CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(Textus Magistri Sententiarum)
De substantialibus nominibus divinis in speciali. Praedictis adjiciendum est, quod cum omnia nomina, quae secundum substantiam de Deo dicuntur, singulariter et non pluraliter de omnibus in summa dicantur personis, ut supra ostensum est, est tamen unum nomen, scilicet persona, quod secundum substantiam dicitur de singulis personis et pluraliter, non singulariter in summa accipitur. Dicimus enim : Pater est persona, Filius est persona, Spiritus sanctus est persona, et hoc secundum substantiam dicitur. Nec tamen dicitur : Pater et Filius et Spiritus sanctus sunt una persona, sed tres personae. Hoc ergo nomen excipitur a praedicta regula nominum, quae secundum substantiam de Deo dicuntur, quia cum hoc ad se dicatur et secundum substantiam, pluraliter tamen, non singulariter in summa accipitur.
Auctoritas, quod persona ad se dicatur, et secundum substantiam.
Quod autem persona secundum substantiam dicatur, Augustinus ostendit 7. lib. de Trinit. dicens : " Non est aliud Deo esse, aliud personam esse, sed omnino idem. " Item : " In hac Trinitate cum dicimus personam Patris, non aliud dicimus quam substantiam Patris. Quocirca ut substantia Patris ipse Pater est, non quo Pater est, sed quo est, ita et persona Patris, non aliud quam ipse Pater est ; ad se quippe dicitur persona, non ad Filium vel Spiritum sanctum, sicut ad se dicitur Deus et magnus, et bonus, et justus et hujusmodi. Et quemadmodum hoc illi est esse, quod Deum esse, quod magnum esse, quod bonum esse ; ita hoc illi est esse, quod personam esse. " Ecce expresse habes, quod persona secundum substantiam dicitur, ut cum dicitur : Pater est persona, hic sit sensus: Pater est essentia divina ; similiter, cum dicitur : Filius est persona, Spiritus sanctus est persona, id est, essentia divina.
Cur Pater et Filius et Spiritus sanctus non dicantur una persona, ut una substantia et unus Deus ?
Ideo oritur hic quaestio difficilis quidem, sed non inutilis, qua quaeritur, cur non dicantur hi tres una persona, sicut una essentia et unus Deus. Quam quaestionem Augustinus diligenter tractat atque congrue explicat in lib. 7. de Trinit. ita dicens : " Cur non haec tria simul unam personam dicimus, sicut unam essentiam et unum Deum, sed dicimus tres personas, cum tres Deos aut tres essentias non dicamus ? Quia volumus vel unum aliquod vocabulum servare huic significationi, qua intelligitur Trinitas, ne omnino taceremus interrogati, quid tres essent, cum tres esse fateamur. " " Cum ergo quaeritur, quid tres, ut ait Augustinus lib. 5. de Trinit, magna prorsus inopia humanum laborat eloquium. Dictum est tamen tres personae, non ut illud diceretur, sed ne taceretur omnino. " Non enim rei ineffabilis eminentia hoc vocabulo explicari valet. Ecce ostendit qua necessitate dicatur pluraliter personae, videlicet ut hoc uno nomine quaerentibus de tribus respondeamus.
Qua necessitate dictum sit tres personae a Latinis, et a Graecis tres hypostases vel substantiae ?
Qua necessitate non solum Latinus sermo, sed etiam Graecus eadem pene super hac re laborans nominum penuria coarctatur? Unde Augustinus quid a Graecis vel a Latinis necessitate de ineffabili Trinitate dictum sit, aperiens 7. lib. de Trinit. ait : " Loquendi causa de ineffabilibus, ut fari aliquo modo possemus, dictum est a Graecis, una essentia, tres substantiae, id est, una usia, tres hypostases. Aliter enim Graeci accipiunt substantiam quam Latini. A Latinis autem dictum est, una essentia vel substantia, tres personae, quia non aliter in sermone nostro, id est, Latino, essentia quam substantia solet intelligi. Et ut intelligatur saltem in aenigmate, placuit ita dici, ut diceretur aliquid, cum quaereretur, quid tria sint, quae tria esse fides vera pronuntiat, cum et Patrem non dicit esse Filium, et Spiritum sanctum, scilicet Donum Dei, nec Patrem dicit esse nec Filium. Cum ergo quaeritur quid tria vel quid tres, conferimus nos ad inveniendum aliquod nomen, quo complectamur haec tria. Neque occurrit animo, quia supereminentia divinitatis usitati eloquii facultatem excedit. Verius enim cogitatur Deus quam dicitur et verius est quam cogitatur. "
Quid hoc nomine tres in divinis significetur.
