures conceptus de essentia divina ; et praeterea potest viator uti nomine imposito a Beato ad significandum Deum sub illo conceptu, cognito quidem a Beato intuitive, a viatore vero abstractive tantum.