CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(f) Ad quaestionem praemitto. Pro resolutione quaestionis praesupponit primo nomen proprium alicujus posse capi dupliciter. Primo, pro eo nomine, quo significat aliquid re vera conveniens alicui et nulli alteri, et sic omnipotens, omniscivs, immensus, est nomen proprium Dei. Secundo, pro nomine significante rationem propriam alicujus, hoc est rationem particularem et essentialem ejus, primo et per se ipsi competentem, et sic homo est nomen proprium naturae humanae, albedo est nomen proprium qualitatis sic appellatae. Ex quibus duabus acceptionibus, quas etiam adducit ad propositum Vasquez disp. 57. c. 2. secunda est strictior, et illud nomen quod secundum eam est proprium, simpliciter loquendo, nomen proprium dici meretur. Unde communiter solemus dicere, quando non occurrunt nobis nomina significantia propriam naturam rei, licet occurrerent nobis nomina significantia aliquas proprietates ejus haberemusque descriptiones, quibus illam rem ab aliis possemus discernere, quod tamen ignoremus nomen proprium ejus.
Praesupponit secundo, aliquem posse nominare aliud multipliciter. Primo exprimendo ac formando nomen illud vocale quod est impositum ad ipsum significandum, non intelligendo quod illud nomen aliquid significet, nec volendo aliquid per ipsum significare, et sic posset psittacus nominare Deum nomine quocumque imposito ad eum subpropriaratione significandum,sive a Deo, sive a Beato, sive a viatore ; unde hic modus nominandialiquid est valde imperfectus, et extra scopum ac intentum praesentis quaestionis. Secundo, formando istud nomen ad significationem alicujus conceptus, quem ipsemet proferens verbum, non sentiret; et sic si quis formaret coram Hebraeo verbum, aut nomen Hebraeum ignorata significatione ejus, nominaret rem significatam per istud verbum, aut nomen. Tertio, formando verbum significativum alicujus conceptus habiti ab illomet proferente verbum, et sic nos utimur vocibus Latinis aut vulgaribus,
quorum significata propria intelligimus. Quarto, formando hujusmodi verba in ordine ad hoc ut aliquis intelligat significata istorum verborum, aut ut menti alicujus, propriae aut alienae, ista significata objiciantur.
Rursus qui format verbum significativum alicujus conceptus, quem ipsemet concipit, potest se habere dupliciter. Primo, ita ut ipsemet concipiat illum conceptum distincte, sicut nos concipimus significatum albedinis. Secundo, ita ut non concipiat illum distincte, sed confuse, sicut qui non cognosceret significatum leopardi alio modo, quam quatenus cognosceret quod per leopardum significaretur aliquod animal. Et ex his duobus modis, primus est longe perfectior modus nominandi rem quam secundus, ut patet.
(g) Bis praemissis ad quaestionem, etc. Littera haec si verba ipsa considerentur, est obscura tam hic quam in utrisque Reportetis, propter defectum sine dubio amanuensium et Typographorum. Sed resolutio Doctoris est facilis intellectu, quam sine respectu ad contextum verbalem corruptum, clare conabor proponere per conclusiones sequentes.
Prima conclusio : Viator potest nominare Deum nomine proprio, non solum utendo nomine proprio imposito ab alio, verbi gratia, a Deo aut Angelo, eo modo quo utitur psittacus nominibus, formando scilicet sonum illum materialem et Physicum, quem nomen significativum materialiter importat tanquam substratum significationis ; nec solum etiam, ut quis ignorans significationem vocis Hebraicae, potest uti isto nomine, sed etiam ita ut habeat aliquem conceptum confusum istius rei, quae significatur distincte per illud nomen proprium. Haec quoad duas primas partes non videtur posse esse in controversia ; nihil enim impedire posset, quo minus sonum illum materialem edere posset homo non impediti organi, et nolendo et volendo illud significare per istam vocem, ad quod significandum est imposita. Tertia etiam pars non minus extra controversiam esse potest, nam viator habere potest et de facto habet conceptum confusum Dei, et sic proprium ipsimet ut non conveniat alteri ; ergo potest edere sonum materialem impositum a Deo, ad significandum Deum sub ratione propria et distincta ; concipiendo Deum interim non ita distincte, sed confuse, per modum scilicet omnipotentis, aut primae causae.
Conclusio secunda: Non potest vialorperfecte nominare Deum nomine proprio distincte ipsum repraesentante, ita ut ipsemet distincte concipiat Deum, ut significatur isto nomine. Haec est communis, et patet, quia pro hoc statu non habemus ullum conceptum distinctum Dei, ut communiter omnes supponunt: sicut nec habemus conceptus distinctos substantiarum etiam materialium, sed conceptus tantum indistinctos aut negativos, aut relatos ad effectus, aut causas earum.
