IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(y) Ad ultimum dico similiter, etc. Respondet ad octavum argumentum, quod est de eo, qui procurando sibi beneficium Ecclesiasticum, impedit alterum ab ejus consecutione. Tria dicit : Primo, quod si abstulit beneficium intentione directa damnificandi proximum, teneri ad restitutionem, non totius beneficii, sed partis fructuum, quia differunt plurimum habere beneficium, seu possidere et prope esse, id est, possidere in spe, et possidere in reipsa: tantum ergo tenetur, quantum aestimabilis est spes, et jus ex illa datum ad beneficium, aut in illa fundatum. Si autem auferret jam beneficium possessum, tunc non impediret collationem, sed privaret beneficio collato, et teneretur ex toto. Secundo dicit, si propriae utilitati consulit primario, indirecte vero intendat damnum proximi, etiam teneri. Tertio dicit, si non intendat damnum proximi, sed propriam utilitatem, illo neglecto, ad nihil teneri. Per intentionem directam intelligit Doctor illam, quae sola est causa operandi. Per indirectam intelligit illam, quae, etsi sit causa sufficiens operandi, non tamen sola, aut primaria, sed utilitas propria, cui accedit etiam secundario intentio damnificandi alterum. Utramque intentionem intelligit dominus Scholiastes esse fundamentum obligationis restituendi, quando conjuncta est fraus et dolus, per quae impeditur injuste jus alterius, sive in re, sive in spe ad beneficium. Et sic intelligendo textum, resolutio est communis Doctorum, quia qui ex fraude et dolo damno causam dedit, tenetur resarcire damnum illatum, intelligendo fraudem in re ipsa factam per minas, vel alia media aequivalentia, quibus excluditur alter injuste a beneficio ; et tum obligatio redundat ex mediis illicitis, non ex sola intentione maligna aut injusta, quae non est causa injustitiae, nisi etiam reducatur in opus per media iniqua.
Caeterum Doctor videtur in solam intentionem injustam refundere damnum, tanquam in causam, ex qua sequitur obligatio et damnum. Et ita ilii etiam eum intelligunt, videndum ergo erit an sola illa intentio per media alias licita sufficiat ad fundandam obligationem ? Videtur quod non, quia ut supra visum est, et tenet Doctor, animus usurarius mutuantis, nisi trahatur in pactum, verbis aut signis manifestatus, non recipit rem alienam, quamvis ultra sortem recipiat, neque tenetur ad restitutionem: ergo idem in proposito dicendum. Quae ratio bene sustinet interpretationem Scholiastis, et confirmatur, quia intentio illa injusta non est causa damni, nisi ut effectum habet in re ipsa et executione per media accommodata intentioni, qua injusta est, alias nihil ponit in opere ipso, qua injusta est, sed tantum erit speculativa, et non practica, id est, causativa operis ; ergo intelligendus est Doctor de intentione injusta, ut exerit vires in opus ipsum, qua injusta est, et consequenter adhibendo fraudem et media illicita in re. Et confirmari potest, quia obligatio restitutionis non oritur nisi ex eo quod tollatur in re ipsa res, aut jus alterius per media et contractum illicilum ; ergo intentio, quae non exeritur per media injusta, licet ipsa sit injusta, non fundat obligationem. Patet consequentia, quia licet illa respective ad finem si injusta, non tamen respective ad media, alias licita erit injusta, et consequenter non tollit per haec media rem alienam: nam si intentio illa sola esset absque eo quod sequeretur effectus, ad nihil obligaret intendentem alteri, quia sic non esset efficax, neque tolleret jus alterius: ergo si exeratur similiter per media licita, non est causa damni, quia talis tantum utitur jure suo. Videantur rationes Scholiastis, quae ad hanc interpretationem faciunt; estque satis probabilis et conformis Doctori, et iis quae superius dicta sunt circa modum quo quis ex concursu participat peccatum alienum, et causat damnum ad quod tenetur, non autem quando non sit causa damni.
