In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Inducentem alium ad vitia et corruptionem virtutum, teneri ad restitutionem modo sibi possibili. Quod etiam tenent Richard. hic art. 5. quaest. 2. Paludan. quaest. 2. art. 2. Gabr. 17. q. 2. Major ibi dub. ult Anton. p. 2. tit. 2. c. 2. sig. 1. Ang. v. Restit. 1. et alii. Sed puto obligationem esse tantum charitatis, strictiorem tamen obligatione aliorum. Vel si velis Scotum locutum de obligatione justitiae, intellige id locum habere, si per fraudem quis inductus est ad peccatum, ex iis quae notavi praeced, quaest, fin. Tunc enim tenetur inductor ex justitia tollere illa, quibus induxit, ne in posterum per ea peccetur, ut si doceret falsas doctrinas, vel modos extraordinarios peccandi.
Respondeo (b), hic primo videndum est de damnificante alium in bonis animae ; secundo, in bonis corporis. De primo, non intelligitur de bonis naturalibus animae, quia nullus potest sic alium damnificare, cum illa naturalia bona, sint bona incorruptibilia, sed de bonis morum intelligitur, vel acquisitis, quae corrumpuntur, vel acquirendis, quorum acquisitio impeditur, ut scilicet de peccatis et vitiis, quibus virtutes acquisitae corrumpuntur, vel tandem vitia generantur, et quae deberent generari ex actibus bonis, impediuntur. In istis non potest quis alium directe damnificare, quia peccatum et omnis actus vitiosus adeo est peccatum, quo voluntarium; quod si non est voluntarium, non est peccatum, secundum Augustinum de vera religione: ergo sola voluntate propria potest aliquis sic damnificari. Sed aliquis potest alium indirecte damnificare, inducendo eum ad peccatum et actus vitiosos, quibus virtutes corrumpuntur et vitia generantur: et ista inductio potest esse multiplex, scilicet consulendo, persuadendo, rogando, etc.
De isto dico, quod tenetur modo sibi possibili, restituere sibi damnum, scilicet inducendo eum efficaciter ad poenitentiam et ad actus virtuosos: et si sola inductio non sufficiat, quia facilius est pervertere quam convertere, tenetur et per se orando, et per orationes aliorum procuratas, impetrare sibi conversionem, et per alios persuasores efficaces, dum tamen illis non prodat peccatum occultum illius alterius.
Et ex hoc patet, (c) quantum periculum est alium sollicitare, et inducere ad peccatum, quia vix potest digne restituere, cum voluntatem illam allectam ad peccata vix possit persuasionibus et aliis multis viis reducere ad virtutem. Ratio hujus satis patet, quia cum virtutum bona sint maxima, secundum Augustinum primo Retractationum, plus damnificat qui in istis damnificat, quam qui in quibuscumque aliis, et per consequens plus secundum justitiam tenetur ad restituendum proximo tale bonum, quantum sibi possibile est.