IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Posset juste modo lex talionis condi pro mutilatione et vulneratione, aliaque multa legis Moysi possent accipi, ut leges obligantes, non qua Moysi, sed qua instituuntur a legislatore alio civili vel Ecclesiastico.
De secundo, (d) damnificans in corpore, aut intulit ultimum damnum, scilicet mortem, aut aliquod aliud damnum citra mortem: et hoc dupliciter : vel irremediabile, vel remediabile. Exemplum de primo, mutilatio: exemplum de secundo, vulneratio, vel alia laesio curabilis. Et si in mutilatione, dupliciter, quia vel est enormis, quae impedit ex toto actum humanum aliquem, qui competeret homini secundum illam partem amputatam, ut in manus dextrae amputatione, ubi aufertur omnino actus humanus, natus competere secundum illam manum: vel non enormis, id est, non impediens actum humanum, ut amputatio digiti, vel alicujus partis digiti. De istis omnibus damnis videndum est primo quid possit omnibus juste restitui: secundo, quid statutum est.
De primo dico, quod si lex talionis in omnibus his statueretur, justa esset, quia non est facile, ut pro damno tali illato, homini fiat recompensatio aequalis per bona aliqua fortunae, quia non aequivalent. Si objicitur, ergo lex Mosaica judicialis remaneret, et tunc in lege nova liceret judaizare, quantum ad Judicialia. Respondeo, lex aliqua potest habere robur, ut a legislatore in communitate, ubi statuitur, et tunc undecumque accipiatur ratio statuendi, non habet robur, ut statuta ab alio, sed ut ab isto. Et hoc modo Judicialia multa legis Mosaicae possent a Papa, et ab Imperatore statui a Christianis observanda, nec observarentur, ut a Moyse statuta, sed ut a legislatore Evangelico: nec hoc esset judaizare, quia non servatur lex judicialis, quia Mosaica, sed quia eadem statuitur a Principe, qui potest statuere leges in lege Christiana. Istud probatur primo de facto, quia multa talia in Decretalibus sumuntur ex Judicialibus legis Mosaicae, ut patet Extra de Injuriis, et damno dato, cap. 1. et sequentibus, quae omnia sumuntur de Exodo 22. et 23. et servanda sunt hodie, ut Jura Canonica, non ut in leg e Mosaica.
Hoc patet etiam per quatuor exempla. Nam communitas aliqua videns aliam bene legibus ordinatam, potest illas leges, quas judicat rationales, ut utiles.sibi assu mere, ut ille qui habet auctoritatem condendi leges in ista communitate statuat istas hic observari: et tunc observabuntr hic, non quia leges illius communitatis, sed quia statutae a legislatore in ista communitate. Patet etiam in civitatibus ubi est regimen per potestatem, et intrinsecum praesidentem, ubi una accipit leges alterius, et ordinat eas in civitate istas servandas. Patet etiam in regnis, sicut leges Franciae posset alius Rex accipere, et statuere eas in suo regno servandas. Patet etiam in Religionibus, quia constitutiones et ordinationes unius Religionis, alia videns esse honestas et bene convenientes ad observationem vitae regularis, posset statuere, ut illae in ista Religione observarentur: nec obligarent tunc Praedicatores, quia sunt ordinationes Fratrum Minorum, sed quia a Capitulo generali Praedicatorum approbatae.
Sic in proposito de judiciis legis Moysi, nec mirum, quia Deus non fuit fatuus, ut daret illa judicia contra rationem, imo legendo leges imperiales Codicis multa inveniuntur satis consona multis judiciis legis Mosaicae: et licet dederit aliqua valde dura, quae non oportet in Evangelio servare, tamen multa dedit rationabilia valde etiam pro statu quocumque in hac vita mortali; et ideo si ista statuantur a legislatore observanda pro quocumque tempore, juste statuuntur.
Et hoc modo si statueretur ab aliquo, blasphemum, adulterum, idololatram, debere occidi, multo justius ordinaretur, quam quod fur suspendatur, ut post patebit. Sed patet ad quid aspiciunt plus Principes, quia magis ad commodum temporale, quam ad honorem Dei, et per hoc plus puniunt et reprimere volunt peccata in proximum quam in Deum, ut patet.