CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Sententia Aegidii (et videtur Henrici) est, personam, quae est communis tribus, esse secundam intentionem. sicut est individuum, quod est ejus superius, additur, quod dicit secundam intentionem in concreto, et ideo potest dici de re primae intentionis. Hanc refutat Doctor. Primo, ad hominem, et postea variis rationibus. Prima, quia persona esset relatio rationis. Secunda, quia unitas individui et personae est maxime realis. Tertia, ex Augustino, personae sunt res et res non est secunda intentio. Quarta, supponendo ex dist. 5. quaest. 1. concretum esse saepe adjectivum, persona in concreto erit adjectivum, et sic non terminabit dependentiam termini numeralis (res, qui etiam est adjectivus, nisi subintelligatur substantivum. quod juxta hanc opinionem non potest assignari. De hoc actum est dist. 12. quaest. 1. quaerendo quare admittimus plures spirantes, sed non plures spiratores.
Contra istud, et primo contra opinantem, quandocumque a formalibus constitutivis aliquorum potest abstrahi aliquod commune primae intentionis, pari ratione vel majori, potest abstrahi aliquid commune a constitutis per illa; personae autem divinae secundum istos constituuntur per relationes formaliter, ab illis autem constitutivis potest abstrahi aliquid commune reale primae intentionis. Paternitas enim est relatio, filiatio est relatio, et hoc univoce sumendo relationem, quia potest esse certitudo de conceptu relationis ad intra, dubitando de quolibet conceptu speciali, et talis sic certus non tantum habet certitudinem de voce, sed de conceptu aliquo ; ergo conceptus ille de relatione in communi alius est a conceptu illius in speciali. Ergo multo magis a constitutis per istas relationes poterit abstrahi aliqua res primae intentionis. Assumptum autem de univocatione relationis magis patebit inferius in ista quaestione.
Contra opinionem in se (a), quia 1 omnis intentio secunda est relatio rationis, non quaecumque, sed pertinens ad extremum, vel actum intellectus componentis vel dividentis vel saltem conferentis unum q. ad alterum. Hoc patet, quia intentio secunda, secundum omnes, causatur per actum intellectus negotiantis circa rem primae intentionis, qui non potest causare circa objectum, nisi tantum relationem rationis, et praecipue non dicit relationem pertinentem ad actum intellectus comparantis.
Quod autem non dicat aliquam relationem rationis, videtur, quia tunc saltem necessario coexigeret correlativum ad quod referretur, quia impossibile est intelligere relationem, et non esse ad aliquem terminum et correlativum. Sicut omnis intentio secunda requirit correlativum ad quod refertur, ut species respicit genus pro suo correlativo, et particulare universale pro suo correlativo, et sic de aliis ; persona autem non dicitur alicujus persona, vel saltem non dicit extremum intellectus conferentis.
Item, duco rationem eorum ad oppositum, quia unitas est passio entis, sicut patet 4. Metaph. et per consequens consequitur rem ex natura rei. Et maxime est verum de illa unitate, quae est vera unitas, cujusmodi est unitas individui; ergo talis unitas non dicit intentionem secundam, et sicut non unitas in communi, ita nec unitas in natura intellectuali. Si igitur persona dicat unitatem in natura intellectuali, sicut individuum in communi, sequitur oppositum conclusionis eorum,
Praeterea (b) contra rationem secundum Augustinum de doctrina Christiana, et ponitur in littera dist. 1. et dist. 23. primi libri, dicit : quod res quibus fruendum est, sunt Pater, Filius et Spiritus sanctus. Unde secundum ipsum, tres personae sunt tres res, res autem non videtur dicere secundam intentionem, et tamen est commune tribus personis et numeratur in eis ; ergo non oportet dicere personam significare secundam intentionem, quia est commune numeratum in multis. Magister etiam dist. 25. cap. 8. exponit tres personas per tres subsistentias vel tres subsistentes ; subsistentia autem non videtur significare rem secundae intentionis, et tamen est commune tribus et numeratur in eis.
Item, praedicta opinio quaerit quomodo persona possit univoce praedicari de pluribus individuis, nisi sit universale, sed eamdem difficultatem petit de relatione, et eodem modo sequitur ; magis enim videtur, quod a constitutis possit abstrahi commune quam a constituentibus. Sed quomodo potest abstrahi aliquod commune primae intentionis, et tamen non universale reale, dicetur dist. 26.
Praeterea (c) contra additum arguo sic : Adjectivum non determinat aliquid, nisi illud ad quod terminatur ejus dependentia, sed adjectivum non potest terminare dependentiam alterius adjectivi, quia aequaliter dependent et ambo sunt aeque dependentia, ergo neutrum determinat alterum ; ergo si hoc nomen, persona, sit tale concretum, non potest terminare dependentiam alterius, cujusmodi est ille terminus numeralis tres. Igitur non bene diceretur quod sunt tres personae, nisi intelligendo aliquod substantivum, quod determinetur per utrumque adjectivum, sed non est dare aliquod substantivum tale subinlellectum; ergo, etc.