IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Respondeo, hic primo videndum est, etc. Hic agit de eo, qui damnum infert in bonis animae: An teneatur ad restituendum quod in se est? Excludit bona substantialia animae, quia in his laedi non potest, cum sint incorruptibilia, sed de bonis acquisitis virtutum naturalium aut moralium. Et in his nequit quis directe alium damnificare, sed indirecte, ut docendo errorem contra fidem, bonos mores, artem aliquam necessariam et utilem, et suadendo opus, ex quo corrumpitur bonum animae, ut virtutis, et hoc indirecte, quia nemo sine propria voluntate potest in his damnificari, quae dependet a libertate ejus.
Conclusio Doctoris est affirmativa, nempe eum teneri inducere alium efficaciter, ut potest per se vel alios ad resipiscentiam et ponitentiam. Quem sequitur Paludanus in hac dist. quaest. 2. art. 2. Gabr. quaest. 17. art. 2. conclus. 1. et 2. Major ibidem dub. ult. Adrian. quaest, de Restitut. bonorum animae, et quidam alii; et intelligendo conclusionem de obligatione charitatis tantum, et non justitiae, potest dici sententia communis, quia communiter tenetur talis majori vinculo charitatis eum reducere quam alii. Quantum ad obligationem justitiae distinguunt moderni, si per fraudem aut vim induxit, quae adhuc perseverant, tenetur,
dicunt, tollere causam, ne amplius perseveret in peccato ; aliter vero non tenetur ei ex justitia. Ita Sotus lib. 4. de Jusl. et Jure, quaest. 6. art. 3. quem sequitur Molina tract. 3. disput. 50. Azorius 3. part. lib. 5. cap. 1. Idem docet Sylvester verb. Restit. 9. Lessius lib. 2. de Justil. et Jure cap 8. dub. 2. conchis. 2.
Probatur conclusio : secundum hos Doctores et communem, si per fraudem aut compulsionem, aut falsam doctrinam quis seducat alium ad errorem aut peccatum, tenetur ex justitia summovere causam erroris et peccati, ne continuetur ; ergo similiter tenetur ad damnum rearciendum. Consequentia patet, quia ideo tenetur ex justitia summovere causam damni a se datam, quia revera contra justitiam ratione damni sequentis nocet proximo, alioquin si nullum ex tali causa sequeretur damnum proximo, non tenetur ad remotionem causae, ex qua non sequeretur damnum ; non teneretur, inquam, secundum obligationem justitiae, ergo praecise ratione sequentis damni ex fraude et aliis causis praedictis exurgit haec obligatio.
Sed non est major ratio, unde obligetur ad damnum ex fraude, quam ex alia quacumque per se causa damni, quia privat injuste alium bono suo, ad quod habet jus in re ipsa, ne ei tollatur injuste, et quo pretiosius est bonum, eo potiori jure privatur, quia bona fortunae secundum rectam rationem debent exponi pro bono famae et vitae, et vitam pro bono spirituali animae conservando tenetur contemnere: ergo laesio proximi in bonis salutis excedit laesionem ejus in bono fortunae, sed ex hac laesione oritur restitutio, ergo ex illa. Patet consequentia, quia dictamen justitiae non magis respicit unum quam alterum, imo plus respicit illud in quo magis nocetur. Unde si alterum horum, aut vita aut pecunia esset perdenda, potest consuli, ut potius pecuniae fiat detrimentum, et vitae pro salute animae.
Dices, volenti et consentienti non fieri injustitiam ; sed qui inducitur ad peccatum voluntarie, peccat, ergo, etc.
Contra qui alium inducit ut damnum inferat proximo injuste, peccat contra justitiam, et causat damnum, quamvis executor libere et volens id faciat.
Dices patientem damnum non esse volentem.