Conclusio tertia : Non potest Deus significari nomine ullo ex quo creatura ulla posset devenire in cognitionem comprehensivam ejus. Haec est communis, et patet, quia non potest creatura independenter a nomine cognitionem ullam comprehensivam Dei habere, ut suppono ex incomprehensibilitate Dei ; ergo nec dependenter a nomine, quia cognitio rei habita mediante signoad placitam supponit cognitionem istius rei praecedentem signi cognitionem, ut signum est, et consequenter praecedentem illam cognitionem, quae habetur per signum, ut signum est. Et haec sane ratio probat nullam rem posse alicui significari per nomen secundum ullam rationem, secundum quam ante non erat ista res cognita ipsi, et consequenter Beatos non possesignificare Deum nobis ullo nomine, ut ipsi eum vident, sic ut nos audito illo nomine haberemus talem cognitionem de Deo qualem ipsi habent.
Conclusio quarta : Quicumque potest Deum sub quacumque ratione sub qua et ab ipsomet, et ab eo cui illum significat, concipitur, significare nomine proprio tam ab alio quam a se imposito. Haec est etiam certa et communis, et patet, quia nihil impedit, et quia hac potissimum ratione possumus quamlibet rem nomine proprio significare alicui sub aliqua ratione, quia et ab illo et a nobis res sub illa ratione concipitur. Conclusio quinta : Beatus posset imponere nomen ad significandum Deum, secundum illam rationem objectivam, secundum quam ipsemet eum concipit, et etiam significare eum isto nomine viatori, cui Deus conferret cognitionem abstractivam distinctam Dei. Haec est Henrici supra et conformis principiis Doctoris, eamque tenent Scotistae omnes, quos sequitur Vasq. supra n. 20. et Granadus 1. part.q. 13. Probatur prima pars, quia impositio nominis ad significandum aliquid dependetsolummodo a cognitione rei significandae et a voluntate instituentis ; sed nihil impedit quominus Beatus posset velle quod nomen aliquod significaret Deum sub illa ratione qua cognoscit ipsum, ergo,etc.
Probatur secunda pars, quia eo ipso quo Beatus imponeret nomen ad Deum sic significandum, et quo viator habens speciem abstractivam repraesentantem Deum sub illa ratione qua intuitive cognosceretur a Beato, cognosceret istam institutionem quando actu non cognosceret sic abstractive Deum, et Beatus proferret ipso audiente illam vocem, excitaretur in ipso species illa repraesentativa Dei abstractive, non minus quam in nobis excitatur species albedinis, audita voce albedinis ; ergo non minus significaret isto nomine Beatus Deum sub ista ratione isti viatori quam nos significamus qualitatem, quae vocatur albedo, nomine albedinis. Quod si non posset dari cognitio abstractiva distincta Dei, tum non posset Beatus significare Deum sub ista ratione qua cognoscit ipsum, viatori. An autem possit dari talis cognitio, necne ; impertinens est ad propositum, sed nobis tenendum cum Doctore in 2, dist. 3. q. 9. n. 7. eam posse dari.
Dices, viator habens speciem abstractivam non posset mediante illa voce cognoscere Deum intuitive ; ergo non posset cognoscere Deum, secundum conceptum quo conciperetur a Beato proferente istud nomen. Respondeo, distinguendo consequens, secundum conceptum formalem, concedo ; secundum conceptum objectivum, nego consequentiam. Itaque quamvis Beatus imponens nomen ad significandum Deum sub ista ratione qua cognoscit ipsum, habeat visionem intuitivam istius rationis, tamen intelligens nomen non debet habere talem visionem, sed sufficit quod habeat abstractivam, sicut de facto primo imponens nomen ad significandum albedinem secundum propriam rationem ejus, cognoscit ipsam intuitive; et tamen postea non cognoscit ipsam intuitive, quoties per nomen illud ipsam intelligit, sed tantum abstractive.
Conclusio sexta: Si, ut alicui significetur aliquid nomine aliquo, requiratur ut istud nomen causet aliquo modo in ipso cognitionem rei significatae per nomen, non potest Beatus sibi aut alteri Beato significare Deum , sed si sufficiat quod cognoscat rem significari per nomen seu nomen esse impositum ad significandum Deum, potest Beatus Beato significare Deum. Haec conclusio ut jacet est certa, et ex ea sequitur non esse nisi controversiam de nomine inter Vasquem supra, et Aversam quaest. 13. sed. 3. dum ille asserit, hic negat Deum posse Beato significari nomine aliquo, sive a Beato sive a Deo ipso imposito a significandum Deum ; nam Aversa ideo negat, quia putat conditionem primae partis requiri ad significationem, nimirum ut vi verbi seu nominis is, cui res significatur, deducatur in cognitionem rei significatae. Vasquez vero ideo affirmat, quia putat sufficere ad significationem, quod audiens nomen cognoscat et rem significatam et nomen esse impositum ad eam significandum : an autem requiratur primum ad significationem, vel sufficiat secundum, quaestio prorsus est de nomine.
