In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Littera sequens est obscura. Vult per directe intendere damnum alterius, esse fraude eum impedire a beneficio sine alio fine; indirecte vero, quando primo intendis tuum commodum, sed cum hoc alterum fraude impedire. Et juxta hanc explicationem cessant quae alii objiciunt contra Doctorem, cum quo concordant D. Thom. 2. 2. quaest. 62. art. 2. ad 4. Ricliard. hic art. 5. quaest. 4. ad 7. Paludan. quaest. 2. art. 2. dicentes, impedientem ex odio a beneficio teneri ad restitutionem. Patet sic Doctorem sentire, quia dicit, si primario intendis commodum, et ex consequenti alius damnetur, quod ad nihil teneris ; sed hic indirecte intendis damnum alterius ; ergo fraus est quae obligat, et non talis intentio. Secundo, lex quam affert Scotus, tantum dat actionem de dolo (ut ostendit Molin. d. 704. et 709. contra Navar. cap. 17. num. 71.) contra praescindentem venas in suo fundo, quo impedit alterius bonum ; ergo loquitur Scotus in casa doli. Tertio, quaest, seq. fin. ait retrahentem aliquem a Religione sine fraude non teneri ad restitutionem. Sic Azor. 3. tom. lib. 4. cap. 19. intelligit D. Thom. et Seotum; et quod secundum eos scindens venas animo nocendi, tenetur ad restit. (de quo Molin. supr.) sed sibi contradicit 2. tom. lib. 6. cap. 15. quaest. 16.
Ad (y) ultimum dico similiter, quod iste tenetur restituere beneficium, non totum, quia multum interest inter habere et prope esse, sed aliquam portionem correspondentem alicui parti valoris beneficii: et hoc si directe abstulit sibi beneficium intentione damnificandi eum. Si autem indirecte, scilicet procurando sibi ipsi, et cum hoc etiam damnificare alium intendebat, tenetur, ut dixi. Sed si tantummodo propriae utilitati intendebat providere, et sic procurat sibi, et ex consequenti alius praeter intentionem illius damnificatur, iste ad nihil tenetur illi, quia licet unicuique sibi ipsi providere, alio neglecto.
Confirmatur hoc per illud, l. 1.sig. Idem aiunt, ff. De aqua pluvia arcen. si praescindo venas in fundo meo, per quas derivabatur aqua ad puteum alterius, intentione nocendi sibi, teneor ad restitutionem damni ; sed si hoc facio sine fraude, intendens consulere utilitati propriae, ut quia mihi est utile facere murum, qui non potest convenienter fundari sine praecisione illarum venarum, non damnifico alium, quia jus habeo faciendi utilitatem meam in fundo meo. Et ff. de regul. Jur. Nemo damnum facit, nisi qui illud facit, quod facere jus non habet; iste autem habet jus procurandi sibi beneficium, servatis circumstantiis justis et honestis.