" Pater ergo et Filius et Spiritus sanctus, quoniam tres sunt, quid tres sint quaeramus, et quid commune habeant. Non enim possunt dici tres Patres, quia tantum Pater ibi Pater est, nec tres Filii, cum nec Pater ibi sit Filius nec Spiritus sanctus, nec tres Spiritus sancti, quia Spiritus sanctus propria significatione, qua etiam Donum Dei dicitur, nec Pater est nec Filius. Quid ergo tres ? Si tres personae esse dicuntur, commune est eis id quod persona est. Certe enim quia Pater est persona, et Filius est persona, et Spiritus sanctus est persona, ideo dicuntur tres personae. Propterea ergo dicimus tres personas, quia commune est eis id quod persona est. " Ex praedictis aperte intelligi potest, qua necessitate dictum sit a Latinis tres personae, cum persona secundum substantiam dicatur. Unde et tribus commune est id quod persona est.
Quare non dicimus tres Deos esse Patrem et Filium et Spiritum sanctum,
ut dicimus tres personas, cum id quod Deus est, sit eis commune : quia Pater est Deus, et Filius est Deus, et . Spiritus sanctus est Deus. Sed quaeritur hic, cum dicamus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse tres personas, quia commune est eis quod persona est, id est, quia Pater est persona, et Filius est persona, et Spiritus sanctus est persona : cur non dicamus similiter tres Deos, cum et Pater sit Deus, et Filius sit Deus, et Spiritus sanctus sit Deus ? Quia scilicet illud Scriptura contradicit ; hoc autem, etsi non dicit, non tamen contradicit. Unde Augustinus hanc movens quaestionem atque definiens, libro septimo de Trinitate, ait: " Si ideo dicimus, Patrem et Filium et Spiritum sanctum esse tres personas, quia commune est eis id quod persona est ; cur non etiam tres Deo dicimus?Certe, ut praedictum est, quia Pater est persona, et Filius est persona, et Spiritus sanctus est persona, ideo tres personae dicuntur. Quia ergo Pater Deus, et Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, cur non dicuntur tres dii ? " Ecce proposuit quaestionem; attende, quid respondeat subdens : " An ideo non dicuntur tres dii, quia Scriptura non dicit tres Deos ? Sed nec tres personas alicubi Scripturae textus commemorat. An ideo licuit loquendi et disputandi necessitate tres personas dicere, no quia Scriptura dicit, sed quia Scriptura non contradicit?Si autem diceremus tres Deos, contradiceret Scriptura, dicens : Audi Israel, Deus tuus, Deus unus est. " Ecce absolutio quaestionis, quare potius dicamus tres personas quam tres Deo, quia scilicet illud non contradicit Scriptura.
Alia quaestio, curnon dicimus tres essentias, ut tres personas cum Scriptura non contradicat ?
Verum et hic alia emergit quaestio, quam Augustinus consequenter annectit dicens : " Cur, inquit, et tres essentias non licet dicere, quod similiter Scriptura sicut non dicit, ita non contradicit ? At si dicis, quod propter unitatem Trinitatis non dicuntur tres essentiae, sed una essentia: quaero, cur non propter eamdem unitatem Trinitatis dicantur una persona, et non tres personae. Ut enim est illis commune nomen essentiae, ita ut singulus quisque dicatur essentia, sic illis commune est personae vocabulum. Quid igitur restat, nisi ut fateamur, loquendi necessitate a Graecis et Latinis parta haec vocabula adversus insidias vel errores haereticorum ? Cumque conaretur humana inopia loquendo proferre ad hominum sensus, quod in secretario mentis de Deo tenet sive per piam fidem sive per qualemcumque intelligentiam, liniuit dicere tres essentias, ne intelligeretur in illa summa aequalitate ulla diversitas. Rursum non poterat dicere, non esse tria quaedam ; quod quia dixit Sabellius, in haeresim lapsus est. Quaesivit.ergo quid tria diceret, et dixit tres personas sive tres substantias secundum Graecos."