Probatur prima pars conclusionis, quia Beatus semper est in actuali visione Dei, semper causata et conservata a Deo ipso, independenter ab omni applicatione signi externi ullius ; ergo non potest causari cognitio Dei in ipso per nomen, alias duas simul haberet, et cognitiones de Deo sub eadem ratione, ut patet ; et consequenter si causari cognitionem rei significatae requiratur ad significationem, non potest Deus significari Beato. Probatur secunda pars, quia potest Beatus cognoscere voluntatem, quam habuit alius Beatus instituendi vocem illam ad significandum Deum; ergo potest cognoscere audita voce illa, quod Deus significetur per illam ; et consequenter si hoc sufficiat ad significationem, poterit ipsi significari Deus nomine illo, quoties eo audiente profertur ab alio Beato.
Quantum autem ad quaestionem ipsam de nomine, magis mihi placet modus loquendi Vasquezii, quia de facto loquimur vocaliter Deo, et dicimur significare ipsi nostros conceptus per voces. Sed certum est quod per voces non magis deducamus ipsum in cognitionem nostrorum conceptuum, quam Beatus potest alium Beatum deducere in cognitionem Dei, quia Deus magis intuitive actualiter et necessario intuetur nostros conceptus independenter a nostris vocibus, quam Beatus intuetur Deum independenter a vocibus alterius Beati, et eatenus solum significamus Deo nostros conceptus, quatenus eo audiente proferimus voces significantes nostros conceptus ; ergo sufficit ad significandum proferre verba instituta ad significationem rei ; et non requiritur quod per illa verba is cui significamus, deducatur in cognitionem rei, alias non significaremus nostros conceptus Deo, contra communem loquendi modum tam doctorum quam indoctorum.
Conclusio septima: Viator potest imponere nomen ad significandum propriam rationem quidditalivam Dei, seu conceptum ipsum objectivum, quem habent de ipso Beati, aut ipsemet Deus.
Principalis difficultas totius hujus quaestionis consistit in hac conclusione, quam tenet hic et quaestione praecedenti, Doctor cum suis omnibus, Occhamus, Gabriel et caeteri Nominales ibidem, Molina 1, part. quaest. 15. sig. art. I. disp. 2, Vasquez disp. 57. Aversa quaest. 13. sed. 2. dicto tertio, contra D. Thomam, Cajetanum, Bannem, Zumel, Valentiam, Granadum eadem quaest. 13. art. I . Suarium lib. 2. de attributis divinis cap. 31. n. 13. Probatur haec conclusio ex Scoto hic, quia si non posset id facere, maxime quia non posset distinctius significare rem aut imponere nomen ad eam distinctius significandam, quam ipsemet concipit ipsam, nihil enim aliud impedire posset, sed hoc est falsum ; ergo. Probat minorem, quia si non possemus impo- nere nomina ad significandas res, nisi prout eas nos ipsi concipimus, non essent jam nomina ulla imposita a nobis ad significandam ullam substantiam secundum praedicata sua quidditativa et essentialia ; quia ut suppono hic ex dictis supra dist. 3. q.I . et omnes fatentur, non habemus jam ullum conceptum quiddilativum distinctum de ulla substantia in particulari, verbi gratia, de homine aut equo, sed conceptum tantum confusum, quo concipimus illos per modum aliquarum rerum per se substantium et dicentium ordinem ad tales vel tales operationes vel accidentia, quod etiam patet experientia. Sed sunt nomina imposita ad significandas rationes particulares substantiarum in particulari, secundum praedicata essentialia et quidditativa sua, verbi gratia, nomen homo ad significandum distincte naturam humnnam, nomen equus ad significandum equinam ; aut saltem possunt esse sic imposita (quod nobis sufficit) quid enim impedire potest, quo minus velimus nos, aut voluerint primi impositores nominis homo intendere significare naturam humanam secundum se, non prout subjacet nostris imperfectis conceptibus, sed prout subest conceptibus perfecte concipientis illam.
Confirmatur secundo, quia si Adam imponeret nomen homo ad significandum humanam naturam, prout ipse eam intellexit quidditative et perfecte (suppono autem quod sic eam intellexerit, quod an ita sit necne, non facit ad praesens) sine dubio nomen homo esset significativum naturae humanae quidditative et perfecte. Et licet nos non haberemus per illud nomen conceptum quidditativum et perfectum istius naturae, tamen potuissemus intendere significare istam naturam, non prout nosconcipimus, sed prout Adam; et sic proferendo istud nomen coram Adamo, significaremus ipsi naturam humanam prout ipse, non prout nos conciperemus illam, ut patet; ergo similiter potuissemus ab initio nos ipsi primo imponere nomen homo ad significandum naturam humanam, prout conceptam ab Adamo, quamvis nos ipsi distincte eam non sic conciperemus. Consequentia haec patet a paritate rationis. Confirmatur, quia posset Adam significare nobis, quod ipse aliter conciperet humanam naturam quam nos, sed tum nihil prorsus impediret quominus nos potuissemus imponere nomen ad significandum naturam humanam, non prout nos concipimus ipsam, sed prout Adam, et hoc posito, quoties proferremus illam vocem aut nomen Adamo audiente et cognoscente nostram impositionem,
deduceretur in cognitionem naturae humanae, non prout nos conciperemus, sed prout ipsemet eam concipere solet ; ergo possumus significare per nomen quidditative et distincte aliquam rem, quam ipsisic non concipimus.