Contra, qui per fraudem inducit alium, ut peccet, peccat contra justitiam, et tenetur summovere causam, secundum illos, quia est causa posita contra justitiam et jus quod habet alius in bonum virtutis quod possidet, quamvis volens et consentiens eo privetur: ergo idem sequitur ex alia quacumque causa per se, qua inducitur ad peccatum, ut suadendo, instruendo, donando, rogando importune, et sollicitando, etc. quae aequivalent fraudi et dolo ad extorquendum consensum ex efficacia morali, quam habent ad inclinandum voluntatem alterius, quae alioquin sine tali impulsione non faceret damnum justitiae. Item, qui precibus et muneribus et hujusmodi induceret aliquem, ut se occideret aut mutilaret, aut incurreret aliquod detrimentum salutis corporalis, peccaret contra justitiam, et teneretur ad restitutionem, quae possibilis esset, quamvis alter volens et consentiens incurreret damnum ; ergo similiter in proposito.
Confirmatur quia secundum omnes, et veritatem, hoc modo impellentes sunt causa per se peccati, et inducunt necessitatem moralem peccandi: ergo aequivalet dolo, quantum ad efficaciam, talis impulsio, et dat causam per se damni.
Secundo, praeterea nihil impedit hic sollicitantem, aut praecipitantem in peccatum, obligari ex justitia ad damnum datum, ut potest, resarciendum; ergo non est eximendus. Probatur antecedens, quia tenetur specialiter ex obligatione justitiae in genere, quae est secundum charitatem, quae est virtus ad alterum ; sed materia est etiam capax obligationis justitiae in specie ; ergo comprehenditur sub naturali praecepto talis justitiae, prout intervenit inter proximos, secundum communionem et distinctionem bonorum. Minor probatur, quia damnum quod infert, est aestimabile,et bonum, quo privat, quia est ultimum commodum et supremum bonum hominis, et ipsi debitum secundum rectam rationem, cujus habet possessionem, et ratione operum, seu titulo justitiae, quo acquisivit illud bonum, loquendo de donis et gratia, qui titulus fundatur tam in merito Christi, quam etiam operibus propriis, ut habent rationem meriti aut dispositionis praeviae, et in liberalitate Dei, aut justitia correspondentem operibus justi, secundum medium distributivae, aut commutativae justitiae, prout volueris. Adde etiam ex frequenti opinione debitum esse secundum rigorem justitiae fundatum, saltem ut innititur operibus Christi. Demus ulterius tantum fundari debitum in liberalitate Dei donantis, non refert, quia quod acquiritur titulo liberali donationis, perinde transit in jus et proprietatem donatarii, et in bonis ejus computatur, et ei fructificat ad cumulum majoris meriti et gloriae ; ergo qui eum privat tali bono, quod est ejus secundum justitiam, vere privat injuste, et peccat consequenter contra praeceptum naturale negativum justitiae ; ergo sequitur obligatio restitutionis in damno dato, prout facultas suppetit, sed haec facultas suppetit ex mediis assignatis a Doctore. Prima consequentia probatur, quia universaliter ad obligationem strictae, justitiae, ex qua redundat etiam obligatio restitutionis, nihil exigitur, nisi quod quis privetur injuste re sua quam ex fundato titulo et justo possidet, et privans possit, si non in toto, saltem in aliquo per se, aut alia media, quae in facultate ejus sunt restituere, saltem in aequivalenti, vel aliquali et in parte, a qua satisfactione non excusat eum periculum aliquod, aut necessitas propria, et praeponderat restilutioni in reipsa faciendae.
Sed in proposito priora concurrunt, et nullum impedimentum, aut necessitas propria damnificantis urget, aut praeponderat, et media, quae in facultate habet, sunt tam efficacia ad damnum recuperandum, quam fuerint ad idem inferendum, quantum est ex parte mediorum ; ergo illa tenetur applicare ex justitia, si commode potest, ut patet ex suppositione casus,de quo disseritur absolute, seclusis circumstantiis, in quibus damnificans ex periculo proprio, aut aliunde impediretur.
