CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Contra opinionem in se. Haec ratio clara est. Cum tamen dicit quod intentio secunda est relatio pertinens ad extremum, vel ad actum intellectus componentis vel dividentis, etc. id est quod secunda intentio, vel per se pertinet ad extremum intellectus componentis vel dividentis, scilicet quod est praedica um vel subjectum propositionis affirmativae vel negativae, et sic accipitur secunda intentio secundum quod ponitur in libro Praedicabilium, quia omne subjectum vel praedicatum pertinet ad terminos simplices (qui sunt universale, singulare, proprium vel accidens, etc.) pertinet ad actum intellectus componentis vel dividentis, id est, quod accipitur, vel pro relatione fabricata in propositione affirmativa vel negativa, vel ad actum intellectus comparantis unum objectum ad alterum ; et hoc ultimo modo est ad intentionem Doctoris, ut patet in suis Universalibus. Et cum dicit, quod intellectus negotiansnon potest causare circa rem primae intentionis, puta circa objectum inquantum cognitum, nisi relationem rationis, hoc declaratum fuit supra dist. 8. quaest penultim. Tertio dicit quod si ipsa persona esset relatio rationis, tunc necessario esset ad aliud tanquam ad correlativum, hoc patet diffuse in suis Universalibus: et quod persona non sit ad aliud, accipiendo ipsam in communi, patet infra dist. 25.
(b) Praeterea, contra rationem. Quia si tres personae sunt tres res, supple subsistentes, et res non dicit secundam intentionem, et tamen res significata per personam est communis tribus; patet, quia quando aliqua numerantur, numerantur propter aliquod commune divisum in illa, sicut dicimus tria animalia, quia animal est divisum in illa, et per eamdem rationem tenet illud quod dicit Magister d. 25. cap. 8.
(c) Praeterea, contra additum arguo sic. Quia dixit quod persona quae est communis tribus, est adjectivum. Arguit Doctor quomodo tale adjectivum potest terminare dependentiam relationis adjectivi, cujusmodi est tres. Et hoc patet clare supra dist. 12.