Confirmatur tertio ex eodem Doctore, quia licet de facto imponamus nomina saepissime propter aliquas proprietates rei, sic ut ratio movens nos ad imponendum tale vel tale nomen, sit talis proprietas, sicut, verbi gratia, laesio pedis conveniens lapidi, est ratio cur vocamus illam substantiam sic dictam lapidem. Et sicut fuisse factum prius ex humo, est fortassis ratio cur nomen homo sit impositum ad significandum hominem, tamen neque universaliter requiritur, ut sit aliqua ratio particularis desumpta ex proprietate ulla rei, ob quam vocemus ipsum tali vel tali nomine ; sine ulla enim ratione potuissemus instituere nomen homo ad significandum quodcumque nobis placeret, quia institutio vocum est prorsus libera. Et praeterea certum est istas proprietates non significari per voces illas, sed ipsam rem secundum se, cui competunt istae proprietates ; tura quia auditis istis vocibus non intelligimus istas res sub istis proprietatibus, neque ipsasmet proprietates ullo modo, ut patet experientia, neque enim quoties audimus lapidem, cogitamus de laesione pedis ; tum quia diversa nomina in diversis linguis significant eamdem prorsus rem eodem modo, intelligentibus illas linguas, quae tamen diversa nomina poterant fuisse instituta ob diversas rationes motivas desumptas ex diversis proprietatibus rei ; ergo nomina non semper imponuntur ad significandum rem secundum quod concipitur ab imponente nomen. Patet consequentia, quia si sic imponerentur, quandoquidem imponens nomen lapidis ad significandum substantiam sic vocatam ob proprietatem laesivam pedis quam habet, concipiat istam substantiam ut sic laesivam, vox lapis significaret semper substantiam ut sic tantum, quod ex antecedenti hujus discursus patet esse falsum.
Confirmatur quarto, exemplo Doctoris, quo utitur quaestione praecedenti : Qui cognosceret esse litteras aliquas Hebraicas, quarum una esset prima, altera secunda, nec haberettamen species distinctas illarum litterarum, quia eas nunquam vidit, is posset imponere nomen aliquod, verbi gratia Lot ad significandum primam litteram, etaliud nomen, verbi gratia Nar, ad significandum secundam litteram, volendo scilicet quod vox Lor acciperetur pro prima littera, et vox Nar pro secunda; quid enim impediret quominus hoc faceret ? Sed in tali casu quoties proferret ipse vel alius istam vocem coram aliquo, qui cognoscit primam et secundam litteram Hebraicam distincte, ut coram aliquo Hebraeo vel alio, qui didicit litteras Hebraicas, et recordatur formae earum, et qui praeterea cognosceret istas voces esse impositas ad illas litteras significandas, profecto cognosceret ille Hebraeus aut peritus istarum litterarum, istas litteras distincte per illas voces, et tamen imponens aut proferens illa, non sic eas cognosceret ; ergo manifeste sequitur quod aliquis possit imponere nomen ad significandum aliquid distinctius, et etiam actu significare distinctius quam ipsemet eam cognoscit. Simile exemplum posset proponi de caeco nato, qui posset imponere nomen A,
verbi gratia, ad significandum quodcumque quod actu videret videns, cum videret actu albedinem ; in tali casu quotiescumque proferret caecus A coram illo vidente, aut aliis cognoscentibus institutionem, haberent cognitionem abstractivam albedinis distinotiorem millies quam ipsemet caecus haberet, ut est evidens ; ergo distinctius potest quis aliquid significare per nomen, quam ipsemet concipit rem. Simile etiam exemplum proponit Vasquez et Aversa de iis, qui cum nunquam fuissent Romae, loquerentur de Roma coram iis qui fuerunt Romae ; nam certum est quod per loquelam suam perfectiorem notitiam Romae generarent in audiente, qui fuit Romae, quam in seipsis ; ergo quis potest aliquid perfectius alteri significare per nomen quam ipsemet illud concipit.