Tertio ad eamdem minorem principalem : habens curam spiritualem animarum tenetur ex justitia, et non solum ex charitate ministrare, corripere, et caetera necessaria ad salutem subditorum ex pacto officii, et onere, quod assumpsit, et ratione beneficii quod recipit in Ecclesia, cui praesidet. Et hoc ideo, quia talis obligatio est annexa suae curae, in qua constituitur, non solum ut praelatus et pastor spiritualis obnoxius rationi reddendae Deo et Ecclesiae pro ovibus, sed etiam ut judex; ergo secundum justitiam ratione hujus muneris tenetur populo, quoad ea quae sunt salutis, et hoc ex praecepto, vel affirmativo, si quod est tale: aut negativo justitiae quo operas debitas populo non potest subtrahere aut retinere. Unde consurgit etiam obligatio residentia, et providendi media necessaria, et ministros quoad ea quae ipse per se nequit obire.
Sed sicut praelatus ex justitia tenetur non subtrahere debitum ministerii populo, et eo subtracto, peccata populi ipsi imputantur secundum charitatem et dictamen justitiae tanquam reo, quamvis populus volens et consentiens peccet, inde sequitur quod bonum justitiae in populo, quantum ad sui conservationem et propagationem cadat sub justitia stricte sumpta, in quantum praelatus obligatur ad hoc conservandum et promovendum ex debito sui muneris, et per media debita, ut patet dist. 86. c. Inferiorum ; quod est Leonis Papae epist. 3. et 84. seu 86. et c. Facientis, quod est Joannis VIII.
Sed non est aliquod fundamentum, unde praelatus obligetur ex justitia ad resarciendum damnum spirituale populi ex ejus culpa emergens, quin perinde concludat quemcumque alium positive causantem simile damnum, in alio similiter obligari, quia obligatio praelati ex subtracto debito officii sufficienter fundatur, et ex sola omissione ; debitum vero in causante damnum positive exurgit ex positiva actione, qua committendo et impellendo committit damnum, et non solum interpretative. Et quod praelatus omittendo contra justitiam peccat, aliter committendo peccat, sicut si custos rei alienae dissimulet, et permittat furem illam auferre, uterque obligatur, ille ex debito fidelitatis et custodiae, hic vero ex debito acceptionis rei alienae invito domino.
Confirmatur ratio ex argumento Doctoris, etc. vers. Sed contra, etc. ad oppositum hujus quaestionis, ex verbis Anacleti, epistola 3. et habetur 6. quaest. 1. Deteriores sunt, qui bonorum vitam moresque corrumpunt, his qui substantias aliorum, praediaque diripiunt; ipsi enim ea quae
extra nos, licet nostra sint, auferunt; nostri autem detractores, et morum corruptores nostrorum, sive qui adversus nos armantur, proprie nos ipsos diripiunt, et ideo juste infames sunt, et merito ab Ecclesia extorres fiunt, etc. Item patet ex illo Exodi 22. Qui seducit virginem, etc. ut patet ex littera Doctoris, et habetur ad verbum cap. 1. de Adulteriis. Haec poena imponitur lege seducenti, quamvis ipsa virgo consenserit in stuprum; ergo ratione injuriae illatae, quam lex sic jubet compensari, neque refert, ut quidam volunt, ante sententiam judicis non teneri stupratorem ad hanc poenam, quia hoc non tollit, quin poena ratione damni illati justitia ordinante per sententiam infligatur ; unde ibidem additur reluctantem intrudendum esse in monasterium, corporaliter castigatum et excommunicatum, ut patet cap. 2. illo cap. Primo condemnatur praeterea ad dotem ; et intelligitur textus de seductione sine vi aut violentia. Unde Deuteronom. 22. et 29. seducens virginem per vim, damnatur in quinquaginta cyclis, quos parenti virginis ratione injuriae debet, et praeterea eam tenetur ducere uxorem, ut bene notat ibidem Abulensis et Cornelius a Lapide. Excluditur per hoc responsio modernorum, qui dicunt teneri tantum arctiori vinculo charitatis ad resarciendum damnum, et non secundum justitiam, quia, inquiunt, volenti et consentienti non fit injuria.
