Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Utrum persona secundum quod dicit aliquid commune Patri, Filio et Spiritui sancto, dicat praecise aliquid secundae intentionis ?
Alensis 1. p. q. 56. m. 4. art. 2. D. Thom. 1. p. q. 29. art. 4. et q. 30. art, 4. et hic q. 1. art. 3. D. Bonav. dist. 25. art. 1. q. 1. Richard. d. 25. art. 2. q. 1. et 2. et d. 26. art. 1. q. 2. Gabr. hic. q. itnic. dub. 1. et 3. d. 1. q. 1. art. i. D urand. q 1. et d. 25. q.1. Henr. Quodl. 5. q. 6. Suar. 1. p. tract 3. 1 7. c. 8. Vide Scot. 1. Phys. q. 7. ubi de univocatione entis ad substantiam et accidens. Mayr. d. 24. g. 2. Bacon. 19. q. 1.
Circa istam distinctionem vigesimam tertiam, quaero unum, utrum persona secundum quod dicit aliquid commune Patri, Filio et Spiritui sancto, dicat praecise aliquid secundae intentionis?
Quod non, probo, quia persona est terminus productionis realis, et adoratur ; secunda intentio non terminat productionem realem, nec adoratur ; ergo, etc.
Praeterea, Trinitas in divinis non est tantum conceptuum, sed rerum, contra errorem Sabellii.
Contra, omne commune pluribus univocum et distinctum et plurificatum in eis, dicitur de eis secundum aliquam rationem universalis. Persona est commune univocum Patri et Filio et Spiritui sancto, et plurificatum in eis etiam secundum Augustinum 7. de Trinit, cap. 4. et 6. ergo dicitur de eis secundum aliquem rationem universalis. Et si dicat aliquam intentionem secundam, vere est in divinis aliqua ratio universalis, quod non videtur conveniens. Si vero dicat intentionem primam, erit in divinis universale reale commune, et ita aliqua localitas potentialis, quod videtur inconveniens.
.Hic dicitur quod persona tantum dicit intentionem secundam, quia sicut individuum reperitur communiter in omni natura substantiali, et persona in natura intellectuali ; sed individuum et suppositum dicunt tantum rem secundae intentionis ; ergo et persona dicit tantum rem secundae intentionis.
Confirmatur ratio, quia natura, in qua sunt ista, ut essentia, non est de per se ratione istorum. Ponitur enim in definitione istorum, ut additum ; igitur non variat rationes formales istorum.
Item, omne commune dictum de pluribus, dicitur de eis secundum rationem alicujus universalis ; ergo si persona significet rem primae intentionis communem tribus, illa dicetur de eis sub ratione generis generalissimi aut alicujus intermedii, aut secundum rationem speciei specialissimae, quorum opposita sunt manifesta. Quod non sit species specialissima, manifestum est, quia tunc sequeretur quod duae erunt quasi species specialissimae respectu earumdem personarum, Deitas enim, secundum Damascenum cap. 5. notat quasi speciem circumplectivam hypostaseon, et persona etiam notabit speciem specialissimam respectu earumdem ; ergo, etc.
Additur huic opinioni, quod licet persona dicat aliquid secundae intentionis, non tamen dicitur illud in abstracto, sed in concreto, et ideo potest praedicari de re primae intentionis et supponere pro ea.
Exemplum, species est secunda intentio, ibi accipitur species pro ipsa intentione in se, et species praedicatur de pluribus differentibus numero, ibi accipitur species pro re quam denominat. Non enim praedicatur hic haec intentio species de pluribus, ut videtur, sed homo vel asinus, de quibus dicitur haec intentio.