Probatur secundo a priori, quia ad significandum per nomen aliquid, nil aliud requiri potest quam mediante nomine alterum in cognitionem ipsius deducere ; et imponere nomen ad significandum aliquid, non est aliud quam ita ordinare nomen pro signo alicujus rei, ut deinceps supposita ista ordinatione, intelligatur ista res audito nomine. Sed potest quis non concipiens aliquam rem distincte mediante voce a se prolata, in significationem distinctam istius rei perducere, et certe ipsimet psittaci per voces deducunt nos in cognitionem rerum illis vocibus significatarum, quas ipsimet nullo modo concipiunt. Et potest etiam quis ordinare vocem ad significandam rem secundum quod concipitur ab altero, quamvis ipsemet sic distincte illam rem non concipiat ; et supposita ista ordinatione, alter habens conceptum distinctum rei, distincte concipit rem audita illa voce ; ergo potest quis distinctius aliquam rem alicui significare quam ipsemet rem concipit, et imponere nomen ad ipsam sic distinctius significandam.
Confirmatur, quia ideo intelligit aliquis rem per nomen, quia cognoscit ipsam rem, quae significatur nomine, et cognoscit nomen esse impositum ad significandum. Et quia supposito hoc ob connexionem specierum, quando excitatur species nominis, excitatur etiam species rei significatae, unde nullum nomen significat aliquid nisi isti, qui ante cognovit rem significatam, et qui cognoscit impositionem nominis ac ordinationem ejus ad illam rem significandam. Sed qui cognoscit albedinem distincte, et simul cognoscit caecum non cognoscentem albedinem distincte imposuisse nomen A, verbi gratia, ad albedinem significandam, non prout a caeco intelligitur, sed prout ab illo vidente, potest ex frequenti consideratione, quod nomen A erat impositum ad albedinem significandum, habere talem connexionem inter speciem albedinis quam ipse habet, et speciem nominis ac impositionis ejus, ut excitata specie nominis A, excitetur etiam semper, vel ut plurimum, species albedinis ; ergo ipse potest per nomen illud impositum a caeco intelligere albedinem, non ut concipit eam caecus, sed ut concipit eam ipsemet videns. Et per hoc patet ad id quod dicit Suarez ad nostra argumenta, nempe illum qui audit nomen et cognoscit distincte rem significatam, intellecturum quidem rem illam distincte, non vero beneficio nominis, sed propter cognitionem, quam ipse ante habuit de illa, atque adeo non significari illam, ut sic distincte concipitur, isto nomine. Patet, inquam, ad hoc ex dictis, quia nullum nomen significat, etiam supposita institutione vi sua praecise, aut etiam vi impositionis, nisi supposita cognitione rei significalae ; ergo, vel nullum nomen significare dicendum est, vel istud nomen, quo audito concipitur res distincte, dicendum est illam rem sic significare, licet sic non significaret, nisi praesupposita ista cognitione. Contra hanc conclusionem objicit . Cajetanus supra non esse imaginabile, quod aliquod nomen imponatur ad distinctius significandam rem quam ab imponente concipitur ista res, quia voces significant res mediis conceptibus formalibus, quos habet imponens et utens vocibus de re ; ergo distincta significatio oritur ex distincta cognitione imponentis nomen, aut eo jam imposito utentis, et consequenter non potest quis imponere nomen ad significandam rem distinctius quam ipsemet rem concipit. Confirmatur haec probatio ex Suarezsupra num. 31. quia vox illa non posset habere illam significationem distinctam nisi ab imponente, sed imponens non potest dare quod non habet, non habet autem cognitio nem distinctam ; ergo non potest dare voci significare distincte. Confirmatur secundo ex eodem, quia si nullo modo cognosceret imponens rem, non posset voluntas ejus imponere nomen ad significandam illam ; ergo si non cognoscat distincte non poterit imponere ad significandam distincte. Confirmatur tertio, quia facilius est rem concipere quam verbis explicare, ut patet tum experientia, tum etiam auctoritate ; hinc enim Augustinus 7. de Trinit. 4. Verius, inquit, cogitatur de Deo aliquid quam dicitur, et Cyrillus lib.
1. contra Julianum, Nazianzenus orat. 2. de Theologia, approbant dictum Platonis et Trismegisti : Deum intelligere, difficile esse, loqui autem impossibile ; ergo qui imperfecte cognoscit rem, non potest per verba a se imposita illam significare perfecte, alias facilius esset ipsi bene explicare, et significare rem quam eam cognoscere.
Fatetur quidem Suarez Scoto,verum esse, quod aliquando loquens plura significet quam ipsemet concipiat, sed ait illud esse per accidens et non ex vi vocis formaliter acceptae, ut subest compositioni.