Quarto, qui decipitur in pretio ultra medietatem justi pretii de lege naturae, habet actionem in personam, ut restituat superfluum ; et de lege fori datur ei actio, ut, rescindat contractum, vel certe petat restitutionem damni accepti, quamvis volens, sciens et consentiens, illud sit passus. Item, dans usuras pro mutuo, quamvis sciens et consentiens dat, habet jus in usurarium ratione damni accepti ; ergo similiter patiens damnum spirituale ex alterius importuna sollicitatione et persuasione, etiam habet simile jus restitutionis, quantum potest restitutio fieri, pejus est enim persuadere quam facere, ff. de ser. cor. lib. 1. sig. Persuadere, et lib. ut tantum, et dist. 86. cap. Tanta puniuntur consulentes parcendo facienti. Confirmatur, secundum adversarios, suadens peccatum contra justitiam tenetur ad damnum incursum ; ergo ratio data non eximit, quin etiam suadens quodcumque peccatum, et ut causa per se nducens sicut reipsa infert damnum, non teneatur similiter ad restitutionem, non quod illud possit restitui, sed quod damnum illatum, quantum potest, teneatur amovere ex justitia. Patet consequentia, quia si ex fraude et vi inferat damnum spirituale, tenetur secundum adversarios tollere causam, si adhuc subsistat, et hoc ex justitia, ut conceditur: ergo similiter a fortiori ipsum damnum illatum debet ex justitia tollere, cujus fuit causa ; tollere, inquam, modo dicto secundum aequivalentiam. Patet ultima consequentia, quia per effectum magis privatur proximus suo jure et bono, quam per causam ; causa enim ad nihil obligat ex justitia, nisi sequatur effectus, ac proinde ut est effectui conjuncta fundat hanc obligationem.
Confirmatur secundo, strictiori obligatione secundum adversarios tenetur restituere damnum illatum, inducendo peccatorem ad poenitentiam, qui fuit ei causa lapsus quam alius ; sed haec obligatio non est charitatis praecise, qua strictior est obligatio, sed solius justitiae, ergo, etc. ex justitia sola provenit haec obligatio strictior. Probatur minor, quia charitas ex materia sua obligat ad procurandum bonum proximi, et salutem; et haec est communis obligatio, specialis autem fundatur ex commodiori facultate et ex ordine charitatis, ut sunt parentes, superiores, et aliis, quibus ex officio aut munere id competit, vel sunt magis conjuncti, et non alienos eodem vinculo comprehendit, quales sunt plerumque qui perverse suadent et inducunt alios ad ruinam ; ergo arctior obligatio ex his non consurgit ex vinculo charitatis, sed ex damno dato, cujus ipsi erant causa per se, quod est intentum et conclusio Doctoris.
Objicit Sotus primo quod scienti et volenti nulla fit injuria, de reg. Jur. in 6.
Respondetur hanc regulam intelligi, quando nulla imponitur necessitas volendi, sed ex libera sua voluntate operatur; inducens autem alium ad malum (quod alias non vellet, imo est repugnans ex se) , sicut est ei causa mali, ita etiam est causa involuntarii. Unde magis voluntarius est inducens quam inductus, quia hic magis agitur quam agit, et quam agat, agit ut compulsus necessitate inducta per compulsionem inducentis, quae est vis moralis illata, licet non corporalis, et ex qua parte sequitur damnum tanquam ad causam magis principalem. Unde in contractibus etiam scienti et volenti saepe datur actio elidenda per exceptionem: et patet in exemplis supra allatis, verbi gratia in virgine seducta, in usurario, quibus datur actio ratione damni recepti, quamvis scienter et volenter.
Secundo objicitur, quod nemo ex consilio dato sine dolo tenetur ad restitutionem, ex cap. Nullus, de reg. Juris in 6. ergo seducens alium per consilium, modo non interveniat fraus,non tenetur ad damnum.