Sicut nos dicimus tres personas, ita Graeci tres substantias, quas dicunt
hypostases, aliter accipientes substantiam quam nos. Quod enim de personis secundum nostram, hoc de substantiis secundum Graecorum consuetudinem oportet intelligi. Sic enim dicunt illi tres substantias, unam essentiam, id est, tres hypostases, unam usiam ; quemadmodum nos dicimus tres personas, unam essentiam vel substantiam; quanquam et illi, si vellent, sicut dicunt tres substantias, tres hypostases, possent dicere tres personas, tria prosopa. Illud autem maluerunt dicere, quia fortasse secundum linguae suae consuetudinem aptius dicitur. "
Quod in Trinitate non est diversitas vel singularitas vel solitudo, sed unitas ei Trinitas et distinctio et identitas.
Jam sufficienter, ut puto, ostensum est, qua necessitate dicamus tres personas, et quare non similiter tres Deos vel essentias, quia scilicet in altero obviat Scriptura, in altero diversitatis intelligentia ; quia ibi nulla penitus est diversitas, sicut nec singularitas vel solitudo, sed unitas et trinitas. Unde Augustinus lib. 7. de Trinitate, ait: " Humana inopia quaerens, quid diceret tria, dixit tres personas vel substantias, quibus nominibus non diversitatem voluit intelligi, sed singularitatem noluit, ut non solum ibi unitas intelligatur ex eo, quod dicitur una essentia, sed trinitas ex eo quod dicuntur tres personae. " Hilarius quoque lib. 7. de Trinit. ait" Dominus dicit: Qui me videt, videt et Patrem. Cum hoc dicitur, excluditur singularis atque unici, id est solitarii intelligentia. Nam nec solitarium sermo significat, et indifferentem tamen naturam professio docet. Visus est enim in Filio Pater per naturae unitam similitudinem. Unum sunt enim natus et generans, unum sunt neque unus. Non itaque solitarius Filius est nec singularis, nec dispar. " Item in eodem : " Sicut in Patre et Filio credere duos Deos impium est, ita Patrem et Filium singularem Deum praedicare, sacrilegum est. Nihil in his novum, nihil diversum, nihil alienum, nihil separabile est. " De hoc etiam Augustinus in libro Quaestionum veteris ac novae Legis ait : " Unus est Deus, sed non singularis. " Item Ambrosius libro de Fide ait: " Quod unius est substantiae separari non potest, etsi non sit singularitatis, sed unitatis. Deus unus cum dicitur,nequaquam Deitatis trinitatem excludit, et ideo non quod singularitatis, sed quod unitatis est praedicatur. " Ecce ex praedictis ostenditur, quia nec singularis nec diversus, nec unicus vel solitarius confitendus est Deus, quia singularitas vel solitudo personarum pluralitatem excludit, et diversitas unitatem essentiae tollit. Diversitas inducit separationem Divinitatis, singularitas adimit distinctionem Trinitatis. Ideo Ambrosius 2. libro A de Fide, ait : " Non est diversa nec singularis aequalitas; nec juxta Sabellianos, Patrem Filiumque confundens, nec juxta Arianos Patrem Filiumque secernens. Pater enim et Filius distinctionem habent, separationem vero non habent. " Item, in eodem : " Pater et Filius divinitate sunt unum, nec est ibi substantiae differentia nec ulla diversitas: alioquin quomodo unum Deum dicimus ? Diversitas enim plures facit. " Constat ergo ex praedictis, quia in Trinitate nulla est diversitas ; si tamen aliquando in Scriptura invenitur dictum tres diversae personae et hujusmodi, diversas dicit distinctas.
Quod non debet dici Deus multiplex.
Et sicut in Trinitate non est diversitas, ita nec multiplicitas, et ideo non est dicendus Deus multiplex, sed trinus et simplex. Unde Ambrosius 1. lib. de Fide, ait: " Est in Patre et Filio non discrepans, sed una divinitas, nec confusum quod unum est, nec multiplex esse potest quod indifferens est. " Multiplex itaque Deus non est.
(Finis textus Magistri.)