Respondetur negando id esse inimaginabile, quod dicit Cajetanus esse tale, et ad probationem (quidquid sit de veritate secundae partis antecedentis, qua dicitur quod voces significent mediis conceptibus utentis illis, quam omnino falsam esse patet exemplo psittaci aliquo modo significantis seu deducentis in cognitionem per vocas, quibus utitur, illa, quae nullo jnodo concipit) nego sequelam, quia licet aliqua cognitio requiratur necessario ad amorem voluntatis, tamen non necessario perfectior cognitio ad perfectiorem amorem, quia posita eadem cognitione in diversis temporibus potest voluntas nunc perfectius, nunc minus perfecte amare, ut patet experientia. Imo in eodem instanti quo amavit objectum cognitum ut duo, amore ut unum, poterat amare illud ut duo; ergo similiter quamvis aliqua cognitio requiratur, ut imponatur nomen ad significandum, tamen distincta cognitio non requiritur ut imponatur ad distincte significandum.
Quod ut intelligatur melius, advertendum varietatem conditionis applicalivae, aut etiam causae partialis tum solummodo requiri ad varietatem in effectu, quando causa totalis aut partialis est naturaliter agens, et caetera omnia. praeter conditionem aut causam partialem sunt eadem. Hinc enim si ignis causat in hoc instanti perfectiorem calorem in subjecto quam in alio instanti, optime infertur quod debeat esse jam variata applicatio ejus aut dispositio passi, quia si non fuisset aliqua talis variatio, non posset assignari ratio cur jam perfectius calefaceret potiusquam ante. Atquando causa totalis aut partialis effectus est libera, sine variatione conditionis aut alterius concausae naturaliter agentis, potest esse variatio in effectu, quia potest assignari causa unde proveniat ista variatio effectus sine variatione conditionis aut concausae illius, nimirum libera determinatio causae liberae activae. Deinde advertendum, cognitionem rei significandae per vocem, ut quis imponat vocem ad eam significandam, ideo solummodo requiri, quia impositio pertinet ad voluntatem, quae non potest ferri nisi in cognitum. Unde ut imponat vocem ad rem aliquam significandam alicui sub aliqua ratione, solum sufficit ut possit cognoscere illam rem taliter, ut alius cognoscat quod imposuerit illam vocem ad illam rem significandam tali ratione, sed hoc potest alius intelligere sine eo quod intelligat impositorem nominis cognovisse illam rationem distincte ; ergo ut imponatur vox ad significandam rem sub aliqua ratione etiam distincte, non requiritur distincta cognitio istius rationis, licet requiratur aliqua confusa. Probatur minor, eo ipso quo caecus dicat, ego volo quod nomen A significet illam rem quam quis percipit per oculos in hoc instanti (in quo quis videret albedinem) qui audiret ipsum hoc dicentem, et videret albedinem tum percipi per oculos istius percipientis, sciret quod vellet significare albedinem per vocem A, ut supra dictum est, et vox A non significaret ipsi albedinem sub illo conceptu quo caecus ille conciperet ipsam, sed sub conceptu illo distincto quo conciperetur ab illo percipiente.
Quae doctrina roboratur primo, quia si per impossibile, aliquis imponeret vocem ad significandam aliquam rationem objectivam sine eo quod ullo modo cognosceret illam rationem, et alius cognosceret illam, profecto intelligeret illam rationem objectivam, et tamen non cognosceret illam prout concipiebatur ab imponente. Secundo, quia si vox tantum significaret rem secundum rationem objectivam, qua concipiebatur ab instituente vocem, prius debuissem us cognoscere secundum quam rationem cognoscebat impositor rem illam quam potuissemus cognoscere ipsius vocis significationem, quod est omnino falsum et contra experientiam. Tertio, quia si duo homines instituerent diversas voces vel etiam unam ad significandum naturam humanam, ex quibus unus conciperet illam per modum risibilis, alter per modum rationalis, nec vellent tamen vocem significare ipsam ut risibilem, aut rationalem formaliter ; alius qui sciret institutionem mediantibus illis diversis vocibus vel una voce posset habere eumdem semper conceptum de re ; ergo vox non significat rem, ut subest conceptui impositoris, quamvis aliquem conceptum de re debeat is habere.
Ad primam confirmationem positam num. 18. dico quod haberet vox illam significationem ab illo imponente, qui habet in virtute sua istam significationem, quia habet in virtute sua ordinare vocem ad illam rem significandam sub tali conceptu. Nec debet ad hoc habere illam cognitionem, quam causat ista vox in virtute sua, ita ut ipse in se, aut in alio per vocem praecise possit illam causare, sed sufficit quod possit causare ipsam in intellectu habente speciem istius rei per illam cognitionem cognitae et significatae per vocem.
Ad secundam confirmationem patet responsio ex dictis ad objectionem, neganda enim est consequentia.
Ad tertiam confirmationem respondeo, distinguendo antecedens: Quando quis haberet voces jam ante impositas ad significandam rem, ut ab ipso concipitur, et alii quibus res illa esset significanda, scirent voces esse sic impositas, haberentque eosdem conceptus de re, quos significarent verba, nego antecedens. Quando quis non haberet voces ad sic significandam rem, aut quando alii non conciperent rem prout ipse eam vellet per verba significare, concedo antecedens ; et similiter distinguo consequens, non potest hoc aliis, qui perfecte conciperent, nego; qui non conciperent, concedo consequentiam, neque nos id asserimus.