Respondetur negando suppositum, quia, ut dictum est supra in casu de beneficio, consulens malum directe vel indirecte, quod alias non fieret nisi ex consilio, ex intentione committit fraudem, quia alium repugnantem alias inducit in malum, et in damnum per se sequens. Unde consulens alicui, et per hoc eum inducens, ut occidat, aut furetur, tenetur ad restitutionem. Regula autem illa intelligitur de consilio in contractu, quando abest dolus, quando adest, datur actio de dolo contra consulentem, ut si consulat alicui dare usuras suis debitoribus, quibus consulenti ab eis satisfiat, et amplius non sunt solvenda mutuatario, tunc hic potest intentare actionem de dolo contra consulentem, quia in commodum proprium, et non consiliati consuluit, ut mutuum daret iis, qui non erant idonei ; excluditur ergo actio de dolo, quando consilium non fit cum dolo a consulente. Consilium de maleficio, non ratione doli, sed maleficii, cujus est causa, obligat ad restitutionem, ut patet ex dictis..
Tertio, non est in potestate inducentis ad peccatum restituere damnum ; ergo non tenetur.
Respondetur ex dictis posse restituere modo dicto a Doctore.
Dices, auferens rem alienam, modo constituat eam in potestate ejus a quo eam abstulit, ad nihil aliud tenetur, sed in potestate peccantis est cum Dei adjutorio resurgere ; ergo et recuperare quod amisit, et consequenter inducens ad nihil tenetur.
Respondetur auferentem teneri, ut res ablata restituatur sive per se, sive per alium, et tollere tenetur impedimenta, si quae sunt, et potest. Sic inducens ad peccatum tenetur restituere quantum potest, damnum, et procurare ut impedimenta a se injecta tollantur, prout ipsi etiam concedunt. Si quis per falsam doctrinam seduxit alios, tenetur verum eis praejudicare; si quis ergo male suadendo, aut consulendo induxit aliquem ad peccatum, similiter tenetur dissuadere peccatum, et obstare impedimentis ejus, quantum potest.
Quarto, ex sententia Doctoris sequeretur quod qui inducit mulierem sordidam aut publicam ad peccatum, tenetur ei procurare conversionem.
Respondetur negando sequelam, quia est jam exposita actu et voluntate ad peccatum et alter occasionate tantum se habet, non tanquam causa impellens et inducens, sed, ut concurrens, vel potius sine qua non, et consequens determinationem voluntatis, non vero causans.
Quinto, objiciunt sequi scandalizantem publice sic teneri, ut omnes quos scandalizavit, reducere.
Respondetur negando consequentiam, quia scandalizans est causa remota ruinae aliorum, et occasionativa tantum, ut comparatur ad suasionem hujusmodi, quae est causa proxima, quamvis etiam quandoque legibus, maxime Ecclesiasticis, compellatur talis ad satisfactionem publicam, quae ex natura operis devenire sufficienter possit in notitiam aliorum ; quae satisfactio compensat damnum eo modo quo ad illud concurrit, vel ipsum causavit, et saltem tenetur ad emendationem publicam ex charitate, ut ipsi dicunt, et ad petendam veniam, si suo malo exemplo alios in ruinam traxit, et dissuadere imitationem, reprobando factum, ut si sit praelatus, qui suo malo exemplo nocuit, et hic tenetur ex justitia compensare damnum ; imo et privatus, ut patet ex verbis Anacleti, quibus comparatur raptori et furi.
Sexto, sequeretur, quando nequit revocare corruptum, teneri saltem pecunia compensare maleficium.
Respondetur negando consequentiam, nisi in casu quo ex maleficio sequeretur per se damnum aliquod temporale famae aut bonorum, quia salus ejus spiritualis non est aestimabilis pecunia, sicut neque vita; aliud est de fama, ut quidam volunt, et de damno in bonis fortunae.
Septimo Exodi loco cit. non praecipitur, ut qui seduxit virginem, eam procuret emendare.
Respondetur, argumentum esse ab auctoritate negativa, Deinde sufficienter emendat quando eam sibi copulat uxorem, et sic tollitur perseverantia in peccato, aut periculum ejus, et ex natura rei inducitur emendatio.
(c) Ex hoc patet quantum periculum est, etc. Ex hoc corollario pie insinuat Doctor sua pericula inducentibus ad peccatum, confirmans conclusionem positam ex Augustino 1. Retract, cap. 9. qui dicit plus damnificare eos, qui in spirituali vita damnificant, quam qui in aliis.