Pro altera etiam parte facit, ut dixi, quod Doctor in duobus primis casibus refundat obligationem restitutionis in solam intentionem injustam. Et in tertio casu dicit, supposita intentione justa, quamvis damnum occasionate fiat alteri, non oriri obligationem. In tertio autem casu non est necesse aliud variari, nisi solam intentionem, applicatis iisdem mediis. Probari potest interpretatio, quae etiam est satis fundata, quia in multis casibus intentio prava inficit totum opus, quod alias licitum esset, si subesset alteri intentioni, verbi gratia, mulier praegnans sumens medicinam in infirmitate periculosa, in qua et ipsa, et partus alias occumberet, si sumat medicinam ex sola causa et motivo suae salutis, non est homicida ; si tamen directe intendat occisionem prolis, est homicida, et similiter medicus sic intendens, quando certa est mors prolis. Item, in bello justo exhortantes ad defensionem justitiae, ut Sacerdotes, si non intendant occisionem hostium invadentium, non sunt homicidae, quamvis defensio sine illa occisione non fiat; si tamen directe intendunt occisionem hostium, fiunt irregulares ex homicidio. Item, dans gladium alteri, quem habet depositum, ut se vel alios occidat, si intendit occisionem, est particeps criminis; si tamen intendat solum restitutionem depositi, quod alias non potest sine suo periculo saltem retinere, non fit particeps criminis.
Item, dans mutuum cum intentione recipiendi ultra sortem intuitu mutui, est usurarius, et tenetur ad restitutionem, si illud recipiat ex pacto; si tamen intendat rationem damni, quod in reipsa incurrit ex causa mutui, non tenetur ad restitutionem. Vel, ut clarius formetur, recipiens ultra sortem ex debito mutui, et quando alius dat intuitu debili, tenetur ad restitutionem, si tamen dat titulo donationis, et hac intentione non sequitur obligatio restitutionis. Similiter, si quis det equum suum alteri intentione tantum accommodationis, tenetur restituere : si intentione donationis, non oritur restitutio, quamvis datio in ratione actionis, et acceptio non variantur, nisi ut subsunt intentioni, et consensui voluntatum. Et sic in aliis casibus, actio eadem variat speciem juxta naturam intentionis.
Item, si quis procuret Parochiam, habens intentionem non se ordinandi, sed tantum percipiendi fructus, tenetur ad restitutionem, quamvis alias sit idoneus, et per media licita procuraverit beneficium. Sic etiam qui dat munera Episcopo intuitu recipiendi beneficii est simoniacus, et recepto beneficio tenetur restituere, 3i autem titulo donationis non tenetur ad beneficium resignandum, neque ad fructus ejus. In his omnibus media sunt eadem, sed ex diversa intentione sortiuntur speciem suam, ut transeunt in effectum, et inducunt obligationem restitutionis, quando intentione injusta applicantur et sortiuntur effectum.
Ex quibus sic argumentor a priori : intentio ut fiat efficax, non exigit alia media, quam quae sunt sufficientia, et re ipsa inducunt finem; ergo etiam ut exeratur intentio injusta qua talis, nihil aliud requirit, quam ut media, et eorum electio ex ea tantum procedant et attingant effectum ; ergo tota actio est injusta, quod admittunt omnes. Sed per hanc actionem in re ipsa privatur alius suo jure, et injuste, alias actio non esset injusta ; ergo sufficit talis actio ut hic et nunc procedit, ut medium privandi alium suo jure, a tali intentione, et ut in re ipsa, tanquam vera causa privat, ut fundet obligationem restitutionis illius juris seu aequivalentis; Dices non inferri fraudem, quia non adhibetur fraus, sed alius jure suo utitur. Contra, illa actio, ut fit per modum executionis injustae intentionis, non est usus proprii juris, sed executio et exercitium dolosae intentionis defraudandi alium suo jure, quia usus proprii juris debet esse ex consensu et intentione, quae concordat justitiae, et titulo fundato juris proprii ; verbi gratia, si quis ficta intentione celebret contractura matrimonii in foro externo, vel alium quemcumque contractum, quamvis ficte, non tenet contractus in foro poli ex defectu intentionis requisitae ad translationem sui, aut rei propriae in alterum, quamvis teneatur ad restitutionem damni, quodcumque intulit, neque dicitur uti jure suo, quia nullum habet in fraudem alterius; ergo si ex intentione injusta per medium efficax intulit alteri damnum, non utitur jure suo, sed exequitur fraudem conceptam in damnum alterius.