Itaque tota difficultas significandi rem per verba, oritur ex eo quod audiens vocem debet habere cognitionem rei significandae, antequam possit intelligere vocem, quia vox non habet ex se, etiam supposita quacumque institutione, causare speciem rei significatae in mente audientis, et minus habet proponere ipsam rem significatam secundum se, quae posset non existere vel esse absens physice, unde solum habet ex se causare cognitionem rei, quatenus excitat speciem ipsius in mente audientis vocem, atque adeo ut significet, necessario praesupponitspeciem rei in illa mente. Rursus non sufficit quod species rei sit in illa mente, ut excitetur per vocem, nec ulterius etiam quod vox imponatur ad significandam illam rem, cujus habetur species, sed debet audiens intelligere quod vox sit imposita ad significandam rem istam. Hoc autem est valde difficile significare ipsi aliquando ; et hinc fit aliquando difficile esse, ut aliquis explicet per verba suos conceptus, quia scilicet vel alter non habet tum species istorum conceptuum, vel loquens non habet verba jam imposita ad significationem istorum verborum, et si vellet ipse imponere nova nomina, non posset significare alteri quod illa imponeret ad significationem istorum conceptuum. At quando audiens habet speciem conceptuum, et potest loquens significare ipsi quod intendat significare per voces res illas, quarum species habet, profecto nullam habebit difficultatem loquens in significando suo conceptu.
Hanc autem doctrinam non advertit Suarez supra num. 14. dum videtur supponere quod vox habet ex se significare aliquid independenter a speciebus, quas audiens habet de re; quod manifeste patet ex modo dictis esse falsum.
Nec argumentum, quoad hoc sentiendum ducitur hic Doctor, ullius est momenti, sed procedit ex malo hujus rei examine, ut patebit ex solutione.
Est autem hoc ejus argumentum : si nomen haberet significare rem, prout repraesentaretur per speciem, aut prout conciperetur res perfectius, aut distinctius ab audiente nomen, sequeretur quod idem nomen impositum ad significandum eamdem rem secundum eamdem rationem, non haberet determinatam perfectionem significandi. Sed quod pro varietate audientium haberet perfectiorem ac perfectiorem vim significativam, quia scilicet quo intellectus esset perfectior aut perfectiores species rei haberet, eo perfectius audito nomine intelligeret rem, sed hoc est frivolum, inquit Suarez ; ergo, etc.
Respondeo in primis si concederetur sequela, id non esse nec frivolum nec absurdum, cum enim nomen supponat pro re significata, sicut ipsa res significata non habet ex se determinatam perfectionem causativam cognitionis, sed pro varietate intellectuum eorumque dispositione et pro varietate specierum, quae causarentur in intellectu, haberet causare perfectiorem aut imperfectiorem cognitionem, nec hoc sit frivolum, ita quod vox non haberet determinatam perfectionenh significationis, sed juxta dispositionem intellectuum, haberet causare diversas intellectiones perfectiorem et imperfectiorem, nullo modo esset absurdum aut frivolum.
Respondeo secundo et magis ad rem praesentem, distinguendo sequelam majoris : si nomen haberet significare rem, prout repraesentaretur per speciem, aut conciperetur perfectius, quantum ad perfectionem conceptus objectivi, qui conciperetur et repraesentaretur, nego sequelam majoris ; semper enim eamdem rationem objectivam ex se eodem modo quantum est ex parte objecti significaret, ad quam significandam erat institutum. Quantum ad perfectionem ipsius cognitionis desumptae a perfectione ipsius intellectus aut speciei, concedo sequelam majoris ; neque nos dicimus vocem habere ex se significare rem, ut perfectius conciperetur hac perfectione.
Ut autem haec responsio intelligatur, et etiam tota res percipiatur melius, hic etiam advertendum est, quod vox habet, ut supra dixi, supponi pro re, ita ut quemadmodum res ipsa si proponeretur sensibus externis, vel produceret vel excitaret in intellectu speciem sui, qua abstractive cognosceretur; ita etiam quando non adest ipsa res, vox habeat excitare speciem ejus conformiter ad illud quod communiter dicitur, nimirum, quod quia res ipsas ad Scholas adducere non possumus, vocibus utamur. Hinc fit ut sicut differentia cognitionum de una re secundum eamdem rationem, non potest tribui ipsimet rei si applicata fuisset, ita etiam differentia cognitionum mediante una voce non debet attribui ipsi voci, sed perfectiori intellectui aut speciei aut dispositioni intellectus, aut applicationi vocis. Sicut vero differentia cognitionum de diversis rebus, aut conceptibus objectivis immediate cognitis tribuitur ipsis rebus, ita etiam diversitas cognitionum de diversis rebus, aut conceptibus habitarum mediantibus vocibus immediate sine discursu, attribuenda est ipsis vocibus. Illa ergo perfectio, quae est major in cognitione, ex eo quod cognitio sit de tali ratione objectiva, quam perfectionem non habet alia cognitio, quae est de alia ratione objectiva minus perfecta, est attribuenda voci, non vero illa major perfectio, quae est in cognitione ex perfectiori intellectu, aut aliis quibuscumque capitibus. Quae doctrina si bene intelligatur, et enervat totaliter fundamentum Suarez, et sententiam nostram clarissime demonstrat.
Objicies: Praeterea sequeretur ex nostra doctrina quod Deus esset effabilis, maxime si posset a viatore imponi nomen, quod eum distincte significaret, sed hoc est contra Patres et Scripturam ; ergo, etc. Respondeo, eatenus Deum esse ineffabilem, quatenus non possit a creatura nomen imponi, per quod aut comprehensive, aut etiam distincte, sive intuitive, sive abstractive cognosceretur naturaliter ab aliquo non habente cognitionem supernaturalem ipsius, non vero quatenus possit imponi nomen, quod eum confuse et indistincte repraesentaret, aut quod eum distincte etiam repraesentaret habentibus speciem, quibus antecedenter ad nomen distincte cognosci possit. Et per hoc patet ad omnes rationes et argumenta principalia in initio quaestionis proposita, quae propterea Doctor in particulari solvere non curavit, nec hic proponenda videbantur. Suppositis hactenus dictis, et praesertim quod viatores possint imponere nomen, quod distincte significet Deum sub ratione sua propria et quidditativa, restat quaerendum, an de facto dentur aliqua nomina apud viatores sic ipsum significantia V Scotus quaest, praeced, num. 4. ait verisimile esse in Scriptura sacra esse talia nomina sive imposita sint ab homine, sive ab Angelo aut Deo; et specialiter existimat tale nomen esse illud, de quo fit mentio
Exodi 3. ubi dicit Deus Moysi: Haec dices filiis Israel: Qui est misit me ad vos. Hoc nomen mihi in est aeternum, quo in loco ponitur hebraice nomen Jehova, quod Tetragrammaton dicitur, et erat in summa apud Hebraeos observatione, sic ut ipsis non esset fas ipsum proferre, sed quoties occurrebat, ejus loco legebant Adonai vel Elohim, praesertim extra templum ; in templo vero cum Sacerdos benediceret populo, illud nomen proprio exprimebat sono. Tale etiam nomen, hoc est, significans Deum quidditati ve, verisimile est, esse nomen Deus seu AdminBookmark quod derivatur secundum etymologiam nominis, vel a verbo AdminBookmark quod significat gubernare seu continere et fovere, quia Deus conservat et gubernat omnes creaturas, vel a verbo AdminBookmark hoc est urere, quia Deus ignis consumens est, ut habetur Deutoron. 4. non solum quia consumit peccata et imperfectiones, sed quia etiam creaturas rationales igne sui amoris fovet, et quia igne infernali consumit peccatores, et denique quia igne infernali consumit peccatores, et denique quia igne consumpturus est novissimo die mundum; vel denique a verbo AdminBookmark hoc est, prospicere et contemplari, quia Deus intime omnia cognoscit, scrutans renes et corda. Quod autem haec duo nomina significent ipsam propriam naturam Dei, licet occasio imponendi illa desumpta forte fuerit ab aliqua operatione Dei ad extra, sicut nomen lapis significat naturam propriam et substantiam lapidis, licet occasio imponendi ipsum desumpta fuerit a laesione pedis. Probatur, tum quia nihil impedit , tum quia valde videtur conveniens ut nomen aliquod haberemus sic significans essentiam divinam.
Dices cum Cajetano supra, esset tale nomen frustra et contra experientiam. Contra, quia saepe conamur discurrere de Deo ipso secundum propriam suam naturam, secundum quod est in se. Et licet ut sic,non concipiamus ipsum distincte, tamen volumus intelligi sermonem nostrum de Deo, non secundum quod apparet nobis, sed secundum quod est a parte rei; ergo non esset inutile nomen quod significaret eum ut sic, licet non ut sic, ipsum distincte non cognosceremus. Illud vero de experientia, quod subjungit Cajetanus, est frivolum, quia nos non contendimus nos intelligere significata nominum horum, secundum quod a parte rei significantur ab illis, neque ex experientia tali colligimus dari ista nomina, sed alia experientia, qua constat, ut dixi, non discurrere velle de Deo secundum propriam naturam suam. Plura alia de his nominibus videri possunt apud recentiores, quae quia et in se facilia sunt et propterea non tanguntur a Doctore, omittenda hic videbantur.