Confirmatur ex lege, quam citat Doctor in littera ex confirmatione argumenti.
Respondent Molina et alii per illam legem dari tantum actionem de dolo, si probetur.
Contra, non datur actio de dolo, nisi quia dolus in re ipsa committitur, et contra justitiam alterius ; sed hic dolus, ut patet ex lege ipsa redundat, quatenus actio illa alias justa, si intentio requisita subesset, fit solum dolosa ratione intentionis injustae, ex qua fit actio ; ergo sola injusta intentio causat dolum in opere, quod ex ea dumtaxat provenit et fundat obligationem restituendi rem in integrum, quia non datur actio, nisi ratione juris laesi. Unde ut in illa lege supponitur alterum habere quidem jus exscindendi venam aequae, si ex utilitate propria operatur ; si vero tantum ex damno alterius, non habet tale jus, et ideo datur actio ad restitutionem rei in integrum, quia alter jam acquisivit jus aquae fluentis, quod non impeditur, nisi ut potiori juri alterius cedit, quando illud reducitur in usum: usus autem ejus est utilitas quae ex impedimento, aut interjecto muro evenit, non vero damnum alterius tantum.
Ex quibus patet ad fundamenta modernorum, qui hanc sententiam impugnant,
quam etiam tenent citati a Scholiaste, ut D. Thomas, Richardus, Paludanus; ut visura enim est, supponunt falsum, nempe actionem illam, ut subest intentioni injustae, non includere fraudem.
Ad aliud quod opponitur ex Doctore de usurario.
Respondetur, recte non fundari obligationem, quia titulus, quo restitutio fundatur, est, quando invito domino res aliena, aut jus tenetur vel occupatur ; dans autem ultra sortem titulo donationis non est invitus, ideo non fundatur obligatio. Non ita autem hic contingit, quia alius invitus suo jure privatur. Ex dictis patet solutio ad reliqua.
Petes quodnam sit illud jus, quo defraudatur procurans beneficium?
Respondetur, loquendo de beneficio tam Ecclesiastico quam temporali, duplex jus assignari, aliud proximum, aliud remotum. Proximum est, quod ei ex titulo justitiae, competit ratione promissionis, stipulationis, venditionis, praesentalionis, exspectativae, oppositionis, regressus, accessus, coadjutoriae, primogeniturae, et aliorum hujusmodi, quibus datur jus in re, vel ad ipsam rem. Et de his magis claret responsio data. Remotum autem jus est, quod habet idoneus, et bene meritus,quod non tribuit actionem in judicio, sed secundum aequitatem justitiae ei debetur, sicut et aliis concurrentibus, et de hoc maxime intelligitur casus propositus a Doctore ; et hoc jus impedire est injustum, quia licet non sit proximum, tamen habet jus suspensum remote in voluntate libera collatoris ad beneficium ; et ratione illius juris, quo potest esse competitor, nec lege, nec demerito excluditur a sollicitatione et procuratione sui commodi; habet jus proximum, ut non statuatur ei impedimentum per se, et ex intentione illum privandi hoc jure; potest enim quilibet quaerere suam utilitatem, quando non prohibet lex, et alias est dignus. Et supposito quod beneficia sint libera, et nulli ex titulo speciali debita, sed communiter bene meritis et idoneis exposita, quilibet habet jus concurrendi, quo nequit privari per fraudem, statuendo ei impedimentum ; et hinc oritur obligatio restitutionis, non ex jure, quod habet proxime in rem ipsam, sed ex jure proximo concurrendi cum caeteris aeque, et sine impedimento. Si tamen persona non sit idonea, tunc neque hoc jus habet, et statuendo ei impedimentum, non incuritur obligatio restituendi, quia ipsa lege excluditur, quando non est idoneus ad ministerium in beneficio. Multi ali: sunt casus circa hanc materiam, quos hic omitto, quia legi possunt passim apud Summistas, et forte commentum hujus quaestionis erit grave lectori, quamvis tantum versetur in regulis generalibus justitiae et restitutionis, prout eas tradit vel insinuat Doctor, et in casibus particularibus ab eodem expressis.